Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend186. 1610 [Febr.]. Van D. HeinsiusGa naar voetnoot7.Vir Clarissime, Magis in dies ac magis saeculi huius virtutes admiror. Nihil vetustati debemus, sed lubentius eam laudamus, neque maiora habuit constantiae exempla, sed | |
minore cum invidia audiuntur. Xenophontem illum GrylliGa naar voetnoot1 aiunt, cum in re divina filium aetate maiorem fortiter cecidisse audivisset, iterum coronam assumpsisse, et Deorum sacris manum admovisse. Q. Martium RegemGa naar voetnoot2, cum praeclarae indolis adolescentem amisisset, e vestigio a rogo ad curiam se contulisse, omnes in miraculis habent. Baudius noster, eo ipso quo uxorem extulit die, vinum gustare voluit. Inferias vultu gravissimo, sed tamen siccis oculis, ivit: neque ut maritus, sed ut pater aliquis conscriptus Senatum petere est visus, cum sepulchrum uxoris adivit. Omnia solatia, quae exulceratis adhiberi mentibus solent, ipse occupavit. Nihil amicis in luctu reliquit, quod vel imputare illi possent. Tantum, gravissimum vulnus suum (ita vocat) publico ad Academiam programmate testatus est: et invenit causam, cur non doceret. Orpheum, Apollinis et Calliopes filium, sapienter negat fecisse, qui uxoris causa mortuos accesserit: multa enim esse in vivis, quae levare luctum possunt; modo animus adsit, et quae virum magnum semper decet constantia. Est vicina quaedam aedibus puella, quam favente Venere et Gratiarum populo esse natam subinde contendit. Sed in dote vitium est: qua, me iudice, illi et quidem luculenta, est opus. Eodem quo uxorem amisit tempore, etiam languor accessit, ὀλιγοχρυσίαν vocant. Aiunt medici, eruditorum esse proprium. Etiam Platoni volunt, Dionem cum peteret, molestum fuisse. Facilius e vultu et pallore, quam e venae momentis eum deprehendas. Hunc pro caetera constantia aliquanto minus fortiter ferre mihi est visus. Adfui homini: mentem afflictam erexi. Caetera aiebat posse ex animo deleri: remedio autem et quidem praesenti opus esse. Etiam hoc inventum est. quod re ipsa sum expertus efficacissimum esse. Magnum certe usum ἡ χρυσῖτις habet. Etiam oculos, quod Hippocrates voluit, plerumque exhilarat. Stabat antea demisso vultu ac tristi: uxorem eius vivere adhuc credidisses. Vix spes melior affulsit, respirare coepit, et constanter multa de fragilitate vitae disputare: nemo funus esse in aedibus existimasset. Ego nullum officii praetermisi genus. Iambos ἀρχαίζονταςGa naar voetnoot3 plus minus ducentos conscripsi: quos brevi videbis. et quidem hac lege, ut et me videas simul. Quod, ut spero, brevi est futurum. Vale. Lugd Bat. CIƆIƆCX. |
|