Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend140. [1608 midden Juli]. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot4.Clarissime domine. EpithalamiorumGa naar voetnoot5 tuorum partem a me interceptam humane laturum te confido. Interim de amoribus, si modo ea tibi manet cura, ignarum te esse nolui, dominam Luciam Middelburgi esse, vocatam eo a matre, ad quam Bloncquius miserat. Causa eius consilii erat, ut si quis eam vere amaret, quaereret ipsam potius quam inveniret. quippe oblata occasione colloquendi fortuita facile discerni posse simulatos et temporis causa confictos amores a veris amoribus. Dixit mihi Bloncquius se, si ante adventum tuum consilii tui particeps fuisset potuisse rem multum praeparare apud ipsam et apud matrem. SocrusGa naar voetnoot6 mea a te stat. Si non plane desperasti, neque quicquam vidisti cur te consilii prioris poeniteat, forte aliquid apud ipsam praesidii tibi futurum est in ea arte quae mihi saepe feliciter cessit: de versibus loquor ea lingua scribendis quam mollior sexus intelligat. Fac quaeso aliquas a te literas accipiam, et memineris me unum esse ex eo hominum genere qui summam felicitatis suae partem in eo ponunt, quod virtutes tuas et aestimare et praedicare possunt, quod ego et nunc facio, et facere nunquam desinam. Tui ingenii admirator
| |
Adres: Erntfeste hoochgeleerde wijse seer voorzyenige heere Daniel de Heins Professeur ende bibliothecaris inde Universiteyt tot Leyden, nu tot Middelburg. |