Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend21. [1601] Jun. 18. Aan Joh. MeursiusGa naar voetnoot3.Iano Meursio Suo H. Grotius εὖ πράττειν. Κωμάσδω ποτὶ τὰν Ἀμαρυλλιδα ταὶ δέ μοι αἶγες
βόσϰονται ϰατ᾽ ὄρος, ϰαὶ Μεύρσιος αὐτὰς ἐλαύνει.
Μεύρσιέ μοι τὸ ϰαλὸν πεϕιλαμένε, βόσϰε τὰς αἶγαςGa naar voetnoot4.
Libet enim te affari tui Poetae versibus. Plane id quod conieceram evenit. Nostris his LiberalibusGa naar voetnoot5 detineor, tanquam aurea compede. Interea tibi mei pecorisGa naar voetnoot6 | |
cura committitur, a quo tu scabiem tolles salubri aqua. Sed ne putes te aut opilionis vicarii, aut etiam veterinarii loco haberi, serio loquar. Multa erunt, ut arbitror, menda typographica: unum, si bene memini meum. In principio paginae leges: Metita tempusGa naar voetnoot1. Hoc dubito, an Latinum sit. Itaque nisi exemplum tibi subpetat, scribes: Dimensa tempus. Cras puto rediturus: quod si me fallat, rogo etiam eius diei curam in te recipias: aut, si forte molestum est, me moneas: deinde ipse die Mercurii ad nos venias. Si ipse citius redeo, simul ibimus. Scriverium hic vidi, sed oblitum te salutare. Scripsi haec non minus raptim, quam male, et tali stilo (calamum volo dicere) ut rursus iure interroges, an gallinae etiam manus habeant. Vale Clarissime et carissime. XVIII. Iunii, qui alter nostrorum Encaeniorum dies, Lunae sacer. | |
Adres: Eruditione omnigena celeberrimo iuveni D. Iohanni Meursio Musarum et Charitum alumno. Ten huyse van Mijn Heer den Advocaet van Oldenbarneveldt. |
|