Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend39. 1603 Mei 1. Van D. BaudiusGa naar voetnoot7.Nihil habeo quod ad te scribam praeter proletaria verba, ut inclusum literarum fasciculum trades D. Laurentio ReichioGa naar voetnoot8, quem studiose et cum cura commendavi | |
illustri Legato GalliarumGa naar voetnoot1. Ecquid autem tibi tintinant aures? ita heri a concione pomeridiana creber fuisti in sermone Scaligeri, ὁ πανηγυριϰός σου λόγος ϰέντρον ἐγϰατέλιπε τούτῳ τῷ ϑαυμασίῳ ἀνδρί. Nihil gratiae causa dicam, sed non dubitat istud Poematium tuum committere cum praestantissimis in eo genere monumentis totius antiquitatis. Macte tua virtute, et tali iudicio, cuius dignitatem deteram, si meum suffragium adiunxero. Nec vero de huiusmodi operibus pronunciandum est, nisi animo rite praeparato. sacra ista non sunt propter viam. Nihil aeque doleo, quam quod vivimus sub iis hominibus qui non habent delectum ingeniorum. Necesse habemus multum remittere de viribus, si ad saeculi sortem et captum meditationes nostras exigere postulamus. forsitan ipse Rex, cuius honori tam praeclarum ingenii pignus consecrastiGa naar voetnoot2, idoneus erit arbiter, aut saltem liberalis praemiator. In quo felici omine desino. Vale, et nos ama. Kalendis Maii, CIƆIƆCIII. |