De iure belli ac pacis [Het recht van oorlog en vrede]
(1939)–Hugo de Groot– Auteursrecht onbekend
[pagina 185]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Caput II
|
I. | Eius quod nostrum est divisio. |
II. | Proprietatis exordium et progressus. |
III. | Quaedam propria fieri non posse, ut mare sumtum pro suo integro aut praecipuis partibus, et quare. |
IV. | Sola non occupata cedere singulis occupantibus, nisi per universitatem a populo occupata sint. |
V. | Feras, pisces, aves cedere occupanti, nisi lex obstet. |
VI. | In res proprias factas ius hominibus competere eis utendi in tempore necessitatis, et unde id veniat: |
VII. | Obtinere id nisi necessitas aliter sit vitabilis: |
VIII. | Nisi par sit necessitas in possidente: |
IX. | Adiunctum esse onus restituendi rem, cum restitui poterit: |
X. | Exemplum huius iuris in bellis. |
XI. | In res proprias factas ius hominibus competere ad utilitatem qua nihil alteri decedit: |
XII. | Hinc ius in aquam profluentem: |
XIII. | Ius transeundi terra et amnibus, quod explicatur: |
XIV. | An mercibus transeuntibus vectigal possit imponi: |
XV. | Ius morandi ad tempus: |
XVI. | Ius habitandi his competens qui sedibus suis expulsi sunt, sub imperio quod reperitur: |
XVII. | Ius habendi loca deserta: quod quomodo intelligendum: |
XVIII. | Ius ad actus quos vita humana desiderat: |
XIX. | Ut ad emenda necessaria: |
XX. | Non etiam ad res suas vendendas: |
XXI. | Ad quaerenda matrimonia: quod explicatur: |
XXII. | Ius ea faciendi quae promiscue extraneis permittuntur: |
XXIII. | Quod intelligendum, si quid permittatur quasi ex iure naturali, non ut ex beneficio. |
XXIV. | An licitus sit contractus cum populo, ut is fruges suas eis quibuscum iam contraxit, non aliis vendat. |
Sequitur inter belli causas iniuria facta, et primum adversus id quod nostrum est. Est autem nostrum aliud communi hominum iure, aliud nostro singulari. Ab eo quod hominibus commune est incipiamus. Hoc ius aut directe est in rem corporalem, aut ad actus aliquos. Res corporales aut vacuae sunt a proprietate, aut iam
aliquorum propriae. Res quae a proprietate vacant, aut tales sunt ut propriae fieri nequeant, aut ut possint. Quo rectius hoc intelligatur, noscendum est proprietatis, quod dominium Iurisconsulti vocant, exordium.
ii. [1] DeusGa naar voetnoot1 humano generi generaliter contulit ius in res huius inferioris naturae statim a mundo condito, atque iterum mundo post diluvium reparato. <Erant, ut IustinusGa naar voetnoot2 loquitur, omnia communia et indivisa omnibusGa naar voetnoot3, veluti unum cunctis patrimonium esset>Ga naar voetnoot4. Hinc factum ut statim quisque hominum ad suos usus arripere posset quod vellet, et quae consumi poterant consumere. Ac talis usus universalis iuris erat tum vice proprietatis. Nam quod quisque sic arripuerat, id ei eripere alter nisi per iniuriam non poterat. <Similitudine hoc intelligi potest ea quae est apud Ciceronem de Finibus 3Ga naar voetnoot5: Theatrum cum commune sitGa naar voetnoot6, recte tamen dici potest, eius esse eum locum quem quisque occuparit>Ga naar voetnoot7. Neque is status durare non potuit, si aut in magna quadam simplicitate perstitissent homines, aut vixissent inter se in mutua quadam eximia caritate. Horum alterum, communionem scilicet ex simplicitate eximiaGa naar voetnoot8, videre licet in quibusdam Americae populis, qui per saecula multa sine incommodo in eo more perstiterunt: alterum vero, communionem nimirum ex caritate, exhibuerunt olim EsseniGa naar voetnoot9, deinde Christiani qui Hierosolymis primi exstiterunt, ac nunc quoque non pauci qui vitam degunt asceticam. Simplicitatis in qua primi hominesGa naar voetnoot10
sunt conditi argumentum praebuit nuditas. Erat in illis ignoratio magis vitiorum quam cognitio virtutis; ut de Scythis loquitur TrogusGa naar voetnoot1. <Vetustissimi mortalium, inquit TacitusGa naar voetnoot2, nulla adhuc mala libidineGa naar voetnoot3, sine probro, scelere, eoque sine poena aut coercitionibus agebant. Apud MacrobiumGa naar voetnoot4 est, Primum inter homines mali nescia et adhuc astutiae inexperta simplicitas>Ga naar voetnoot5. Haec simplicitas ἀϕϑαρσία videtur dici sapientiGa naar voetnoot6 HebraeoGa naar voetnoot7, Paulo ApostoloGa naar voetnoot8 ἁπλότης, quam opponit τῇ πανουργίᾳ, vafrae calliditati. Negotium erat illis unicum Dei cultus, cuius symbolum arborGa naar voetnoot9 vitaeGa naar voetnoot10, ut HebraeiGa naar voetnoot11 veteres explicant, assentiente ApocalypsiGa naar voetnoot12. Vivebant autem facile ex his quae sine industria sponte sua terra proferebatGa naar voetnoot13. [2] Verum in vita hac simplice etinnocente non perstiterunt homines, sed animum applicuerunt ad artes varias, quarum symbolum erat arbor scientiae boni et maliGa naar voetnoot14, id est earum rerum quibus tum bene tum male uti licet: ϕρόνησιν μ έσην vocat PhiloGa naar voetnoot15. Huc respiciens SalomoGa naar voetnoot16; Deus, inquit, creavit hominem rectum, id est simplicem, sed ipsi
quaesiverunt sibi cogitationes multas. <ἔρῥεπον εἰς πανουργίαν ut dicto loco Philo loquitur. Dion Prusaeensis oratione viGa naar voetnoot1. ἀλλὰ τὴν πανουργίαν τοῖς ὕστερον ϰαὶ τὰ πολλὰ εὑρίσϰειν ϰαὶ μηχανᾶσϑαι πρὸς τὸν βίον οὐ πάνυ τι συνενεγϰεῖν· οὐ γὰρ πρὸς ἀνδρείαν, οὐδὲ διϰαιοσύνην χρῆσϑαι τῇ σοϕίᾳ τοὺς ἀνϑρώπους, ἀλλὰ πρὸς ἡδονήν. His qui primos secuti sunt hominibus calliditatem variaque ad vitam repertaGa naar voetnoot2 non multum fuisse conducibilia. Ingenio enim usos homines non tam ad fortitudinem ac iustitiam quam ad voluptatem>Ga naar voetnoot3. Antiquissimae artes agricultura et pastura in primis fratribus apparuerunt: non sine aliqua rerum distributione. ex studiorum diversitate aemulatio, etiam caedes: ac tandem cum boni malorum consortio contaminarentur, vitae genus giganteumGa naar voetnoot4, id est, violentum, quale est eorum quos χειροδίϰας Graeci vocant. Mundo per diluvium purgato, pro ferina illa vita successit cupido voluptatisGa naar voetnoot5, cui inserviit vinum. unde et illiciti amoresGa naar voetnoot6. [3] Praecipue vero concordiam rupit generosius vitium, ambitio, cuius signum turris BabylonicaGa naar voetnoot7: mox alii alias terras partito possederunt. Sed postea quoque inter homines vicinos mansit non pecorum, sed terrarum pascuarum communio; quia tanta erat in exiguo hominum numero latitudo terrarum, ut sine incommodo ullo ad multorum usus sufficeret:
donec aucto ut hominum ita pecudum numero passim terrae non in gentes ut ante, sed in familias dividi coeperuntGa naar voetnoot10. Puteos veroGa naar voetnoot11, rem in siticulosa regione valde necessariam, nec multis sufficientem, occupando quisque suos fecereGa naar voetnoot12. Haec sunt quae ex sacra historia docemur satis
convenientia cum his quae philosophi et poëtae de primo statu rerum communium, et postea secuta rerum distributione dixerunt, quorum testimonia alibiGa naar voetnoot1 a nobis producta sunt. [4] Hinc discimus quae fuerit causa ob quam aGa naar voetnoot2 primaeva communione rerum primo mobilium, deinde et immobilium discessum est: nimirum quod cum non contenti homines vesci sponte natis, antra habitare, corpore aut nudo agere aut corticibus arborum ferarumve pellibus vestitoGa naar voetnoot3Ga naar voetnoot4, vitae genus exquisitius delegissent, industria opus fuit, quam singuli rebus singulis adhiberent. quominus autem fructus in commune conferrentur, primum obstitit locorum in quae homines discesserunt, distantia, deinde iustitiae et amoris defectus, per quem fiebat, ut nec in labore, nec in consumtione fructuum quae debebat aequalitas servaretur. [5] Simul discimus quomodo res in proprietatem iverint: non animi actu solo; neque enim scire alii poterant, quid alii suum esse vellent, ut eo abstinerent; et idem velle plures poterant: sed pacto quodam aut expresso, ut per divisionem, aut tacito, ut per occupationemGa naar voetnoot5. simulatque enim communio displicuit, nec instituta est divisio, censeri debet inter omnes convenisse, ut quod quisque occupasset id proprium haberetGa naar voetnoot6. Concessum, inquit CiceroGa naar voetnoot7, sibi ut quisque malit quod ad vitae usum pertinet quam alteri acquiri non repugnante naturaGa naar voetnoot8. Cui addendum
illud QuintilianiGa naar voetnoot1: Si haec conditio est, ut quicquid in usum hominis cessit, proprium sit habentis, profecto quicquid iure possidetur, iniuria aufertur. Et veteresGa naar voetnoot2 cum Cererem legiferam, et sacra eius Thesmophoria dixerunt, hoc significabant, ex agrorum divisione exstitisse novi cuiusdam iuris originemGa naar voetnoot3.
