Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend220. 1612 Jan. 8. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Cum in manus meas venissent literae quas ad te scripsit vir tui simillimus Casaubonus, in culpa esse nolui quo minus quam maturrime ad te curarentur. Noveram enim illud nostri iuris, minus solvere qui tempore minus solvat. Maluissem tamen, si spes fuisset tui hic videndi, coram tibi tradere, si quid forte inde discerem, quo in statu res ipsius nunc essent, ecquid placeret Britannia, an Gallia adhuc potior, et quo labore rem sibi invisissimam otium pelleret. Nam meae quidem literaeGa naar voetnoot2 nihil horum habent, tantum quaedam quae ad me pertinent, quanquam ut verum dicam ne haec ipsa quidem ad me pertinent. Nosti vitium hominis etiam minime magnos magni facientis. Nimirum ita est saeculum, ut videri possint sapere, qui non extrema desipiunt. At tu vale Heinsi doctissime et hoc tum natura, tum diligentia consecute, ut laudatoribus tuis nihil debeas. VIII. Ian. CIƆIƆCXII. Tuus totus
| |
Adres: E. hoochgeleerde wijse voorzyenige heere Daniel de Heins, Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den bode. |