Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend198. 1610 Juli 15. Van P. BertiusGa naar voetnoot7.Amplissime vir, Domine et amice honorande. D. Utenbogardus a nobis discedens narravit mihi, esse in lucubrationibus nostris de sanctorum ApostasiaGa naar voetnoot8 quod improbes, teque ea caussa quum nuper hic esses, vehementer expetivisse congressum meum. Ego vero opellas illas nostras ubi videris non possum satis admirari, neque enim eas vulgavi adhuc, sed quatuor duntaxat, non amplius exemplaria semiplena sciscitandi melioris iudicii caussa, ut fit, inter amicos distribui, illos inquam ipsos, qui mihi ante hos menses septem autores editionis fuerunt, iudicaveruntque ea quae scribo publice cum fructu legi posse. Neque enim ita ego suffenus sum, ut me extra omnem iudicii aleam positum esse putem: sed arbitror potius, quicquid in quenquam potest, item in me quoque posse cadere. Statueram ergo ad te excurrere, ut quid tandem illud sit quod improbes, aut de quo me monitum cupias, coram ex te cognoscerem. Sed non patiuntur labores mei, ut vel pedem efferam extra provinciam. Quocirca rem facies amicitia nostra et communibus studiis dignissimam, si vel per epistolam me de rebus illis submonueris, vel significaveris, quando | |
mihi adventus ille tuus multo optatissimus exspectandus sit. Nam et moneri abs te summo viro iucundum erit, et fieri potest, ut ipse etiam auditis rationibus nostris acquiescas. Editionem tamen - ut hoc ne nescias - decretum est mihi tam diu differre, dum ex amicorum et superiorum consilio commodum videbitur libellum in lucem protrudere, ne dum prodesse cupio peccem adversus Ill. Ordinum edictaGa naar voetnoot1: quae hoc quidem nobis concedunt, imo vero etiam mandant, ut in uturam Synodum nos praeparemus, sed tamen vetant, ne de capitibus controversis quicquam evulgemus. Quaeso igitur te per amicitiam nostram, et quicquid tibi carum esse potest, ut me de sententia tua quamprimum facias certiorem. Vale. Dat. Lugd. Bat. XV Iulii Ao. 1610. Tuus omni officio
| |
Adres: Aen Mijn heer Hugo Grotius Advocaet Fiscael van Hollandt in den Hage. Den bode loon. |
|