Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend209. 1611 Juli 19. Van J. RutgersiusGa naar voetnoot1.Amicissime et amplissime Domine. Quod a me petebas cum Hagae essem, id nunc praesto, hoc est Lucanum mitto. Adiunxi ei unum e sex libellis Variarum quas paroGa naar voetnoot2, quem si vacas a te legi velim. Neque hoc tantum, sed et gravissime censeri. Si quid sit, quod opinioni nostrae firmandae facere videatur, id ut asscribas rogo. Unice desiderabo sententiam tuam, qua aut prodibit aut premetur quicquid est quod hic praestare conati sumus. Quod si in mitiorem sententiam inclinabis, ut quae pereant indigna putes, ut quam accuratissime castigata prodeant curabimus, praesertim cum eorum primus sub clarissimi nominis tui luce proditurus sit. Vale clarissime Domine, et ignosce, quod hoc insiticio labore nobiliores curas tuas diffindere ausus sim. Simul asscribas velim, quid de eo Lucani locoGa naar voetnoot3 censeas pag. 304: Inde plagas Phoebi, quem ὀβέλιζει Scaliger; peccat enim in versum? | |
Avunculus meusGa naar voetnoot1 plurimam salutem asscribi iussit, et ut maturentur rogat, quae ad testamentum illius spuriae spectant. Iterum vale. XIX Iulij 1611 scribebam in inclyta Batavorum metropoliGa naar voetnoot2. Tibi obligatissimus
|