Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend193. 1610 Apr. 3. Aan Is. CasaubonusGa naar voetnoot4.Fui semper visendi tui cupidus, Casaubone virorum doctissime: maxime autem ex quo tempore magnus ille μουσαγέτης, cuius vultu atque aspectu propemodum studia nostra nitebantur, Scaliger nobis ereptus est. tu enim utrumque nobis praestare nunc debes Casaubonum et Scaligerum. Sed me quidem molesta sane negotia a votis distinent. tu quoque tamdiu promissus nobis hospes, iam olim Scaligero, iam olim Buzanvalio exspectatus, adhuc desideraris. Interim clementius mecum egit fortuna quod videre te mihi si non ipsi at per proximas necessitudines dedit. Affinium enim meorum Nicolaus Reigersbergius iam pridem mihi significavit frui se conspectu tuo, idque ipsum, in quo non mediocriter superbio, mihi pro parte acceptum se ferre. Nunc maior fraterGa naar voetnoot5 in legatione patriae nostrae ad vos venit. Per hunc quoque te videbo et vicaria oculorum opera ad me perferet imaginem tuam. Utinam sperare ausim, quod optare non desino, ut te aut Iesuitarum odiosa consuetudo, aut aliud quid, quod ominari non audeo, Lugdunum mittat, habitatum Scaligero locumGa naar voetnoot6, ubi nunc Heinsius, ubi Baudius, ubi tot etiam te ignorante discipuli tui? Ipsae profecto literae, quae hic plurimos admiratores habent, ipsa etiam Religio, quae sedem hic satis stabilem fixit, hoc | |
orare videntur atque exposcere. Mitto tibi literas, quas iamnunc accipio, ab Heinsio scriptas ad ὁμοσίπυον tuum. nam quas ad te ante scripsit, habet iam Milius, legatorum unus, tui sane amantissimus. Addidi libellum meum quem scripsi in commendationem reipublicae nostraeGa naar voetnoot1: in quo laudabis ut arbitror τὸ ϕιλόπατρι. quod in hoc labore nobis sufficiet. Deus te, Vir Clarissime, exemplum verae eruditionis et pietatis diu nobis servet. III. Aprilis CIƆIƆCX. Tui nominis cultor studiosissimus
| |
Adres: A Monsr. Monsr. Casaubon. |
|