Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend319. 1614 Maart 12. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot5.Paucos ante dies, Virorum Clarissime, convenerunt me literae tuae, sed paulo serius quam oportuit; vix enim eas acceperam, cum ereptus mihi est Seistius, ita ut eius compellandi potestas non esset. Sed postquam is Lugduno ad conventum rediit, coepi ipsi exponere aequitatem postulationis tuae. Ille statim occurrere, transactum se arbitro negotium, et CunaeumGa naar voetnoot6 omisso Tacito ad Suetonium rediise. Mihi ne hoc quidem satis placebat, cum neque sic solida historiarum professio tibi relinqueretur. Sed tamen gaudebam quocunque modo tibi satisfactum. Multi nimis amant ἡσιόδειον illud: ἀγαϑὴ δ᾽ἔριςGa naar voetnoot7. At mihi inhumanum videtur oblectare se eorum simultatibus atque contentionibus qui | |
magistri esse debent humanitatis. Recte faceret Cunaeus si parceret uti in te tuis beneficiis, hoc est et fama sua et dignitate, quarum utrunque post Deum Immortalem tibi maxime debet. Sed si ille officium non facit, tu tamen oblivisci non debes eorum quae de ferendis fortiter iniuriis tuus Plato et alii Sapientiae doctores praecipiunt. Minime enim te dignum esset, ignorare in vita quod in schola et libris doces. De componendis belli nostri Annalibus egi cum PericleGa naar voetnoot1. Sed video decretum ipsi nihil agere antequam venerit ὁ εὐπένϑεροςGa naar voetnoot2, quem plane tuum esse confido. Vereor ne ByzantinusGa naar voetnoot3 molitiones nostras perturbet. Ego non hic modo sed in quacunque re alia, si quid facere possum quod aut dignitatem aut commoda tua promoveat, id omne tibi deberi, ac longe inferius esse tuis in me officiis semper existimabo. Vale nostri saeculi decus et magno fer animo si qui te qui sis ignorant. XII. Martii CIƆIƆCXIV. Tuarum virtutum integerrimus aestimator
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wyse zeer voorsyenige heere Daniel Heinsius Pro(fes)seur ende bibliothecaris van de (Uni)versiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|