Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend196. [1610 Mei]. Van Is. CasaubonusGa naar voetnoot5.Et literas et libellum cum iis ad me missum, accepi, praestantissime Groti. Quod valeres, quod me amares, simul didici, maximamque ex ea re voluptatem cepi. Nam etsi occasio necdum oblata est mihi testandi affectus erga te mei, ac iudicii: certo tamen esse tibi cupio persuasum, ex omnibus, qui vel isthic, vel apud nos, aut ubivis gentium, excellentissimum tuum ingenium mirantur, neminem prorsus esse, qui magis te ex animo colat, et omnia laeta a superis tibi optet. Equidem sic existimo, vestrae quidem Reipublicae cum primis, sed et aliorum quoque populorum, virtutis amantium, et cultu Musarum politorum interesse, ut ipseGa naar voetnoot6 |