Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend151. 1608 Dec. 5. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot3.Nimia mea expectatio et impatientia molestum me tibi saepius cogit esse. Satis intelligere videor ex eo quod non scribis nihil te conficere potuisse de Indicanis meis. tamen velim scire qua pecunia putes posse imprimi, simul quid de Gallica translatione sperare debeam. Rescribe, quaeso, imo potius, si potes, transcurre ad me in aedes iam viduas. Uxor enim a me profugit et minatur mihi | |
gelu longum divortium. solare saltem in unum diem solitudinem meam. Facies rem pergratam Iannino, si ipsum videris. Legati Germani et princeps chori HippolytusGa naar voetnoot1 excusant se quod celeritate abitus sui impediti sint Scaligerum, ut putant, nunquam rursus videndum teque et Baudium salutare. AnsbachiensisGa naar voetnoot2 quoque abiit, qui sane felix mihi videtur, quod Scaligero placeat: sibi autem, quod diviti dominae: quae multum praedicat eum sibi et bellum et non invenustum videri. Hoc eo, ut scias illum, ubi redierit, indicturum tibi Epithalamium. quod si ei ego excusare non potero, praevideo futurum ut in eundem locum incidamus de gentium iure violato in vulnere legati. Rogo te ut has literas quas inclusas vides - sunt a patre meo - per ministrum tuum mittas ad hominem, si non fallor, in tractandis pecuniis non paulo te eruditiorem, quam sapientiam mirum ni Baudius ipsi invidet. V Dec. CIƆIƆCVIII. Tui studiosissimus
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse seer voorzyenige Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris vande Universiteyt woonende in de Nonnestraet tot Leyden. Loont den brenger. |