Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend188. 1610 Maart 24. Van D. BaudiusGa naar voetnoot1.Is qui hasce literas tibi reddet, meus popularis εὔχεται εἶναι. saltem Wallonica tellus generis cunabula nostriGa naar voetnoot2 eduxit illum εἰς ϕάος ἠελίοιο. Permagni scilicet refert, id horribile arcanum a Fisci patrono non ignorari: sed quod ad rem magis attinet, multos annos factum est, postquam avunculus eius opimo sane legato Gallicas Ecclesias locupletavit, ea lege ut ex annuo proventu tres alumni in spem ministerii educarentur. Ea voluntas perperam mendoseque neglecta fuit ab ordine Ecclesiastico; qui nisi quod ipse facit, nihil recte putat. Nolim totum unctorum gregem imperitiae vel iniustitiae nomine suspectum haberi, ἀλλ᾽ ἀγροῖϰός εἰμι, verum didici fabularier, et scapham appellare scaphamGa naar voetnoot3. Lis coram supremo Senatu disceptatur, et publicae utilitatis, cui te contumaciter adesse decet, interesse arbitror, ut causam noris. Lar noster est advocatus huic literarum portitori - agnoscis Sidoneitatem - qui se immortali beneficio humanitati tuae devinctum iri profitebitur, si eum vel tralatitia parte favoris, et humano alloquio fueris dignatus. Vale, et ignosce παρρησιαστῇ. Dabam festina manu XXIV Martii CIƆIƆCX. |