Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend152. [1608] Dec. 11. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot3.Clarissime Heinsi. Gratias summas habeo, quod te tam fastidiosas molestias pro me suscipere non piget. De exemplarium numero patiar mihi satisfieri, dum tamen caetera quorum egebo possim certo et aequo pretio adipisci. De tempore non satis intelligo. nam si ea mens est Typographi non ante Februarium mensem opus proditurum, ea mihi conditio plane displiceret: quia sola spe festinandi patiar mihi eas leges ferri quas alioqui recusarem. Spero ex multis praelis unum ante id tempus exiguo operi vacaturum. Venissem ad vos cras: sed subitis negotiis distineor. Utinam tibi ad certum diem editionis finem polliceantur. et specimen aliquod ante festum. De translatione scio quoque te curaturum siquid curari potest. Literas mitto ad te a Nic. Reigersbergio: alias ab eodem ad Bandium et Bertium, quibus famulum tuum onerare mihi liceat. XI Dec. Tui studiosissimus
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde here Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt tot Leyden. Loont den brenger. |
|