Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend250. [1612 Einde]. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot3.V.C. Danieli Heinsio H. Grotius S. Ex quo me tetrica haec et Musis hostiliter inimica fori rabies ludo tristissimo inclusit, haud facile memini felicius mihi processisse Epigrammatis scriptionem - hoc enim solum mihi regnum relictum est - atque hodie, cum paucos sed affectus veri plenissimos versus, in laudem sacratissimorum tuorum poematum fudi: quae quidem tanti ego facio, ut in eorum venerationem interdicendum mihi carminibus putem. Sed extare volui apud posteritatem quantumvis breve monumentum: quo constaret, vixisse in Batavis amicos duos, quorum alter optima scriberet, alter optime scripta qua debebat fide miraretur. Vale vir summorum summe, et quantum te colimus tantum nos ama. Hugonis Grotii in novam Danielis Heinsii Poematum editionem.
En redit hic ad te, Vatum pia gaudia, Lector,
Quo nullus toto notior Orbe liber.
Sed nova mundities, cultusque accessit herilis,
Cumque recente vetus munere munus habes.
Non, recte scripsisse, sat est: meliora res ponit:
Et quod Fama probat non probat auctor opus
Vicerat antiquos: et cui contendere posset
Heinsius, haud quenquam saecula nostra dabant.
Repperit ecce parem. contra se currere coepit.
Siqua fides, iam se post sua terga videt.
Desine nunc operum, studiis clarissime vates,
Et coeli saltem ius imitare tui.
Omnia qui claudit, cum se quoque clausit Olympus,
Hunc finem statuit rebus, et ipse sibi.
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde heere Daniel de Heins Professeur ende Bibliothecaris der Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |
|