iii. [1] His positis dicimus mare sumtum aut sub ratione integri, aut sub ratione praecipuarum partium, in proprium ius abire non posse: quod quia de privatis quidam concedunt, non de populis, probamus ex morali primum ratione; quia causa ob quam a communione discessum est hic cessat. Est enim tanta maris magnitudo, ut ad quemvis usum omnibus populis sufficiat, ad aquam hauriendam, ad piscatum, ad navigationem. Idem dicendum esset de aëre, si quis eius usus esse posset, ad quem terrae usus non esset necessarius, ut est ad aucupiaGa naar voetnoot4; unde illa legem accipiunt ab eo qui in terra imperium habet. [2] Nec aliud censendum de Syrtibus, ubi nihil est quod cultum ferat, et usus unicus petendarum inde arenarum exhauriri nequit. Est et naturalis ratio quae mare consideratum ut diximus, proprium fieri vetat: quia occupatio non procedit nisi in re terminataGa naar voetnoot5: unde ThucydidesGa naar voetnoot6 terram vacuam vocat ἀόριστον: <et IsocratesGa naar voetnoot7 terram ab Atheniensibus occupatam τὴν ὑϕ᾽ ἡμῶν ἀϕορισϑεῖ σαν>Ga naar voetnoot8. Liquida vero quia per se non terminantur (τὸ ὑγρὸν ἀόριστον οἰϰείῳ ὅρῳ, inquit AristotelesGa naar voetnoot9) occupari nequeunt, nisi ut contenta in re alia: quomodo lacus et stagna occupata sunt, item flumina quia ripis tenentur. Mare vero terra non continetur, par terrae aut terra maiusGa naar voetnoot10, unde terram mari contineri veteres dixere <: τὸν Ὠϰεανὸν δεσμοῦ ἕνεϰα τῇ γῇ περιβεβλῆσϑαι, quae Apollonii verba apud PhilostratumGa naar voetnoot11>Ga naar voetnoot12.
Sulpicius Apollinaris apud GelliumGa naar voetnoot1: Quid potest dici citraGa naar voetnoot2 Oceanum esse, cum undique Oceanus circumscribat omnes terras, et ambiat? Mox: Quum vero omnes terras omnifariam et undique versumGa naar voetnoot3 circumfluat, nihil citra eum est, sed undarum illius ambitu terris omnibus convallatis in medio eius sunt omnia quae intra oras eius inclusa sunt. <M. Acilius Consul in oratione ad milites quae apud LiviumGa naar voetnoot4: Oceano, inquit, qui orbem terrarum amplexu finit>Ga naar voetnoot5. In Senecae suasoriisGa naar voetnoot6 dicitur Oceanus totius orbis vinculum terrarumque custodia <: LucanoGa naar voetnoot7 unda Mundum coercens>Ga naar voetnoot8. Nec fingenda divisio: nam cum primum terrae divisae sunt, incognitum erat mare sui maxima parte: atque ex eo nullus fingi modus potest quo gentes adeo dissitae de divisione convenirent. [3] Ideo quae communia omnium fuerunt et in prima divisione divisa non sunt; ea non iam divisione, sed occupatione transeunt in ius proprium, nec dividuntur nisi postquam propria esse coeperunt.
iv. Veniamus ad ea quae propria fieri possunt, sed nondum facta sunt propria. Talia sunt loca multa inculta adhucGa naar voetnoot9, insulae in mariGa naar voetnoot10, ferae, pisces, aves. Sed duo notanda sunt: duplicem esse occupationem, unam per universitatem, alteram per fundos. prior solet fieri per populum, aut eum qui populo imperat: altera deinde per singulos, magis tamen assignatione quam libera occupatione. Quod si quid universim occupatum in singulos dominos descriptum non est, non ideo vacuum censeri debet. manet enim in dominio primi occupatoris, puta populi aut regis. Talia esse solent flumina, lacus, stagna, silvae, montes asperi.
v. De ferisGa naar voetnoot11, piscibus, avibus illud notandum est, qui imperium habet in terras et aquas, eius lege impediri posse aliquos, ne feras, pisces, aves capere et capiendo acquirere
eis liceat: atque hac lege teneri etiam exteros. RatioGa naar voetnoot1 est, quia ad gubernationem populi moraliter necessarium est, ut qui ei vel ad tempus se admiscent, quod fit intrando territorium, ii conformes se reddant eius populi institutis. Nec obstat quod saepe in iure Romano legimus, iure naturae aut gentium liberum esse talia animalia venari: hoc enim verum est quamdiu lex civilis nulla intercedit; sicut lex Romana res multas relinquebat in illo primaevo statu, de quibus aliae gentes aliud constitueruntGa naar voetnoot2. Cum autem lex civilis aliud constituit, eam observari debere ius ipsum naturae dictat. Lex enim civilis quanquam nihil potest praecipere quod ius naturae prohibet, aut prohibere quod praecipit, potest tamen libertatem naturalem circumscribere, et vetare quod naturaliter licebat, atque etiam ipsum dominium naturaliter acquirendum vi sua antevertere.
vi. [1] Videamus porro ecquod ius communiter hominibus competat in eas res quae iam propriae aliquorum factae sunt. quod quaeri mirum forte aliquis putet, cum proprietas videatur absorpsisse ius illud omne quod ex rerum communi statu nascebatur. Sed non ita est. Spectandum enim est quae mens eorum fuerit qui primi dominia singularia introduxerunt: quae credenda est talis fuisse, ut quam minimum ab aequitate naturali recesserit. Nam si scriptae etiam leges in eum sensum trahendae sunt quatenus fieri potest, multo magis mores qui scriptorum vinculis non tenentur. [2] Hinc primo sequitur in gravissima necessitate reviviscere ius illud pristinum rebus utendi tanquam si communes mansissent; quia in omnibus legibus humanis, ac proinde et in lege dominii, summa illa necessitas videtur excepta. [3] Hinc illud ut in navigatione si quando defecerint cibaria quod quisque habet in commune conferri debeatGa naar voetnoot3. sic et defendendi mei causa vicini aedificium orto incendio dissipare possumGa naar voetnoot4: et funes aut retia discindere in quae navis mea impulsa estGa naar voetnoot5), si aliter explicari nequitGa naar voetnoot6.
