Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend210. [1611] Aug. 4. Aan J. RutgersiusGa naar voetnoot3.Legi, quanquam occupatissimus, Observationes tuas, doctissime Rutgersi, et rerum ἀξιομνημονευτῶν varietate, et, ut haec abesset, tamen admirabili lepore ac festivitate dictionis ita conditas, ut vel ob hoc unum legi debeant, quod Latinas Veneres ostendunt saeculo alioqui inficeto. Inter caeteras emendationes illa in Lucanum longe certissima estGa naar voetnoot4. et mihi nuper in lectione eius Poetae idem in mentem venerat. Sed postquam egi cum memoria mea, invenio iam ante me tuam super eo loco sententiam intellexisse. Ita quod mihi primo tanquam meum imposuit, nunc hoc ipso magis placet, quod tuum est. In HylamGa naar voetnoot5 coniecturae cum eruditissimis certant. itaque ardeo videre et caetera. nulla lis tam gravis, nulli libelli tam serii, quos non excussura sit mihi de manibus Rutgersii pagina. Baudius scazontes suosGa naar voetnoot6, quibus δυσεραστίαν suam ulciscitur, editurus est: sed tentabit praefatione persuadere hominibus, experiri se voluisse, numquid satis commode posset tutari partes amantis, ne quis ibi serium quicquam suspicetur. Mylius satis mihi placet, et est minime ἐριστιϰὸς. si ita nunc sint homines, vilis futura sit advocatorum annona. Sed queritur duris se imperiis premiGa naar voetnoot7. IV. Augusti. Tuus ex animo
| |
Adres: Doctissimo atque ornatissimo Iuveni Iohanni Rutgersio. |
|