Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend349. 1614 Juni 12. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot1.Vir Doctissime. Iam dudum avide te expecto, ut reddam tibi plenissimum pietatis atque eruditionis libellum de Sacramentorum efficaciaGa naar voetnoot2. Interea prodiit in me Bogermanni liberGa naar voetnoot3: et omnino cupio intelligere consilium tuum, quid faciendum mihi iudices. Rogo ergo ut, si potest te tua schola dimittere, ad nos transcurras, ero enim domi ad diem usque Martis; habeo et alia multa quae tibi communicare gestio. Quod si id omnino res tuae non ferunt, tamen consilium tuum per literas mihi significes velim. Vale Vir eruditissime mihique amicissime. 12. Iunii 1614. Tui amantissimus
|