Quae omnia lege civili non introducta, sed exposita sunt. [4] Nam et inter TheologosGa naar voetnoot1 recepta sententia est in tali necessitate, si quis quod ad vitam suam necessarium est sumat aliunde, eum furtum non committere: cuius definitionis non haec causa est, quam nonnulli adferunt, quod rei dominus ex caritatis regula rem egenti dare tenetur, sed quod res omnes in dominos distinctae cum benigna quadam receptione primitivi iuris videantur. Nam si primi divisores interrogati fuissent quid de ea re sentirent, respondissent quod dicimus. Necessitas, inquit pater SenecaGa naar voetnoot2, màgnum humanae imbecillitatis patrociniumGa naar voetnoot3 omnem legem (humanam scilicet, aut ad humanae modum factam) frangitGa naar voetnoot4. <Cicero Philippica xiGa naar voetnoot5; Cassius in Syriam profectus est, alienam provinciam si homines legibus scriptis uterentur: his vero oppressis, suam lege naturae. Apud CurtiumGa naar voetnoot6 est: In communi calamitate, suam quemque habere fortunam>Ga naar voetnoot7.
vii. Sed cautiones adhibendae sunt ne evagetur haec licentiaGa naar voetnoot8: quarum prima sit: omni modo primum tentandum an alia ratione necessitas evadi possit, putaGa naar voetnoot9 adeundo magistratum; aut etiam [tentando]Ga naar voetnoot10 an rei usus a domino possit precibus obtineri. <PlatoGa naar voetnoot11 ex vicini puteo aquam peti ita demum permittit, siquis in suo ad cretam usque foderit ad aquam exquirendam: et Solon; Si in suo foderit ad quadraginta cubitos: ubi addit PlutarchusGa naar voetnoot12; ἀπορίᾳ γὰρ ᾤετο δεῖν βοηϑεῖν, οὐϰ ἀργίαν ἐϕοδιάζέιν. arbitrabatur subveniendum necessitati, non instruendam pigritiam. XenophonGa naar voetnoot13 in responso ad Sinopenses: ὅποι δ᾽ ἂν ἐλϑόντες ἀγορὰν οὐϰ ἔχωμεν, ἄν τε εἰς βάρβαρον
γῆν, ἄν τε εἰς Ἑλληνίδα, οὐχ ὕβρει, ἀλλ᾽ ἀνάγϰῃ λαμβάνομεν τὰ ἐπιτήδεια: ubi ius emendi nobis non conceditur, sive in Barbarico, sive in Graecanico solo, ibi quae opus est sumimus non per proterviam, sed ex necessitate>Ga naar voetnoot1.
viii. Secundo, non concedendum hocGa naar voetnoot2 si pari necessitate ipse possessor teneatur. nam in pari causa possidentis melior est conditio. Stultus non est, ait LactantiusGa naar voetnoot3, qui tabula naufragum, ne salutis quidem propriae causa, nec equo saucium deiecerit: quia se abstinuit a nocendo, quod est peccatum; et hoc peccatum vitare sit sapientia. <Cicero dixerat Officiorum iiiGa naar voetnoot4, Nonne igitur sapiens, si fame ipse conficiatur, abstulerit cibum alteri, homini ad nullam rem utili? Minime vero. Non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia. Apud CurtiumGa naar voetnoot5 legitur: Melior est causa suum non tradentis, quam poscentis alienum>Ga naar voetnoot6.
ix. Tertio, ubi fieri poterit faciendam restitutionem. Sunt quidamGa naar voetnoot7 qui aliter censent hoc argumento, quod qui iure suo usus est ad restitutionem non obligetur. Sed verius estGa naar voetnoot8 ius hic non fuisse plenum, sed restrictum cum onere restituendi ubi necessitas cessaret. Tale enim ius sufficit ad servandam naturalem aequitatem contra rigorem dominii.
x. Hinc colligere est quomodo ei, qui bellum pium gerit liceat locum occupare qui situs sit in solo pacato: nimirum si non imaginarium, sed certum sit periculum, ne hostis eum locum invadat, et inde irreparabilia damna det: deinde, si nihil sumatur quod non ad cautionem sit necessarium, puta nuda loci custodia, relicta domino vero iurisdictione et fructibus: postremo, si id fiat animo reddendae custodiae simulatque necessitas illa cessaverit. Enna aut malo aut necessario facinore retenta, ait LiviusGa naar voetnoot9: quia malum hic quicquid vel minimum abit a necessitate. <Graeci qui cum XenophonteGa naar voetnoot10 erant cum navibus omnino opus haberent,
ipsius Xenophontis consilio ceperunt transeuntes, sed ita ut merces dominis intactas conservarent, nautis vero et alimenta darent et pretium persolverent>Ga naar voetnoot1. Primum ergo quod post dominia ex veteri communione restat ius est id quod iam diximus necessitatis.
xi. Alterum est utilitatis innoxiae. Quidni enim, inquit CiceroGa naar voetnoot2, quando sine detrimento suo potest, alteri communicet, in iis quae sunt accipienti utilia, danti non molesta? Ideo SenecaGa naar voetnoot3 beneficium negat dici posse ignis accendendi potestatem. <Apud Plutarchum legimus Symposiacon viiGa naar voetnoot4: οὔτε γὰρ τροϕὴν ἀϕανίζειν ὅσιον αὐτοὺς ἄδην ἔχοντας, οὔτε νάματος ἐμϕορηϑέντας πηγὴν ἀποτυϕλοῦν ϰαὶ ἀποϰρύπτειν, οὔτε πλοῦ σημεῖα ϰαὶ ὁδοῦ διαϕϑείρειν χρησαμένους, ἀλλ᾽ ἐᾷν ϰαὶ ἀπολείπειν τὰ χρήσιμα τοῖς δεησομένοις μεϑ᾽ ἡμᾶς. Nam neque alimenta nobis fas est perdere, ubi ipsi plus satis habemus, neque fontem postquam inde quantum libet potaverimus obturare aut occultare, neque signa navigationis aut itineris abolere quae nobis usui fuerint>Ga naar voetnoot5.
xii. Sic flumen, qua flumen dicitur, proprium est populi cuius intra fines fluit, vel eius cuius in ditione est populus: atque ei licet molem in flumen iniicere: quae in flumine nascuntur eius sunt. At idem flumen, qua aqua profluens vocatur, communeGa naar voetnoot6 mansit, nimirum ut bibi hauririque possit.
inquit OvidiusGa naar voetnoot7: apud quemGa naar voetnoot8 et Lycios Latona sic alloquitur:
ubi et undas vocat munera publica, id est hominibus communia, vocis publicae acceptione minus propria: quo sensu res quaedam publicae iuris gentium dicuntur. VirgiliusGa naar voetnoot9 undam eodem sensu dixit cunctis patentem.
