Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend248. [1612] Nov. 18. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot3.V.C. Danieli Heinsio Hugo Grotius. Dicam quod res est Heinsi, ut te eo compellem vocabulo, quod aliis quidem datur, caeterum uni tibi debetur, Vir undequaque eruditissime cum omnibus scriptis tuis id reverentiae debeam, ne ea aliter legere audeam, nisi cum totus id unum ago, tum vero imprimis addixisse me diligentiam expendendis virtutibus | |
eius libelli, quem mihi postremo misisti, proprium munus, utpote meo inscriptum nomini. Neque enim ita legendum existimavi, quasi esset pulcherrimorum duntaxat epigrammatum dilectus quidam, sed tanquam totius veteris philosophiae breviarium. Quominus ante id fecerim, obstitit infelix hominum genus, quibus quotidie libet peccare magno meo incommodo. Implacabilius autem illis posthac irascar, ex quo comperio per illos me impediri, quo minus mature fruar, re mihi dulcissima, commentationibus tuis. Sed bene evenit quod me tristibus illis negotiis per aliquot dies exercitum solatus est liber tuus, sapientior, an doctior dicam, incertum. Adeo tu et pro Philosophia es sollicitus, quam Musarum amoenitate exhilaras, et pro ipsa Poesi non minus, quam rerum sterilem esse non sinis. Paucissimis datum est unam aut alteram sectam diligenter ediscere; tu nobis omnes paucissimis paginis exhibes: et quidem suis quamque sententiis, sua phrasi, suo etiam idiomate. Itaque ego, qui istis in rebus non quantum vellem intelligo, mirifice tamen moveor, et Epicuri delitiis, et Platonis suavitate, et maiestate Aristotelis, et Stoico robore, et dubitatione Arcesilai. Plane, ut per se quod erat eximium, ignotam tot per secula Graecam Poësin ad vetus instar reparasse, id inter alia tui libri merita vix compareat. Et pro his quidem gratias tibi habeo publico nomine, et tanquam eorum unus, quorum studia tuus labor adiuvit. Caeterum quod cum libello aeternitate dignissimo meum simul nomen posteris commendare voluisti, id vero ego tantum existimo beneficium, ut libenter et ingenue fatear, nec ad habendas gratias copiam mihi, nec ad agendas verba sufficere. Quod reddam profecto nihil habeo, praeter vota, inter quae praecipuum est, ut saeculum tibi contingat te dignius. Magnum tibi luculentissimi operis fructum abstulit mors Scaligeri, quo prope uno iudice hae literae stabant. Nunc Casaubonum, Thuanum et paucos aliquot mihi tolle; perierit ille ipsi etiam vetustati admirabilis labor. Sed ne tantum imperitiae regnum Deus concesserit, ut aestimantium penuria te a recto deterreat. Audeo de posteris melius sperare. Veniet aetas doctior et sanctior, quae nostrae hoc quoque exprobrabit, quod virtutes tuas non intellexerit. Vale amicorum princeps. XIV. Cal. Dec. |
|