Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend323. 1614 April 10. Aan G.J. VossiusGa naar voetnoot3.Promissum Lucani exemplar mitto tibi, Vossi Clarissime. Sermones nuper inter nos habiti ita me delectant, ut nihil flagrantius expetam, quam colloquium tuum. Oro igitur ut cum primum schola tibi, minus te digna occupatio, spiramenti aliquid concesserit, Mosae patris prono devectus alveoGa naar voetnoot4 ad cupidissimum tui amicum transcurras: neque superstitiose nimium devites fulminatum Sibrando, aliisque Zelotis caput. Vale Vir doctissime, et quod hoc tempore difficile est bene de me senti. X. Aprilis 1614. Tui observantissimus
|