xiii. [1] Sic et terrae et flumina, et si qua pars maris in proprietatem populi alicuius venit, patere debet his qui
transitu opus habent ad causas iustas; putaGa naar voetnoot1 quia suis finibus expulsi quaerunt terras vacuas, aut quia commercium expetunt cum gente seposita, aut etiam quia quod suum est iusto bello petunt. Ratio hic eadem quae supra, quia dominium introduci potuit cum receptione talis usus qui prodest his, illis non nocetGa naar voetnoot2: ideoque dominii auctores id potius censendi sunt voluisse. [2] Exemplum habemus insigne in Mosis historiaGa naar voetnoot3, qui cum transeundum haberet per alienos fines, primum Idumaeo, deinde Emoraeo has tulit leges, iturum se via regia, nec deflexurum ad possessiones privatas. Si qua re ipsorum haberet opus, iustum pretium eis persoluturum. Quae conditiones cum repudiarentur, iustum eo nomine bellumGa naar voetnoot4 intulit Emoraeo. Innoxius enim transitus denegabatur, inquit AugustinusGa naar voetnoot5, qui iure humanae societatis aequissimo patere debebat. [3] <Graeci qui cum ClearchoGa naar voetnoot6: πορευόμεϑα δὲ ἂν οἴϰαδε, εἴ τις ἡμᾶς μὴ λυποίη· ἀδιϰοῦντα μέντοι πειρασόμεϑα σὺν τοῖς ϑεοῖς ἀμύνεσϑαιGa naar voetnoot7. Domum ibimus, si nemo molestus sit: si quis iniuriam faciat, cum Deorum ope arcere conabimur. Nec multo aliter AgesilausGa naar voetnoot8 cumGa naar voetnoot9 ex Asia rediens ad Troadem venisset, interrogavit ut amicum se an ut hostem transire vellent: Et LysanderGa naar voetnoot10 BoeotiosGa naar voetnoot11 rectis se hastis transire vellent, an inclinatis. Batavi apud TacitumGa naar voetnoot12 Bonnensibus nuntiant: Si nemo obsisteret, innoxium iter fore: sin arma occurrant, ferro viam inventuros. CimonGa naar voetnoot13 quondam Lacedaemoniis suppetias laturus per agrum Corinthium traduxerat copias. Reprehensus a Corinthiis quod non prius civitatem compellasset: nam et qui fores alienas pulset, non intrare nisi domini permissu:
At vos, inquit, Cleonaeorum et Megarensium fores non pulsastis sed perfregistis censentes omnia patere debere plus valentibus. Media sententia vera est, postulandum prius transitumGa naar voetnoot1: sed si negetur, vindicari posse. Ita Agesilaus ex Asia rediens cum a rege MacedonumGa naar voetnoot2 transitum postulasset, atque is consultaturum se dixisset: Consultet, inquit: nos interea transibimus>Ga naar voetnoot3. [4] Neque recte excipiet aliquis metuere se multitudinem transeuntium. Ius enim meum metu tuo non tollitur: eoque minus quia sunt rationes cavendi, ut si divisis manibus transmittantur copiae, si inermesGa naar voetnoot4, quod AgrippinensesGa naar voetnoot5 Germanis dicebant: <quem morem antiquitus in Eleorum regione observatum notavit StraboGa naar voetnoot6:>Ga naar voetnoot7 si impensa transeuntis is qui transitum concedit sibi praesidia idonea conducat: <si obsides denturGa naar voetnoot8, quod a DemetrioGa naar voetnoot9 Seleucus postulabat, ut eum intra sui imperii fines subsistere sineret:>Ga naar voetnoot10. Sic etiam metus ab eo in quem bellum iustum movet is qui transit, ad negandum transitum non valet. Neque magis admittendum si dicas, et alia posse transiri: tantundem enim quivis diceret, atque eo modo ius transeundi plane interimeretur: sed satis est si sine dolo malo transitus postuletur, qua proximum ac commodissimum est. Plane si iniustum moveat bellum qui transire vult, si hostes meos secum ducatGa naar voetnoot11, negare transitum potero:
nam et in suo ipsius solo ei occurrere, atque iter impedire fas esset. [5] NequeGa naar voetnoot1 vero personis tantum, sed et mercibus transitus debetur. Nam quominus gens quaeque cum quavis gente seposita commercium colat, impediendi nemini ius est: id enim permitti interest societatis humanae; nec cuiquam damno id est: nam etiam si cui lucrum speratum, sed non debitum decedat, id damni vice reputari non debet. Testimoniis quae ad hanc rem produximus alibiGa naar voetnoot2, addemus unum ex PhiloneGa naar voetnoot3: πᾶσα δὲ ϑάλαττα ϕορτηγοῖς ὅλϰασιν ἀϰινδύνως διαπλεῖται ϰατὰ τὰς ἀντιδόσεις ὧν ἀλλήλαις ἀγαϑῶν ἀντεϰτίνουσιν αἱ χῶραι ϰοινωνίας ἱμέ ρῳ, τὰ μὲν ἐνδέοντα λαμβάνοὐσαι, ὧν δὲ ἄγουσι περιουσίαν ἀντιπέμπουσαι. ϕϑόνος γὰρ οὐδέποτε πᾶσαν τὴν οἰϰουμένην ἐϰράτησεν, ἀλλ᾽ οὐδὲ τὰς μεγάλας αὐτῆς ἀποτομάς. Mare omne navibus onerariis tuto satis navigatur, eo commercio quod ex naturalis societatis desiderio inter nationes interceditGa naar voetnoot4, dum mutuo aliarum copia aliarum inopiae succurrit. Nam invidia nunquam aut orbem universum, aut magnas eius partes invasit. <Alterum ex PlutarchoGa naar voetnoot5 qui de mari sic loquitur: ἄγριον ὄντα ϰαὶ ἀσύμβολον τὸν βίον τοῦτο τὸ στοιχεῖον συνῆψε ϰαὶ τέλειον ἐποίησε, διορϑούμενον ταῖς παρ᾽ ἀλλήλων
ἐπιϰουρίαίς, ϰαὶ ἀντιδόσεσι ϰοινωνίαν ἐργαζόμενον ϰαὶ ϕιλίαν: Vitam nostram, feram alioqui et commerciorum exsortem, hoc elementum sociavit atque perfecit, supplens quod deerat ope mutua, et permutatione rerum societatem amicitiamque concilians. Quicum convenit Libanii illud: οὐ μὲν τοῖς πάντα γε πᾶσιν ἔνειμε μέρεσιν, ἀλλὰ διῄρει τὰ δῶρα ϰατὰ τοὺς χώρους εἰς ϰοινωνίαν τοὺς ἀνϑρώπους ἄγων τῇ παρ᾽ ἀλλήλων χρεία. ϰαὶ ϕαίνει δ ὴ τὰς ἐμπορίας, ὅπως τῶν παρ᾽ ἐνίοις ϕυομένων, ϰοινὴν εἰς ἅπαντας ἐνέγϰη τὴν ἀπόλαυσιν. Deus non omnia omnibus terrae partibus concessit, sed per regiones dona sua distribuit, quo homines alii aliorum indigentes ope societatem colerent. Itaque mercaturam excitavit, ut quae usquam nata sunt iis communiter frui omnes possent>Ga naar voetnoot1. Euripides quoque SupplicibusGa naar voetnoot2 Thesea inducens loquentem, his quae humana ratio in commune bonum reperit, navigationem annumerat, his verbis:
<Apud FlorumGa naar voetnoot3 est: Sublatis commerciis, rupto federe generis humani>Ga naar voetnoot4.
xiv. [1] Sed quaeritur an ita transeuntibus mercibus, terra, aut amne, aut parte maris quae terrae accessio dici possit, vectigalia imponi possint ab eo qui in terra imperium habet. Certe quaecunque onera ad illas merces nullum habent respectum, ea mercibus istis imponi nulla aequitas patitur. Sic nec capitatio civibus imposita ad sustentanda reipublicae onera ab exteris transeuntibus exigi potest. [2] Sed si aut ad praestandam securitatem mercibus, aut inter caetera etiam ob hoc onera sustinentur, ad ea compensanda vectigal aliquod imponi mercibus potest, dum modus causae non excedatur. Inde enim pendet iustitia, ut tributi ita et vectigalisGa naar voetnoot5. Sic vectigal equorum et neti quae
Isthmum Syriacum transibant accepit rex SolomoGa naar voetnoot1. <De ture PliniusGa naar voetnoot2: Evehi non potest, nisi per Gebanitas. Itaque et horum regi penditur vectigalGa naar voetnoot3. Sic ditati Massilienses ex fossa quam ex Rhodano in mare Marius duxerat, πραττόμενοι τοὺς ἀναπλέοντας ϰαὶ τοὺς ϰαταγομένους vectigal exigentes ab iis qui navibus ascenderent, aut descenderentGa naar voetnoot4, ut Strabo narrat libro quartoGa naar voetnoot5. Idem libro octavoGa naar voetnoot6 nos docet, Corinthios ab antiquissimis usque temporibus vectigal percepisse, de mercibus quae ad vitandum Maleae flexum, terra de mari in mare transferebantur>Ga naar voetnoot7. Sic pro Rheni transitu pretium accipiebant RomaniGa naar voetnoot8. Etiam in pontibus pro transitu datur, inquit SenecaGa naar voetnoot9. Et de fluminum transitu pleni sunt IurisconsultorumGa naar voetnoot10 libri. [3] <Sed frequens est ut aequus modus non servetur, cuius rei Phylarchos Arabum incusat StraboGa naar voetnoot11, hoc addito: χαλεπὸν γὰρ ἐν τοῖς τοσούτοις ϰαὶ τοῖς αὐϑαδέσι ϰοινὸν ἀϕορισϑῆναι μέτρον τὸ τῷ ἐμπόρῷ λυσιτελές. Difficile enim est ut inter validos et feroces definiatur modus mercatori non gravis>Ga naar voetnoot12.
