Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend218. 1611 Dec. 11. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot2.Vir magne, ex quo me Dei voluntas et admiranda providentia in hoc regnumGa naar voetnoot3 traduxit, volui saepe commercium literarum tecum instaurare. nam et amo te dudum sincero affectu, et tuam virtutem pari pietate iunctam summopere, pro eo ac debeo, veneror. Sed me hactenus vel otium defecit vel te dignum argumentum. Quod quidem etiam nunc cum maxime mihi deest: ne tamen perpetuo silerem, usus sum occasione oblata. nam quum libellumGa naar voetnoot4 hic ediderim Regis sapientissimi iussu, cuius argumentum scio tibi non improbatum iri, placuit eum ad te mittere, si nihil aliud, saltem ut scires vivere me tui memorem et plane amantem. Rogarem te ut mutuum facias, nisi certo confiderem fore te in suscepto semel amore mei firmum ac constantem. Deus immortalis te servet. Vale vir praestantissime. Londini Kal. Decemb. CIƆIƆCXI. |
|