Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend174. 1609 Sept. [30]. Van J. RutgersiusGa naar voetnoot1.Ioh. Rutgersius v.c. Hugoni Grotio Fisci Advocato amiciss. s.d. Quod tam diligenter caussam meam apud Mylium egeris ὦ τρισμέγιστος Groti, gratissimum est. Quid enim aut iucundius, aut honorificentius accidere poterat mihi, quam tali patrono uti? Nec dubito quin, si ulla ratione fieri potuisset, libenter votis nostris accessurus fuisset, vel ob hoc ipsum, quod tu commendabas. Ego, quid aliud pro hoc beneficio possum, quam gratias agere tibi qui hoc laboris suscipere pro me non gravatus es? Si vicissim nostro servitio A.T. uti dignabitur, quovis tempore me paratissimum fore spondeo. Mitto tibi litteras avunculi meiGa naar voetnoot2, quas unice mihi commendavit. Quaeso, ni grave est, ut tribus verbis an acceperis significes. Solet enim quandoque fluctuare fides aurigarum. Scribebam Lugd. Bat. CIƆIƆCIX dionys. XXV. VIIbris.
σὸς ἐξ ὅλης τῆς ϰαρδίας
| |
Adres: Eerentfeste, wijse, voorsienige, hoochgeleerde seer discrete heere, mijn heere den Fiscael de Groot, residerende In Hage. Paye le port. |