xv. [1] Morari quoque aliquantisper praetervehentibus aut praetereuntibus, valetudinis, aut alia qua iusta de causa licere debet. namGa naar voetnoot13 est et hoc inter utilitates innoxias. Itaque <IlioneusGa naar voetnoot14 apud VirgiliumGa naar voetnoot15 cum Troiani in terra Africa consistere vetarentur Deos iudices audet invocare, et>Ga naar voetnoot16 probata Graecis querela Megarensium adversus Athenienses qui eos portubus suis arcebant <παρὰ τὰ ϰοινὰ δίϰαια, contra ius commune ut PlutarchusGa naar voetnoot17 loquitur>Ga naar voetnoot18: ita ut Lacedaemoniis nulla belli causa iustior visa fueritGa naar voetnoot19. [2] Cui et hoc consequens est, ut tugurium momentaneum ponere liceat, puta in littore, etiamsi littus a populo occupatum conceda-
mus. nam quod decretum Praetoris adhibendum dixit PomponiusGa naar voetnoot1, ut in littore publico vel mari exstruere quid liceat, ad permanentia aedificia pertinet: quo et illud PoëtaeGa naar voetnoot2:
xvi. Sed et perpetua habitatio his qui sedibus suis expulsi receptum quaerunt deneganda non est externis, dum et imperium quod constitutum est subeant, et quae alia ad vitandas seditiones sunt necessaria. quam aequitatem recte observavit divinus poëtaGa naar voetnoot3 cum Aeneam inducit has ferentem conditiones:
Et apud HalicarnassensemGa naar voetnoot4 Latinus ipse aequam esse dicit Aeneae causam si sedium inopia compulsus eo advenisset. Barbarorum est hospites pellere, ait <ex Eratosthene>Ga naar voetnoot5 StraboGa naar voetnoot6: nec probati hac in parte Spartani. AmbrosioGa naar voetnoot7 quoque iudice illi qui peregrinos urbe prohibent nequaquam probandi. SicGa naar voetnoot8 Aeoles Colophonios, <Rhodii Phorbantem eiusque socios, Cares Melios>Ga naar voetnoot9, Lacedaemonii Minyas, Cumaei alios ad se adventantes exceperunt. <At de iisdem Minyis recte Herodotus cum recepti partem imperii poscerent, ait eos ἐξυβρίσαι ϰαὶ ποιῆσαι οὐχ ὅσια, iniuriosos fuisse et fecisse quae facere fas non erat: beneficium ab illis in iniuriam versum dixit Valerius MaximusGa naar voetnoot10>Ga naar voetnoot11.
xvii. Sed et si quid intra territorium populi est deserti ac sterilis soli, id quoque advenis postulantibus concedendum est aut etiam ab illis recte occupatur, quia occupatum censeri non debet quod non excolitur, nisi imperium quod attinet, quod populo veteri salvum manet. Troianis data a Latinis Aboriginibus iugera duri atque asperrimi agri septingenta, ut ServiusGa naar voetnoot12 notatGa naar voetnoot13. <Apud Dionem Prusaeensem
oratione viiGa naar voetnoot1 legimus: οὐδὲν ἀδιϰοῦσιν οἱ τὴν ἀργὴν τῆς χώρας ἐργαζόμενοι: nihil peccant qui partem terrae incultam colunt>Ga naar voetnoot2 Clamabant olim Ansibarii, sicut caelum Diis, ita terras generi mortalium datas, quaeque sint vacuae eas publicas esse: Solem quin etiam et sidera respicientes quasi coram interfogabant vellentne contueri inane solum: potius mare superrunderent adversus terrarum ereptoresGa naar voetnoot3. Sed male dicta haec generalia rei praesenti aptabant. nam terrae illae non omnino erant vacuae, sed pascendis pecoribus et armentis militum serviebant: quae iusta Romanis negandi causa Nec minus iuste iam olim Romani ex Gallis Senonibus quaerebant; quod ius esset agrum a possessoribus petere, aut minari arma?Ga naar voetnoot4
xviii. Post ius commune ad res sequitur ius commune ad actus: quod datur aut simpliciter, aut ex suppositione. Simpliciter datur hoc ius ad actus tales quibus ea comparantur, sine quibus vita commode duci nequit. Non enim par hic necessitas requiritur, ut in re aliena arripienda: quia hic non agitur de eo quod fiat domino invito, sed de modo acquirendi dominis volentibus: tantum ne id aut lege lata aut conspiratione impedire liceat. Est enim tale impedimentum naturae societatis contrarium in his quas dixi rebus. Hoc est quod AmbrosiusGa naar voetnoot5 vocat, separare a commerciis communis parentisGa naar voetnoot6, fusos omnibus partus negare, consortia vivendi averruncare. Nam de supervacuis et mere voluptariis non agimus, sed de his quae vita desiderat, puta alimentis, vestimentis, medicamentis.
xix. Ad haec igitur aequo pretio comparanda ius esse omnibus hominibus asseveramus: demtoGa naar voetnoot7 si a quibus petitur ipsi eius rei indigeant: quomodo in summa penuria
frumenti venditio prohibeturGa naar voetnoot1: Et tamen ne in tali quidem necessitate expelli posse admissos semel peregrinos, sed commune malum communiter tolerandum ostendit indicato iam loco Ambrosius.
xx. Ad sua autem vendenda non aequum ius est. nam cuilibet liberum est statuere quid velit acquirere aut nonGa naar voetnoot2. Ita vinum et alias merces exoticas olim non recipiebant BelgaeGa naar voetnoot3. <Et de Arabibus Nabataeis StraboGa naar voetnoot4. εἰσαγώγιμα δ᾽ ἐστὶ τὰ μὲν τελέωςGa naar voetnoot5, τὰ δ᾽ οὐ παντελῶς: importare merces quasdam licet, quasdam non itemGa naar voetnoot6>Ga naar voetnoot7.
xxi. [1] In hoc iure quod diximus inesse censemus etiam libertatem matrimonia ambiendi et contrahendi apud vicinas gentes, puta si virorum populus aliunde expulsus alio advenerit. nam sine femina aetatem agere etsi humanae naturae non omnino repugnat, repugnat tamen naturae plerorumque hominum. coelibatus enim non nisi excellentibus animis convenit. Quare facultas comparandi uxores adimi viris non debet. <Romulus apud LiviumGa naar voetnoot8 vicinos rogat, ne graventur homines cum hominibus sanguinem et genus miscere. Canuleius apud eundemGa naar voetnoot9: Connubium petimus, quod finitimis, externisque dari solet>Ga naar voetnoot10. Iure belli iniuste negatas nuptias iuste victor auferret, AugustinoGa naar voetnoot11 iudice. [2] Leges autem civiles aliquorum populorum, quae connubia exteris negant, aut ea ratione nituntur quod temporibus quibus sunt conditae nulli erant populi quibus non feminarum copia suppeteret, aut non de quibusvis connubiis agunt, sed de iis quae iusta sunt, hoc est quae speciales quosdam iuris civilis effectus producunt.
xxii. Ex suppositione ius commune est ad actus quosGa naar voetnoot12 populus aliquis externis promiscue permittit. Nam tunc si unus populus excludatur, ei fit iniuria. Sic si externis alicubi venari, piscari, aucupari, margaritas legere licet, si ex
testamento capere, si res vendere, si etiam extra penuriam feminarum coniugia contrahere, uni populo id negari non potest; nisi delictum praecesserit: qua de causa BeniaminitisGa naar voetnoot1 Hebraei caeteri ademerunt connubii facultatem.
xxiii. Sed de permissis quod diximus, intelligendum est de his quae permissa sunt tanquam ex vi naturalis libertatis nulla lege sublatae: non si permissa sint per beneficium relaxando legem. nam in beneficii negatione nulla est iniuria. Atque ita arbitramur conciliari posse quod post Franciscum Victoriam quasi ei contrarius notavit MolinaGa naar voetnoot2.
xxiv. Quaesitum memini an populo alicui liceat cum alio populo pacisci, ut is populus certi generis fructus qui alibi non nascuntur sibi soli vendat. Licere censeo, si is qui emit populus paratus sit aliis vendere aequo pretio. nam aliarum gentium non interest a quo emant quod ad desideria naturae attinet. Lucrum autem alter alteri praevertere licite potest, maxime si causa subsit, ut si qui id stipulatus est populus alterum populum in suam tutelam receperit sumtusque eo nomine faciendos habeat. Talis autem coemtio eo quo dixi animo facta iuri naturae non repugnat, quanquam solet interdum ob utilitatem publicam legibus civilibus prohiberi.
