Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend268. [1613 begin Juni]. Aan J. OverallGa naar voetnoot2.Admodum Reverendo, Eruditissimoque D. Doctori Iohanni Decano Sancti Pauli Londini. Reverende Domine. Crimen mini ingratitudinis mea febricula et secutus statim abitus imposuit; sed quas agere coram gratias non potui, eas habeo tibi maximas, tum pro perscripta tua de Praedestinatione sententia, tum pro doctissimo Thomsonis libello. Non possim verbis explicare quam mihi utrumque placuerit, quamque me confirmaverit in sobria veterum, et vere πρὸς οἰϰοδομήν faciente sententia. Miserum me quod pro istis muneribus reponere nihil possum. Ostendi utrumque scriptum viris hic piis atque eruditis qui delectati iis maxime fuerunt: quibusque inprimis voluptas fuit intelligere non esse eam totius Anglicanae Ecclesiae sententiam, | |
quam confidenter admodum iactant illi, qui praeter Calvinum et Ursinum vix quicquam legerunt. Non cesso urgere latinam interpretationem Colloquii HagiensisGa naar voetnoot1 istis de controversiis; item libelli quem vir praestantissimus Iohannes Utenbogardus scripsit de Iure Magistratuum in regenda EcclesiaGa naar voetnoot2, et legum Ecclesiasticarum, quae Traiecti nuper promulgatae fueruntGa naar voetnoot3. Apparebit ex eorum librorum lectione quam non ex fide quidam statum nostrarum controversiarum descripserint. Nunc in Hollandia laboratur de statuendis legibus quibusdam super Ecclesiastico regimineGa naar voetnoot4. Ubi constitutum quid fuerit, faciam te certiorem: si qui sunt auctores qui tibi commode videantur istud argumentum tractasse, eos mihi indices velim, ut eorum lectione instructior ad istam deliberationem accedam. Utinam mihi occasio esset ea sermones tecum serendi quae nuper in Britannia fuit: nullius consiliis libentius uterer; nunc rogo per literas id me facere patiaris, quod praesens ipse facturus essem, meque in gravissimis rebus dubitantem praeceptis tuis rege, imo potius dubitationes meas ipse praeveni. Non debet tantum licere locorum spatiis, ut coeptae tam foeliciter amicitiae usum interrumpant. Unum opto ut tibi tam sit iucundum me docere, quam mihi doceri erit utile. Vale, mi Domine ac Pater, et in precibus tuis Grotii memento. Tui observantissimus
|
|