Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend252. 1613 Jan. 13. Aan S. EpiscopiusGa naar voetnoot2.Cum amicus hic iam olim tibi notus, et mihi quoque per te conciliatus ad vos rediret nolui eum sine literis dimittere, primum ut scires nos valere et de tua amicorumque valetudine sollicitos vivere, deinde ut crederes nihil mihi accidere gratius quam cum meam qualemcunque operam quando patriae utilis esse non potest otiosam hic non sinis. Ego (sem)per pro carissimis habebo quaecunque mihi a te commendantur. Scripsi ad D. Wtenbogardum de operibus CameronisGa naar voetnoot3 | |
tribus tomis: quae a te legi pervelim, nam exemplaria ad vos pervenisse non dubito. Invenio multa pugnantia. Magna est et viri et horum operum in his locis auctoritas quo iustius danda est opera ut si fieri potest evellatur animis ultima haec nebula de voluntatis actu necessario sequente scientiam quam practicam vocant. Res Amstelodami civiles intellexi; sed Ecclesiastica nostra quo sint loco scire percupiam. Vale vir doctissime atque optime. XIII Ianuarii CIƆIƆCXIII. Tuus toto corde
| |
Adres: Mijnheer Mijnheer Episcopius Professor in de Theologie ende dienaer des Goddelijcken woordts. |
|