Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend56. 1604 Nov. 27. Van P. MerulaGa naar voetnoot9.Paullus Merula Hugoni Grotio S. Dico. Gratus, amicissime d. Groti, si quidem ita possum, esse volo pro oblato nuper | |
carmine. Venit tandem, ecce, ad te Magni mei Patrui TragoediaGa naar voetnoot1, a me fideliter ex Actis, quorum optima lege sum heres, concinnata. Boni, spero, consules, spectabisque non tam quis scribat, quam quid de quo scribatur. Necessitas me compulit, quod viderem haec omnia tam ieiune falsoque legi in vulgatis Martyrologiis. Monueram, qui nuperrime recuderuntGa naar voetnoot2, ut me compellarent ad eum locum provecti, solidiorem accepturi et fideliorem narrationem; sed frustra me habuerunt iniuriane an incuria? Processit hactenus lente satis opus nostrum saltuariumGa naar voetnoot3, propter crebras ad initia carceresque, ut fieri solitum, interpellationes; quibus facessere iam iussis, magis sudabunt deinceps praela. Te, quaeso, ut meas subinde vices ibi suppleas cum Meursio nostro. Rem mihi feceritis gratissimam. Carmina etiam vestraGa naar voetnoot4, huic foetui commendando, exspectabo, vel, si vultis, emendicabo. Puerorum nolo, fascinant me vestra; qui serii hoc aevo Poëtae. Vale amicissime Groti. Raptim Lugd. Batavor. V Kal. Decembris CIƆIƆCIV. | |
Adres: Clarissimo viro D. Hugoni Grotio I.C. mihi amicissimo Hagam. |
|