Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend33. [1602] Aug. 2. Aan D. HeinsiusGa naar voetnoot7.Irascor si aut irasci me posse putas, aut omnino aegre ferre, quod ad constitutum non adfueris. Quid enim mirum si totus Orbis suum te sibi vindicavit et quia | |
mecum ut cum iurisconsulto agere voluisti, cave putes tam incivilem ut adversum te μονομερῶς calculum feram. Quod autem versus promittis, bene est; nec possum desperare, cum etiam in literis tibi Pentameter exciderit. At IambosGa naar voetnoot1 etiam meos laudas: ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειϑήςGa naar voetnoot2. Aliter nobis quam Apelli, et ProtogeniGa naar voetnoot3 accidit. Lineam enim, quam conspiciendam reliqui, tu, ubi libitum fuerit, tanta subtilitate vinces, ut necesse mihi videam et penicillum, et tabulas abiicere. Rectissime fecisti, quod istum hominem τὸν οὐδὲν εἰ μὴ τύϕλον pacasti quatenus licuit. Quid enim necesse est inimicitiis gravari eorum etiam qui amici prodesse non possunt! Idyllium tuum, et ElegiamGa naar voetnoot4 toties hodie legi, ut, si quid unquam, haec certe in succum iam abierint, et sanguinem. Nihil est edisci dignius, non modo a nobis, qui quovis Magistro libenter utimur, sed illis quoque ardelionibus nostris, qui adeo sciunt omnia, ut nihil relinquant caeteris. De Poëmatum meorum editione mecum delibero. Si quid erit, seligam meliora, et finiam lusus, quos hactenus excusat aetas. Certe nihil est quod aut Scaligero, aut LegatoGa naar voetnoot5, aut tibi negare possim, qui urgent, et instant; reliquos parum moror. Hoc certum non aliter me vulgaturum mea, nisi tu et tua promiseris. Nolo enim credant peregrini ulla ex parte me ad fastigium illud Poëseos accessisse, quo aditus datur Belgicis etiam ingeniis; id tu proba, si me amas. Vale Iuven(um) quotquot sunt eruditissime, οὗ δύναμαι γλυϰερώτερον οὐδὲν ἰδέσϑαιGa naar voetnoot6. II. Aug. Hagae Comitatensi. Admirator ingenii tui maximus
| |
Adres: Clarissimo, Eruditissimoque Iuveni D. Danieli Heinsio ten huyse van Juffrouw Wijnhof op de Papegracht tot Leyden. Loont den bode. |
|