Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend348. 1614 Juni 8. Aan J. WtenbogaertGa naar voetnoot5.Vir maxime reverende. Ego quoque singulare Dei beneficium agnosco, quod Magnae Britanniae Rex et Episcopi Ordinum labores pro veri tutela et pace Ecclesiarum iudicio suo approbaverint: multoque magis, quod ipsam formulam totam ferme collaudent, pauca admodum non tam reprehendant ipsi, quam ab aliis reprehendi posse significent. In iis ipsis autem rebus posse ipsis aliquo modo obsecundari eo magis sperabam, quia facilis est συγϰατάβασις ubi neutra pars laeditur. Verba nostri Edicti, in illo capite de invitatione, habere aliquid ambigui, tua pietas agnoscit: neque ignorat, quam sit periculosa ambiguitas in concordiae formulis. Posse contingere auditum verbi his quibus Deus ob praefractam contumaciam salutem negare decreverit, non negas: sed quorsum, inquis, hoc doceatur? Esto sane: attamen quomodo nos purgabimus, cum obiicient hi, quibus displicebit Edictum, nos eam sententiam damnasse, ut Dei gloriae, aedificationi Ecclesiae, honori Reformationis adversantem, quam falsam esse non audeas dicere? Tum vero notandum est, Axioma quod damnamus esse particulare: quod si recte facimus, necesse est contraria universalis vera sit: quae vera esse non potest, si vel una dari potest ἔνστασις. Iam illud simul cogito, quam libenter quidam arrepturi | |
sint hanc occasionem, ut Politicos velut rerum Theologicarum ignaros derideant. Accedit, quod hi, qui contra Edictum, ut prius conceptum fuerat, scripsere, item qui Edicto subscribere detrectarunt hactenusGa naar voetnoot1, in hanc particulam maxime incurrunt: longe alio quidem illi animo; sed tamen eo magis cavendum est, ne quid in illa ipsa particula sit, quod accuratam ἐξέτασιν non ferat. Argumenta a Casaubono allata, vel potius ab ArchiepiscopoGa naar voetnoot2 dictata, fateor esse οὐδὲν πρὸς ἔπος. Sed aliud est quod me movet. Anglicani Theologi diversi diversa de Praedestinatione sentiunt: ita ut quidam plane stent a Remonstrantibus, quidam a Contraremonstrantibus. Sunt item tertii, qui in Augustini sententia posteriore acquiescunt, eamque hoc modo explicant: Deum voluntate antecedenti, conditionata, et seria, velle salutem singulorum hominum: et redemtionis Christi beneficium ad omnes pertinere: nullum etiam esse cui non praebeantur auxilia ad salutem sufficientia; sed huic decreto conditionato subnectunt postea decretum absolutum, quosdam homines ob amorem erga ipsos eximium, per certa et infallibilia media, quae tamen necessitatem non inferant, ad salutem perducendi. Hi in hoc quidem uno capite a Remonstrantibus dissentiunt: caeterum statuunt mortuum Christum pro singulis ex sua et patris intentione: Gratiam esse resistibilem: Fidem iustificam amitti: hominem incertum esse de sua Praedestinatione. Hos ego, cum sciam esse magno numero, et in plerisque Remonstrantibus consentiant, offendi nolim. Neque tamen necesse est ullo modo probari hanc sententiam: sed hoc cavendum puto, ne eos qui ita sentiunt a nobis seiungamus, quorum nobis patrocinium ad res multas prodesse poterit. Seiungentur autem, si putarint suam sententiam a nobis, ut gloriae Dei et Ecclesiarum aedificationi inimicam, traduci. Non dubito quin fuerint in Episcoporum conventu, quibus formula Edicti exhibita est, qui hunc in modum interpretati sint verba Edicti, alia quam nos sensimus vocum constructione: nempe, quasi negemus inter eos, qui invitantur, esse alios quibus Deus omnino salutem decreverit dare, esse item alios quibus salutem decreverit dare aliquo modo, non tamen aeque omnino. Hoc autem negare, et ita negare, quasi Dei gloriae adversum, est ipsorum sententiam refellere: quod tamen minime eorum fuit instituti, qui ne Contraremonstrantium quidem dogma, certos intra fines manens, damnare voluerunt. Hoc indicare voluisse Casaubonum non dubito, memor sermonum qui mihi cum ipso, cumque EliensiGa naar voetnoot3, Overallo atque aliis fuerunt. Hi omnes semper me monuerunt, istam sententiam, quanquam non omnibus, multis tamen placere, nec posse sine magno divulsionis periculo damnari. Solvi potest haec obiectio ista distinctione, aliud esse, decrevisse