Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend227. 1612 Febr. 23. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot2.Literas, quas ad affinemGa naar voetnoot3 miseras meum, Heinsi doctissime, reserare ausus sum, cupiditate nimia videndi SocratisGa naar voetnoot4 tui, tum ne Senatorum desideria morarer, quibus exemplaria te mittere non dubitabam. erat enim Nicolaus noster in Zelandia estque etiamnum, reditu, ut videtur, hoc frigore intercepto. Omnes qui legerunt orationem tuam, gratias tibi agunt, ipsam orationem laudant, non modo ut tua omnia, verum etiam inter tua. Post tantorum virorum iudicia frigida sit mea commendatio. Et soleo de te ubique potius quam apud te loqui. Uno verbo dicam, mel Hymettium. Nunc literas ad te mitto, quas ad me Casaubonus: alteras quidem inscriptas tibiGa naar voetnoot5 quae simplices sunt, ut aspicienti patet: caeterum ad Bertium alteras in quibus nescio quid latet, uterum enim gestant. Dabis operam, ut curentur: simul rogo molestum ne sit, si forte illac transis, aut per famulum, monere Raphelengium, exemplaria mihi tria aut quatuor Antiquitatis Reip. BatavicaeGa naar voetnoot6 mittat. Petiit enim a me Galliae legatusGa naar voetnoot7 vir ut tui amantissimus, ita tuo vicissim amore dignissimus, quod ubi voles experieris. 23 Febr. 1612. Tui observantissimus
|
|