Briefwisseling van Hugo Grotius. Deel 1
(1928)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend20. 1601 Mrt. 5. Aan J.A. de ThouGa naar voetnoot1.Iac. Aug. Thuano Hugo Grotius S.P.D. Quod serius literis tuis, Illustrissime Praeses, respondeam mirari te nolim: scriptase nim Decembri anni qui praeteriit, circiter Nonas Martias eius qui nunc labitur, recepi. Supramodum delectatus sum, cum vidi Capellam meum, Aratea, et Epithalamium regium ad tuas manus non pervenisse tantum, sed et grata fuisse, non quod arbitrer iuvenilia opuscula tui suffragii laudem mereri, sed quod confidam donantis animi iustum te fuisse censorem. Ego de Martiano, et altero Syntagmate ita iudico mereri ea aetatis (nam diu ante plenam pubertatem scripta sunt) excusationem. Tu vero ulterius istis principiis bene ominaris, et in spem aliquam posse dicis excrescere. Utinam sane: Summum hoc mihi votorum sit a laudatis laudari. Ad Epithalamium quod attinet doleo multa in eo aliter scripta, quam rem se habere postea cognovimus. Ex coniectura enim composui. Et utinam de bello AllobrogicoGa naar voetnoot2 inserere aliqua licuisset omissis aliis. Nescio, quomodo eveniat, quod in me experior, ut priores foetus provectioris damnet aetatis iudicium: et tamen nunquam desinamus displicitura condere. Habeo iam nonnulla perfecta, alia quoque affecta, quae ubi edita erunt non praetermittam, quin ad te curem transferri. Totus sum in colligendis iis, quae tibi in Annalibus Gallicis usui esse possint, plurimum patriae interesse ratus, si eius gesta vicinarum rerum occasione tam insigni scripto prodantur. Dabitur etiam opera ut, quod petisti intelligas, quae nempe hora quis locus nostratibus viris eruditis fuerit fatalis. Felicem te, qui per otium - cuius parvam tibi esse copiam facile persuadear - ea praestes, quibus alii, quorum ea praecipue cura est, longe sint impares. Felicem Galliam, quae eorum regitur consilio, qui parum temporis, quod ex publicis curis residuum comparcitur liberaliter rei impendunt literariae. atque utinam ego olim tam felix, ut in ea virorum illustrium amicitia praesens fruar, quod brevi futurum non despero, tuam mihi confidens gratiam non defuturam. Vale vir Clarissime. III. Non. Martias Anni CIƆIƆCI. | |
Adres: A Monsieur Monseigneur le Président de Thou. |