Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend207. 1611 Febr. 21. Van D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Cl. V. Hugoni Grotio Daniel Heinsius S.D. Clarissime domine. Heri demum redii Lugdunum, cum amicis diutius quam cogitaram Hagae operam dedissem. Nimis vero id aegre mihi fuit, quod insalutato te, quem frustra aliquoties quaerebam, cogerer redire. nihil enim molestius mihi evenire aut gravius solet, quam cum eo Hagae careo, quem alibi non video. Legi his diebus ThamaramGa naar voetnoot2, tragoediam novam; eiusdem autoris, cuius tu Auriacum legisti. Fortasse non miraberis poetam mihi placuisse, sine quo dominaeGa naar voetnoot3 placere non possum; ego vero ut sentio, ita loquor. Multa inveni ibi elegantiora quam putaram. quod in eo homine magis admirandum, quem vel leviter respicere ad haec posse, admirationem meretur. Caeterum Lucretiam nisi amarem, Brutus essem. Hactenus tamen sicut Alcibiadem Socrates. Qui tamen amor in hoc sexu raro citra hos fines consistit. Quod si tale aliquid in animo haberem primo τοῖς ἐρωτιϰοῖς ϑεοῖς πᾶσι ϰαὶ πάσαις gratias agerem, quod eum virum, quem nonnulli | |
integro septennio vix exoraverunt, scribere tragoediam voluerint. Sperarem enim hanc, quantulacunque est, ambitionem prodesse mihi posse. nemo enim ignorat arctius haec studia τοὺς ϑιασώτας, quam vel sanguinis vincula amicos coniungere nonnunquam. Sane quod MeersioGa naar voetnoot1 invideam nihil habeo, praeter paucos forte versus, quos in scriniis meis quam in eius dote esse malim. Reliqua hic superant: isti autem domi nascuntur. Semel vero animum ad coniugii leges applicare posse, res non minimi momenti, mihi quidem videtur. Nosti enim quam nil libris meis soleam negare, quos nonnunquam, ad interioremspondam usque, admitto. Foeminae autem lecti ius omne ac spatium sibi vindicant. curas vero praeter hanc unam quae in excolenda earum aetate versatur, non immerito oderunt. Putant enim ibi se habere quod agant: reliqua ubique posse fieri. Quare saepe vel suspitio haec nobis non leviter nocet. SenecamGa naar voetnoot2 Hagae non paucis debeo. TheophrastumGa naar voetnoot3 vero ubi iterum in manus sumpsero, haud ita facile demittet. Ideo cras id facturus mihi videor. Si quid sit praeterea agendum eadem curabitur. Amantium enim more, peierare nolo. Vale, Clarissime domine, et amare nos perge: ante omnia vero subitum decessum meum excusa. Lugd. Bat. CIƆIƆCXI. XXI Feb. Lepidissimum quid nuper evenit. Dum in atrio familiae PaulinaeGa naar voetnoot4, diligenter cum Lucretiola aliquot spatia conficio, intervenit cum uxore amicus noster, qui propemodum sesquilustrum amavit, e convivio, cui interfuerat Honardus pluresque alii, caepitque praedicare audiente illa quam ego odisse non possum, totum triclinium tuis meisque laudibus personuisse. Ego cum me illi fidem non habere prudenter negarem, accessit οἴϰοϑεν μάρτυρ eius uxor, quae in maius rem auxit. ἐγέλασσε δὲ ποτνία ϰύπρις. Quam ego illis abeuntibus sum amplexus. Ita tum decessum est. | |
Adres: Aen mijn Heer Mijn Heer de Groot, advocaet fiscael van Holland en Zeeland. In S'Graven Hage. Den bode zijn loon. |
|