Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend184. [1610]. Van D. HeinsiusGa naar voetnoot1.Dan. Heinsius Hugoni Grotio S.D. Alterum libellum hunc, Groti Clarissime, prima quoque aetate, quanvis post superiorem a me conscriptum, nec ubique forte hac dignum, tibi denuo offerre visum est, simul patrono, amico, censori. Cuius quidem rei rationes omnes afferre malo, quam virtutes tuas, cum nihil unius praeconio illius laudibus accedat, qui hoc universum divini ingenii sui testem habuit iamdudum: priusque ad famam, quam ad pubertatem pervenit. Hoc dicam tamen: fructum vitae eo die me tulisse, cum amore tuo dignum me existimasti primum: et vicissim tuum nobis innotescere ingenium coepit. Ex hoc tempore colui, suspexi, veneratus sum te: non ut reliquam Musarum gentem: verum ut σεβάσμιόν τι ἔρνος ϰαὶ ἐϰ Διὸς πεπλασμένον. Istum animi affectum confirmarunt cum alia, tum vel maxime humanitas tua, et morum suavitas, quae divinas ingenii tui dotes a duobus malis muniunt, indignatione et livore: quae plerumque quicquid est praeclarum, teste AristoteleGa naar voetnoot2, invadunt. Conciliatrix enim animorum est modestia, nutrix comitas ingenii, et venustas. Accedunt et similia multa in utroque, aetas, mores, odium fastus et insolentiae: qua non ulla via magis ad virtutem lubrica. Studia etiam eadem ex parte, licet eruditio diversa: quam profecto tam libenter in te colo, quam invitus ea careo. Praecipue autem quae ex his studiis petitur voluptas. quam prudenter hactenus tractasti, ut excellas, non ut nunquam desinas. Vulgo dissimilis, de quibus istud dicas, Οἱ μὲν γὰρ οὖν τέττιγες ἕνα μῆν᾽ ἢ δύο
Ἐπὶ τῶν ϰραδῶν ᾄδουσιν. οἱ πολλοὶ δ᾽ἀεὶ
Νεανιϰῶς ᾄδουσι πάντα τὸν βίονGa naar voetnoot3.
Sicut pueri, ignem si videant, splendorem mirantur, accedunt, manum admovent, de periculo suo securi; ita miseri illi poesin tractant, cum dispendio temporis, et suo. Accedit Hospitale ius, mensaeque tuae tessera, quam plerumque decedenti offers; non παναίολος ζωστήρ cum familiae poeticae autore, aut δόρυ μέλινον, aut δέπας ἀμϕιϰύπελλονGa naar voetnoot4, sed versus divini, acuti, admirandi, et, ut his omnibus plus dicam, tui. Accedit et illud quod ut non vituperari a nemine, ita nec laudari a quovis optarim: nam ut aliis culpari, ita mihi laudari a quovis est molestum. Quod si tibi me probaro, non dubitabo de reliquis, qui in his agmen ducunt. Vale, Vir clarissime, et me ama. |