Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend55. 1604 Nov. 20. Van P. MerulaGa naar voetnoot2.Paullus Merula Hugoni Grotio S. Dico. Nihil mihi magis in votis atque optatis esse solet, amicissime Groti, quam ut ea, quae vel ab ingenio, vel ab opera mea in lucem emittenda, nemini displiceant; ea pracipue, quae ad statum publicum aliquo modo pertinere videntur: in quis repono, quae iamnunc apud vos sub praeloGa naar voetnoot3. Certe quod ad stirpem inibi Nassauwiam, aegre mihi esse nec potest, nec debet Amplissimi Senatus consultum, | |
eius, cui res Principis nostri domesticae cordi sunt et curae: meaque omnino pace fiet, ut eius editio in aliguod tempus quiescat. Ipse enim plura etiam novi huic Arbori exactius concinnandae, inque suos ramos fidelius dilatandae: quae curabo, ut primo quoque tempore habeam: quod Dominis velim significatum. Sic, spero, fiet, ut conlatis undique, praecipue ex Musaeo Cl. V. KinschotiiGa naar voetnoot1 melioris fidei fulcris haec Arbor solidius consistat, si non in vasto, quali nunc visitur, campo, saltem in vivarioGa naar voetnoot2, quod nos paramus. Opus enim erit vere ad Principem pertinens; ἡρωιϰὸν ϰαὶ βασιλιϰὸν exercitium venationem appellat PolluxGa naar voetnoot3. Miretur sane magnus ille Princeps, bene hactenus de nobis meritus, bene indies merens, miretur inquam, ut quidquid ad ipsius laudem, certatim conferamus. Non necesse interim, ut operae cursum sistant. Facile enim Arbor Genealogica, quae parabitur, seorsim sata, locum in vivario nostro accipiet: quod fortean fiet et in DuvenvordiaGa naar voetnoot4; qua de re acturus ego cum dynasta WarmontiiGa naar voetnoot5. Loco recepti per nautam Thomae voluminis id remitto, quod petieras. Errasse me, vel potius Amanuensem, quo in his talibus utor, significaram iam Typographo meo, tibi significandum. Boni pro tua humanitate consules. Quod restat, te rogo, ut, quod coepisti, oculos sagaces subinde in opus meum coniicias; ne quid, quod aliquem offendat, vulgetur. Miror nihil ab Impressore missum. Non, credo, Foetum de manibus deposuit, ob impedimentum, si ita appellandum sit, ipsi natum. Certe primis Foliis valde indigeo: quae, quin quidquid impressum, velim mihi primo quoque tempore transmitti, saltem die Martis. Nam in Mercurii vocatus sum in Arcem Warmontiam ad Collegium SaltuariumGa naar voetnoot6, quod amicus mihi quaedam consuluit de Iurisdictione. Illud quaeso cura. Ego tunc per eundem nautam plus copiarum - artis impressoriae vocabulo utor-faciam habeat; quod nunc etiam paratur. Meursio nostro nondum scribo, quod exemplaria Historiae AngeliGa naar voetnoot7 Nobilissimis et Amplissimis VV. DD. Advocato Barneveldio, cognato meo MilioGa naar voetnoot8 aliisque offerenda, nondum sunt compacta. Vale amicissime Groti. Raptissime Lugd. Batav. XX Nov. CIƆIƆCIV. | |
Adres: Erntfeste discrete seer wijse voirsienige hooggheleerde heer Mijn heer Hugo de Groot Advocaet voir den hove van Hollant in den Haghe. Den Brengher sijn loon. |
|