- voetnoot1
- Gen. i, 29, 30; ix, 2.
- voetnoot2
- Lib. xliii [1, 3] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Erant omnia communia et indivisa omnibus] Eius vestigium mansit in Saturnalibus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Erant - esset, add. edd. 1631, 1632, 1642. 1646].
- voetnoot5
- [Cic., de Fin. iii, 20, 67.]
- voetnoot6
- Theatrum cum commune sit] Seneca de Beneficiis vii, c. xii: Equestria omnium equitum Romanorum sunt. in illis tamen locus meus fit proprius quem occupavi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Similitudine - occuparit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
-
Ex simplicitate eximia] Horatius [Od. iii, 24, 9-16]:
Campestres melius Scythae,Quorum plaustra vagas rite trahunt domos,Vivunt, et regidi Getae,Immetata quibus iugera liberasFruges et Cererem ferunt,Nec cultura placet longior annuaDefunctumque laboribusAequali recreat sorte vicarius [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Esseni] Et ab his orti Pythagoristae. Vide Porphyrium [Vita Pyth. § 20], Diogenem Laërtium [viii, 1. 10], Gellium, i, 9 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Primi homines] Adam typus humani generis. Vide Origenem contra Celsum [vii, 28]. neque nihil huc pertinet, quod Tertullianus dixit libro de Anima [16]: Naturale enim rationale credendum est, quod animae a primordio sit ingenitum, a rationali videlicet auctore. Quid enim non rationale, quod Deus iussu quoque ediderit, nedum id quod proprie afflatu suo emiserit? Irrationale autem posterius intelligendum est, ut quod acciderit ex serpentis instinctu, ipsum illud transgressionis admissum, atque exinde inoleverit, et coadoleverit in anima adinstar iam naturalitatis, quia statim in primordio naturae accidit [add. edd. 1642, 1646]
- voetnoot1
- Iust. lib. ii [2, 15].
- voetnoot2
- [Tac., Ann. iii, 26].
- voetnoot3
- Nulla adhuc mala libidine] Seneca de iisdem epistola xc [§ 46], ignorantia rerum innocentes erant. Deinde locutus de iustitia, prudentia, temperantia, fortitudine, addit: Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam, rudis vita. Iosephus [Ant. Iud. i, 1, 4]: μηδεμιᾷ ξενιζόμενοι ψυχὴν ϕροντίδι. Nullis curis turbidum habentes animum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- ii ad Somnium Scip. [ii, 10, 15] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Vetustissimi - simplicitas, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Sap. iii, 24.
- voetnoot7
- Ἀ ϕϑαρσία videtur dici sapienti Hebraeo] Sic et Paulus Eph. vi, 24. qui et ἀδιαϕϑορίαν dixit Tit. ii, 17 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot8
- ii Corinth. 11, 3.
- voetnoot9
- Proverb. iii, 18 [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Cuius symbolum arbor vitae] Sanctitas superior, Rabbinis: ἔνϑεος σοϕία, divina sapientia Arethae ad Apocalypsim; De Paradiso vide Ecclesiastici caput xl, 17. et quatuor fluminibus Paradisi eundem librum xxiv, 35, et sequentibus [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Philo de Mund. cre. [54].
- voetnoot12
- Apocalyp. xxii, 2.
- voetnoot13
- Quae sine industria sponte sua terra proferebat] Vide egregium hac de re locum libro ii [1, 2] Varronis de re Rustica, ex Dicaearcho: et confer quae ex eodem Dicaearcho habet Porphyrius de non esu animalium iv [2] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot14
-
Arbor scientiae boni et mali] Iosephus [Ant. Iud. i, 1, 4]:
τὸ ϕυτὸν ὀξύτητος ϰαὶ διανοίας τὸ ὑπῆρχεν. quae arbor erat sollertiae et intelligentiae. Telemachus apud Homerum [Odyss. xx, 309]:
ϰαὶ οἶδα ἕϰασταἐσϑλά τε ϰαὶ τὰ χέρεια· πάρος δ᾽ ἔτι νήπιος ἦα.omnia noviQuae bona, quae mala sunt, nec sum iam parvus ut ante.
Zenoni Cittiensi prudentia, scientia bonorum et malorum et mediorum. Est id apud Diogenem Laërtium [vii, 1, 92]. Plutarchus de Communibus notitiis [1067 A]: τί δεινὸν εἰ τῶν ϰαϰῶν ἀναιρεϑέντων οὐϰ ἔσται ϕρόνησις, ἑτέραν δ᾽ ἀντ᾽ ἐϰείνης ἀρετὴν ἕξομεν, οὐϰ ἀγαϑῶν ϰαὶ ϰαϰῶν, ἀλλ᾽ ἀγαϑῶν μόνον ἀπιστήμην οὖσαν. Quid nocebit, si ablatis malis nulla erit prudentia, pro ea autem aliam habeamus virtutem, quae non bonorum ac malorum sed solorum bonorum sit scientia? [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot15
- [Philo, de Mundi opif. § 54].
- voetnoot16
- Eccles. vii, 30.
- voetnoot1
- [Dio Chrysost., Orat. vi p. 92].
- voetnoot2
- Variaque ad vitam reperta] Late hoc explicat Seneca epistola xc. quem lege. et Dicaearchum apud dictos iam scriptores [cf. supra pag. 187 n. 13] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [ἔρῥεπον - voluptatem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Vitae genus giganteum] Seneca Naturalium iii in fine [Nat. Quaest. iii, 30, 7]: exstinctis pariter feris in quarum homines ingenia transierant [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Mundo per diluvium purgato, pro ferina illa vita successit cupido voluptatis] Seneca dicto loco: illis quoque innocentia non durabit, nisi dum novi sunt [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Cui inserviit vinum, unde et illiciti amores] Praemiumque summum ebrietatis libido portentosa ac iucundum nefas. Seneca ibidem [imo Plin., Hist. Nat. xiv, 22] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Gen. x, xi.
- voetnoot8
- Cic. Arat. [in marg ed. 1625; om. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Virg. Georg. i [126] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Gen. xiii.
- voetnoot11
- Puteos vero] De Puteis ad Oasim inter multos communibus, vide Olympiodorum apud Photium [Cod. 80] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot12
- Gen. xxi.
- voetnoot1
- Mari libero cap. 15 [cap. 5. ed. 1625].
- voetnoot2
- [a, excidit in ed. 1632].
- voetnoot3
- Vesci sponte natis, antra habitare, corpore aut nudo agere aut corticibus arborum ferarumve pellibus vestito] Qualem vitam Scritefinnorum nobis accurate describit Procopius Gotthicorum ii [15]. Adde Plinium xii, 1 [Nat. Hist.]. Vitruvium ii, c. 1. [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- [aut pellibus ferarum, vestito, ed. 1625; aut corticibus arborum ferarumve pellibus vestito, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Ut per occupationem] Vide quae hac de re ex Gemara et Alcorano nobis protulit honos Britanniae Seldenus in Thalassocratico [Mari clauso i, 4] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Censeri debet inter omnes convenisse ut quod quisque occupasset, id proprium haberet] Cicero [de Off. i, 7, 21]: ex quo quia suum cuiusque fit eorum quae natura fuerant communia, quod cuique obtigit id quisque teneat. quod similitudine illustrat [ibid. iii, 10, 42] a Chrysippo reperta de stadio, ubi currendo licet vincere adversarium, non eum detrudendo Scholiastes ad Artem poëticam Horatii [128]: quemadmodum domus aut ager sine domino communis est: occupatus vero iam proprius fit. Varro in Age modo: Terra culturae causa attributa olim particulatim, ut Etruria Thuscis, Samnium Sabellis [Servius ad Virg. Georg. ii, 168] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Cic. Off. iii [5].
