Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend38. [1603] Mrt. 1. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot9.Clarissime Domine. Facis pro humanitate tua, quam nemo me saepius experitur, quod occasionem mittendi ad me Appiani tam diligenter occupas, atque adeo amicissimo iuveni mavis imperiosus esse, quam mihi inobsequens. Vides, mi Heinsi, quam familiariter tecum agam, qui et hoc officii genus nuper a te poscere ausus fui, et nunc ita | |
accipio, quasi aut hoc mihi, aut omnino aliquid debeas: quod tantum abest tamen, ut agnoscam bona fide nulli me tam beneficiis obaeratum esse, quam tibi. Utar itaque eo libro, non mihi Hercule, ut tu recte ais, sed pluribus; non tamen tibi, quem tam eruditum lectorem iamdudum deprecor. Et tu tamen quas non laudes, quae non praeconia mihi, et quasi obiter ingeris? In quibus equidem si quid agnoscam, praeter amicitiam, et liberalitatem tuam, ne inter mediocriter quidem insipientes ponendus sim. Sed quemadmodum magnus ille Mundi oculus cum in caetera astra per se lucis egentia, tum in ipsam quoque siderum plebem iubar atque aureum illud lumen transfundit caelesti largitione, quod tamen solius suum est, ita tu, cui iniuriam fecerit, qui iuventutis tantum literariae principem dixerit, gloriam splendidissimam ingenii atque eruditionis tuae nobiscum communicas, qui in eodem quidem spatio tecum currimus, sed ignobili studio, atque aeterna nocte damnamur, nisi quantum prohibent radii sideris tui. Sed ut ad mea redeam, - nam huic quidem sententiae quam hactenus meditor paria non invenio verba, et me spiritus, ut vides deficit - gratissimum feceris, si Librum eiusdem Appiani, quem Libyca ipse inscripsit, aliquando ad me ablegaveris. De PandoraGa naar voetnoot1, quo diutius cogito, quo verius video, quod tu dicebas τὴν Τύχην significari, non qua τῇ ϕύσει, aut qua τῇ τοῦ ϑείου προνοίᾳ ἀντιτίϑεται, sed qua obiicitur τῇ προμηϑείᾳ, quae sunt quodammodo ἐναντιούμενα, ita ut AristotelesGa naar voetnoot2 recte dixerit τὴν τύχην ϰαὶ τέχνην περὶ τὰ αὐτὰ εἷναι, quae est ipsa definitio adversorum. Quemadmodum et in Menone PlatoGa naar voetnoot3 opponit τὴν τύχην τῇ ἀνϑρωπίνῃ ἡγεμονίᾳ, et Libro IIII. de LegibusGa naar voetnoot4 τῇ τέχνῃ, AristotelesGa naar voetnoot5 saepe τῇ ἐπιστήμῃ ϰαὶ τῇ ἀνϑρωπίνῃ διανοίᾳ, Haec sane vulgaria. Nescio quid maius haerebat memoria, cuius nec authorem, nec ipsam omnino sententiam reperire potui. εἰμὶ γὰρ ἐπιλήσμων. Sed vocor a D. LegatoGa naar voetnoot6 ad quem eo. Festinationem hanc boni consules. Cal. Mart. Meritis tuis publice, privatimque tibi addictissimus
| |
Adres: Admirandae eruditionis, et ingenii sine exemplo Iuveni D. Danieli Heinsio Humanas Literas docenti in Athenaeo Lugdunensi. |
|