omnino non dare, aliud, non decrevisse omnino dare: illud a nobis, non item hoc improbari. Sed cum propositum nobis fuerit hoc dogma oppugnare, quod Gratiam vere sufficientem evertit, ad hanc autem rem suppetant phrases multae, perspicuae, Patribus usitatae, cur non his potius utimur, si modo id fieri potest, simulque novae locutionis invidiam a nobis amolimur; id tamen consecuti, quod maxime volebamus? Certus sum, si id ab initio factum esset, neminem futurum in Anglia qui palam auderet nobis contradicere. Nunc an fieri possit, prudentioribus expendendum relinquo. Certe non video hoc si fiat, et sumantur τῶν ἰσοδυναμούντων τὰ σαϕέστερα, quid alterutri parti aut accedat, aut decedat. Ad Magistratuum | |
auctoritatem quod attinet, memini et notavi diligenter in tuo doctissimo et prudentissimo libelloGa naar voetnoot1, ita Magistratibus iudicium tribui, ut suum quoddam Pastoribus non auferatur. Nunc quia iudicium nostrae Ecclesiae audiri tempora non ferunt, putabam ego non inconsultum, si ex veteris Ecclesiae iudicio lucis aliquid foeneraremur. Et sane nulla est pars Edicti, quae non ferme totidem verbis apud priscos auctores reperiatur. Gratiae accepto ferendum initium, progressum, consummationem salutis, etiam fidem; hanc gratiam non dari propter merita, dari autem in Iesu Christo; item, accepto haec ferenda gratiae soli: neminem creatum ut pereat: neminem a Deo peccandi necessitate constringi: electos, qui credunt et perseverant gratiae dono: reiectos, qui in incredulitate et impoenitentia perdurant. Omnia haec ϰατὰ λέξιν saepissime invenies. De gratia sufficiente testimonia non minus perspicua. Quid igitur obstat, quominus bona fide dicatur, antiquam de his capitibus Ecclesiae παράδοσιν Scripturis consentientem Ordinum suffragio comprobari? Quam non magna vis sit illarum vocum facile intelligo. Sed erit μάλαγμα quoddam rei minus usitatae, quod scilicet absque Synodo Magistratus alia dogmata probare, alia damnare videatur. Anglis quidem scio id fore gratissimum. Quod autem veretur pietas tua, ne non satis bona conscientia id faciant Ordines, quia haec Edicti verba non contulerint cum veteris Ecclesiae placitis, nescio an non vereri eundem in modum liceat, ne quidam Edictum approbaverint, ne ad ipsam quidem Sacram Scripturam, ut oportet, instituto prius examine. Si qui tamen hoc sibi probari cupiunt, probatissimos auctores eum in modum et sensisse et locutos esse, sunt ad manum testimonia. Ego magno redemtum velim primitivae Ecclesiae factam in Edicto mentionem: sed id scis repudiatum a DordracensibusGa naar voetnoot2, quia ad tempora Augustino antiquiora redigi nolunt. Vos multo iustius ea, quae post Augustinum introducta sunt, obtrudi vobis non patimini. Interea vero ea, quae et ante et post Augustinum semper in Ecclesia, tum Orientis, tum Occidentis, indubitata fuere, possunt a tot saeculorum et gentium consensu auctoritatis aliquid accipere. Eius autem sunt generis, quae Edicto continentur. Haec ideo, vir summe, fusius paulo ad te scribenda existimavi, ut mearum meditationum et summa et ratio tibi constaret. Omnino pervelim muniri nos alicuius externae Ecclesiae consensu: quod si impetrari possit vocibus quibusdam ad Edictum adiectis, aut mutatis, parva esset et temporis et laboris iactura. Nec forte magna in eo est difficultas, cum neutrius partis durior reddatur conditio. alioqui nihil movendum iudicarem. Si tamen omnino moveri haec res non potest, nisi labefactetur quicquid actum est, utendum potius qualicunque remedio, quam ut in morbo diutius iaceamus. Si vacaret mihi transcurrere, coram haec omnia prolixius exsequerer. Oro te, ut simulac D. Oldebarneveldius testimonia nostra, quantum satis ipsi est, inspexerit, tu quoque ea perlegas: et si quae sunt minus ad rem facientia, annotes: ut deinde ego quoque legam, et hiatus quosdam suppleam. ne qua in nobis mora sit, quo minus in lucem prodire statim possint, simulatque ex usu id esse videbitur. Vale vir reverende, et meos conatus boni consule. VIII Iunii CIƆIƆCXIV. Tui Reverentissimus
| |
In dorso noteerde Wtenbogaert: Grotius: 1614. 8. Iunij. Fuse de Ordd. Edicto. Epistola egregia et notanda ad Historiam. |
|