Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend322. 1614 April 10. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot5.Viro summo Isaaco Casaubono H. Grotius salutem. Et scribere ad te saepe aveo, Virorum doctissime, et tamen quid potissimum aut scribam aut non scribam nescio: Videmur enim in ea uterque constituti esse conditione quae nobis suavissimum amicitiae fructum libertatem literarum | |
abstulerit. At certe si de iis quae sunt publica conferre inter nos nostro arbitrio non possumus, quid vetat ea sumere literarum argumenta quae citra Regum procerumque conscientiam facile transiguntur? Cuius commercii ut a me initium sit, novam tibi mitto Lucani editionemGa naar voetnoot1, in qua nihil est meum nisi quod ex magna variantium lectionum congerie eam quoque loco in contextum recepi, quae mihi cum Poetae genio maxime visa est convenire. Nam Notae quas addidi eius sunt generis ut nisi pueris prodesse non possint: quanquam nec eius aetatis plane est negligenda utilitas. Tua in BaroniumGa naar voetnoot2 avide exspectantur; nec facile credas quam multos hic tuorum laborum admiratores habeas. Deus te diu servet, Vir Magne, tuaque studia ad pacem Ecclesiae dirigat. X. Aprilis CIƆIƆCXIV. |