- voetnoot8
-
Concessum sibi ut quisque malit quod ad vitae usum pertinet, quam alteri acquiri, non repugnante natura] Solon [Eleg. iv, 7 sq.]:
χρήματα δ᾽ ἱμείρω μὲν ἔχειν, ἀδίϰως δὲ πεπάσϑαιοὐϰ έϑέλω.Divitias habuisse velim, sed non bene partasNon cupiam.
Cicero Officiorum i [8, 25]: Nec vero rei amplificatio nemini nocens vituperanda est, sed fugienda semper iniuria [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Decl. 13 [§ 8].
- voetnoot2
- Macr. Sat. iii. c. 13 [ed. 1625]; Macr. Sat. iii c. xi. Macro. Sat. iii, c. xii [ed. 1631]; Macr. Sat. iii. c. xii. Macro. Sat. iii, c. xii [edd. 1632, 1642]; Macr. Sat. iii, c. xii [ed. 1646].
- voetnoot3
- Ex agrorum divisione exstitisse novi cuiusdam iuris originem] Postquam ex agrorum discretione nata sunt iura. ita Servius ad illud in quarto Aeneidos [58]: Legiferae Cereri [add. edd. 1642. 1646].
- voetnoot4
- Ad aucupia] et habitandi ius. Tam soli quam caeli mensura facienda est ait Pomponius l. si opus. D. quod vi aut clam [l. 21 § 2 D. xliii 24]. Adde legem penultimam, D. Pro Socio [l. 83 D. xvii, 2] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- Nisi in re terminata] ideo iugera quae possessorem non habent immetata dixit Horatius [Od. iii, 24 12] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. 1 [139].
- voetnoot7
- Paneg. [9, 36] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- [et Isocrates - ἀϕορισϑεῖσαν, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- De Gener. lib. ii, c. 2.
- voetnoot10
- Terra maius] ita de Oceano sensit Iarchas apud Philostratum iii, xi [Vita Apoll. Tyan. iii, 37] [add. edd. 1642, 1646],
- voetnoot11
- vii, c. xii [Vita Apoll. Tyan. viii, 26] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- [τὸν - Philostratum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- Lib. ii, cap. 13.
- voetnoot2
- [citra, edd. 1625, 1631, 1632; cira, ed. 1642; quod infeliciter in ‘circa’ correxit ed. 1646].
- voetnoot3
- [undequeversum, edd. 1625, 1631; undeque versum, edd. 1632, 1642; undique versum, ed. 1646].
- voetnoot4
- [Livius xxxvi, 17, 15].
- voetnoot5
- [M. Acilius - finit, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- [Sen., Suas. i, 2].
- voetnoot7
- [Lucan. v, 619].
- voetnoot8
- [Lucano - coercens, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Loca inculta adhuc] vide Bembum historiae vi [init.] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot10
- Insulae in mari] ut Echinades quas occupando suas fecit Alcmaeon. Thucyd. ii in fine [102] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- Covarr. c. peccatum par ii, § 8.
- voetnoot1
- Dd. in l. cunctos populos. C. de summ. Trinitat. [l. 1 C. i, 1]. Innoc. et Panorm. in c. a nobis. 1. de sent. excom. [c. 1. Decretal. v, 39].
- voetnoot2
- Covar. d. loco.
- voetnoot3
- L. 2. §. Cum in eadem. D. ad l. Rhodiam [l. 2 § 2 D. xiv, 2].
- voetnoot4
- L. Quo naufragium. §. Quod ait D. de incendio. [l. 3 § 7 D. xlvii, 9].
- voetnoot5)
- L. Quemadmodum. §. Item, D. ad l. Aquiliam [l. 29 § 3 D. ix, 2].
- voetnoot6
- Si aliter explicari nequit] Talia non procedunt nisi ex magna et satis necessaria causa. Ulpianus l. Si alius. D. quod vi aut clam [l. 7 § 3 D. xliii, 24], ubi sequitur exemplum illud de aedibus intercisis arcendi incendii causa [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- Thom. 2. 2. 66, 7. Covar. c. peccatum. p. 2, §. l. Soto lib. v, q. 3. art. 4.
- voetnoot2
- [Sen., Controv. 27, 5].
- voetnoot3
- [humanae legis patrocinium, ed. 1625; humanae imbecillitatis patrocinium, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Omnem legem frangit] quicquid coegit defendit. lib. iv [imo viii] Controv. xxvii Exemplis idem Seneca illustrat in excerptis controversiae iv [libri iv]: Necessitas est, quae navigia iactu exonerat: necessitas est, quae ruinis incendia opprimit: necessitas est, lex temporis. Theodorus Priscianus vetus medicus [Gynaecia vi, 23]: Expedit praegnantibus in vitae discrimine constitutis sub unius partus saepe iactura salutem mercari certissimam, sicut arboribus crescentium ramorum accommodatur salutaris abscisio, et naves pressae onere cum gravi tempestate iactantur, solum habent ex damno remedium. Prima illa verba ad ἐμβρυοϑλάστην pertinent, cuius instrumenti descriptio apud Galenum et Celsum, ac proinde eadem vox restituenda apud Tertullianum de Anima [25] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Cic., Philipp. xi, 12, 28].
- voetnoot6
- [Curt. vi, 4, 12].
- voetnoot7
- [Cicero - fortunam, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Less. lib. ii. cap. 12, dub. 12, n. 70.
- voetnoot9
- [puta, edd. 1625, 1632, 1642, 1646; puto, ed. 1631].
- voetnoot10
- [tentando, add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Plato, Leg. viii, 9].
- voetnoot12
- [Plut., Solon 91 C].
- voetnoot13
- Exped. Cyri v [5, 16] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Plato - necessitate, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [hoc ius, ed. 1625; hoc, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Lib. v, c. 16 [Instit. Div. v, 17, 27 sqq.].
- voetnoot4
- [Cic., de Off. iii, 6, 29].
- voetnoot5
- [Curt. vii, 2, 33].
- voetnoot6
- [Cicero - alienum, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- Adr. quodlib. l. art. 2, col. 3.
- voetnoot8
- Covar. d. loco [cf. supra p. 192 n. 1].
- voetnoot9
- Lib. xxiv [39, 7] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- De Exped. Cyri lib. v [1, 11 sqq.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Graeci - persolverent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- De Off. i. [16, 51 sq.].
- voetnoot3
- iv de Benef. [c. 29].
- voetnoot4
- [Plut., Symp. Quaest. 703 B].
- voetnoot5
- [Apud - fuerint, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- L. Quaedam. D. de rer. divis. [l. 2 D. 1, 8].
- voetnoot7
- [Ovid., Ars am. iii, 93 sq.].
- voetnoot8
- [Ovid., Metam. vi, 349].
- voetnoot9
- [Virg., Aen. vii, 230].
- voetnoot1
- Bal. iii, con. 293.
- voetnoot2
- Usus qui prodest his, illis non nocet] Servius ad vii Aeneidos [229]: littusque rogamus innocuum. cuius vindicatio, ait, nulli possit nocere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- Num. xx, et xxi.
- voetnoot4
- Iustum eo nomine bellum] Iusta bella gerebantur a filiis Israel contra Amorraeos ait indicato hic loco Augustinus. Sic Amyntorem Orchomeni regem ob negatum transitum interfecit Hercules, notante id Apollodoro [ii, 7, 7]. Graeci Iosephum [lege: Telephum] bello petiere quod eos per fines suos transire passus non esset: notat Scholiastes ad Horatii carmen in Canidiam [Epod. xvii, 8]. Adde legem Longobardicam lib. ii, tit. liv, c. 2 [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Xenoph., Anabas. ii, 3, 23].
- voetnoot6
- Lib. qu. iv, super Num. ad cap. 20 [Quaest. in Heptateuch. iv, 44] [add. edd. 1642, 1646]. [Num. 91. 41, in marg. edd. 1625, 1631, 1632].
