Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend320. 1614 Maart 24. Van J. BoreelGa naar voetnoot4.Clarissime amicissime. Valde me recrearunt literae tuae quas 16 Febr. ad me dedisti, firmaverunt enim consilia mea ratione officiorum erga rempub. Sum in repub. ita tamen ut multas eius molestias iam possim tuto declinare; Dum colligo me - neque enim mihi natus videor sive hoc Deus mihi indidit sive popularium opinio, quorum nemo non credit se reipub. natum et aptum - hoc sane deliberatissimum est quoad Deus Opt. Max. volet conari ea quae sunt honesta et publice utilia etiam citra honorarium. Malo enim hoc carere quam ipse officiis meis deesse, quorum hoc quidem - σὺν Θεῷ - est in mea potestate. Flandricum negotiumGa naar voetnoot5 ita tibi commendo ut tamen LodestinioGa naar voetnoot6 scias me bene velle, sed si ei successor mittendus est, rogo te sedulo id agas, erit id mihi aliquod presentis fortunae solationi, gratum Seni, quem nosti, et rei oeconomicae compendio, habemus enim pater et ego fundos aliquot non invidendos tamen eius iurisdictionis, et conductores Flandros et quidem limitaneos. Ego hic rem maritimam (m)inui quod nolui de Groenlandia loquor. De Britanniarum Rege mitiora nunciarat ὁ ΧαίρωνGa naar voetnoot7 uti nosti. Dominum ego MelissumGa naar voetnoot8 plurimi facio, abstinui tamen frequentiori colloquio, ne aut ego Zelandiae iniuriam facerem aut veritati. Vix enim fieri potest quin de repub. disserentibus etiam presentium aut quae aguntur sermo incidat: | |
qua in re si quis forte peccasset metuebam ne in Vatinium pomum emitteretur. Noveram autem Civitatum suffragia eo ferri ut Zelandiam oneribus levari putarent necessarium. Et revera non aliter se res habet. Pro responsis ad tres questionesGa naar voetnoot1 summas habeo gratias, habeo plura quae te interrogem, sed quae colloquio melius expediantur. Statui enim hac aestate non semel ad vos excurrere, quo animo meo melius sit. Vale amicorum decus, Borelii tui languentis memor, ver hoc mihi aut extrema aut sanitatem promittit; ita augurantur Medicorum filii. Ego illi fimbriae adhaereo quae misellam longo morbo languidam sanavitGa naar voetnoot2. Iesus ille te cumulet benedictione cum uxore et prolibus. Middelb. 24. Martii 1614. Tuus ὁ αὐτός
| |
D. Melissus et ColtermannusGa naar voetnoot3 discesserant cum ego eadem vespera misissem eos salutaturus. putavi enim hoc esse mei officii. | |
Adres: Aen mijn heer Mijn heere de Groot Pensionaris tot Rotterdam. Rotterdam. |
|