- voetnoot7
- [ἀμύνασϑαι, edd. 1631, 1632, 1642; ἀμύνεσϑαι, ed. 1646].
- voetnoot8
- Agesilaus] Vide etiam in eius vita hac de re Plutarchum [Agesil. 604 C, D] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- Plut. Apo. [Apoph. 211 C] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Lysander] Et in huius vita eundem [Plut., Lys. 445 D] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot11
- [Plut. Apoph. 229 C].
- voetnoot12
- Hist. iv [20] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Plut. Cimo. [489 C] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1642].
- voetnoot1
-
Postulandum prius transitum] Aristophanes Avibus [188 sq.]:
εἴϑ᾽ ὥσπερ ἡμεῖς ἢν ἰέναι βουλώμεϑαπυϑῶδε βοιωτοὺς δίοδον αἰτούμεϑα.Ut nos, cum nobis Delphos sumendum est iter,Prius Boeotos transitum deposcimus.
ubi Scholiastes: τότε μόνον δίοδον ζητοῦσιν, ὅταν στράτευμα διάγῃ. tunc demum iter poscitur, ubi exercitus traducitur. Veneti et Germanis et Gallis de Marano certantibus iter praebuere. Paruta xi [Hist. Venet. p. 761 ed. 1605]. Iidem Germanis conquerentibus de transitu hostibus dato, ostendunt id nisi armis impediri non potuisse, quibus uti non mos sibi, nisi in hostes manifestos. eodem libro [p. 785]. Sic et Pontifex se excusat libro eiusdem xii [in fine] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Ita Agesilaus ex Asia rediens a rege Macedonum] Etiam hac de re Plutarchum in eius vita inspice [604 E] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot3
- [Graeci - transibimus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- Si inermis] Exemplum in excerpto legationum xii apud Bembum vii historiae Italicae [imo Venetae f. 104 ed. 1551]. Vide et notabilia pacta de transitu inter Fridericum Barbarossam et Isacium Angelum apud Nicetam libro ii de vita eiusdem Isacii aliquot locis [c. 3 et 6]. in Imperio Germanico transitum postulans de damno resarciendo cavet. vide et Crantzium Saxonicorum x [21], et Mendosam in Belgicis [Comentarios i c. 10-14] [add. edd. 1642, 1646]. Caesar Helvetiis iter per Provinciam noluit concedere, quod homines iniquo animo existimabat non temperaturos ab iniuriis et maleficio. de Bello Gallico lib. i [7]. [Caesar - Gallico lib. i, add. ed. 1646].
- voetnoot5
- Tac. iv historiar. [65].
- voetnoot6
- Lib. viii [3, 33] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- [quem - Strabo, add. edd. 1631, 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Si obsides dentur] exemplum habes Procopii Persicorum ii [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Plut., Demetr. 912 E].
- voetnoot10
- [si obsides - sineret, add. edd. 1631, 1632, 1641, 1642, 1646].
- voetnoot11
- Si hostes meos ducat] Hoc dicebant Franci, qui in Venetia erant, Narseti Langobardos secum ducenti, Gotthicorum iv [26]. Alia negati itineris exempla habes apud Bembum libro vii Italicorum [Hist. Ven. f. 104 ed. 1551], apud Parutam libro historiae Venetae v, et vi [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [fas esset: quo referenda facta piorum Regum Davidis et Iosiae. Neque, ed. 1625, (In marg. ed. 1625: ii Sam. viii, ii Reg. xxiii); fas esset. Neque edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Mare lib. c. 8 et 12].
- voetnoot3
- Ex Philone] in legatione ad Caium [§ 7] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Eo commercio quod ex naturalis societatis desiderio inter nationes intercedit] Apud Florum est libro iii [6]: sublatis commerciis, rupto federe generis humani. Servius ad Eclogam iv [38]: navigatio ex mercimonii ratione descendit. idem ad Georgicon i [137]: significat necessitate quaerendarum rerum homines navigandi peritiam ac studium reperisse. commune bonum erat patere commercium maris. [Ultima verba, ‘Commune bonum’ etc. sunt Senecae, de Benef. iv, 28, 3]. Ambrosius in opere de creatione [Hexaemer. iii, 5, 22]: Bonum mare tanquam hospitium fluviorum, invectio commeatuum, quo sibi distantes populi copulantur. quae ex Basilio sumta Hexaemeri iv. Mare forum mundi, insulas stationes in mari eleganter dixit de Providentia ii [p. 509 sq.] Theodoretus. Adiungam his Chrysostomi ad Stelechium verba [de Compunctione [5]: τί ἄν τις εἴποι τὴν πρὸς τὰς ἐπιμιξίας εὐϰολίαν γενομένην ἡμῖν; ἵνα γὰρ μὴ τῆς ὁδοιπορίας τὸ μῆϰος ἀποτροπὴ γίγνοιτο τῆς συνουσίας τῆς πρὸς ἀλλήλους, ἑπ ιτομωτέραν ὁδὸν τὴν ϑάλατταν ἀνῆϰε πανταχοῦ τῆς γῆς ὁ ϑεός. ἵνα ὥσπερ οἶϰον ἕνα, τὴν οἰϰουμένην οἰϰοῦντες, οὥτω ϑαμινὰ πρὸς ἀλλήλους βαδίζωμεν, ϰαὶ τῶν παρ᾽ ἑαυτῷ ἕϰαστος τῷ πλησίον μεταδιδοὺς εὐϰύλως ἀντιλαμβάνῃ τὰ παρ᾽ ἐϰείνου, ϰαὶ μιϰρὸν τῆς γῆς μέρος ϰατέχων ὥσπερ ἁπάσης ϰύριος ὤν, τῶν πανταχοῦ γινομένων ἀπολαύῃ ϰ αλῶν. ϰαὶ νῦν ἔξεστι ϰαϑάπερ ἐπὶ τραπέζης πλουσίας, ἕϰαστον τῶν δαιτυμόνων τὸ παρατεϑειμένον αὑτῷ δόντα τῷ πόῤῥωϑεν ϰαταϰειμένῳ, τὸ παραϰείμενον ὰντιλαβεῖν, τὴν χεῖρα μόνον ἐϰτείναντα. Quomodo autem satis digne quis explicet facilitatem ad mutua commercia nobis datam? Ne enim itineris longitudo impedimentum aliorum ad alios commeatibus adferret, breviorem viam, mare scilicet, ubique terrarum disposuit Deus, ut mundum tanquam unam domum communiter inhabitantes, crebro nos invicem viseremus, et apud se nata quisque alteri communicans vicissim, commode acciperet res apud illum abundantes, ac sic exiguam tenens terrae partem, ita tanquam si teneret universam, frueretur eius quae ubivis sunt bonis. Licet itaque nunc tanquam in communi mensa convivarum unicuique ea quae sibi apposita dare alteri longius accumbenti, ac contra quae apud ipsum sunt accipere manu tantum extenta [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Plut., Aquane an ignis sit utilior 957 A].
- voetnoot1
- [Alterum - possent, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot2
- [Eurip., Suppl. 209 sq.].
- voetnoot3
- Lib. iii [6] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot4
- [Apud - humani, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- Inde enim pendet iustitia, ut tributi ita et vectigalis] Vide legem Langobardicam libro in [lege: iii] titulo xxxi, c. xxxiii [iii, i, 31, et 32] et epistolam Episcoporum ad Ludovicum regem quae inter capitula legitur Caroli Calvi c. 14 [Mon. Germ. Hist., Legum Sect. ii tom. ii p. 438] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- i Reg. x, 28.
- voetnoot2
- xii, 14 [Nat. Hist.] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Itaque et horum regi penditur vectigal] simile apud Leonem Afrum [Descript. Africae lib. i] non longe ab initio [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot4
- Vectigal exigentes ab iis qui navibus ascenderent, aut descenderent]. Huc alludens Aristophanes in Avibus [190 sqq.] vult interstrui aerem ut dii cogantur de victimarum nidore vectigal pendere [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot5
- [Strabo iv, 1, 8].
- voetnoot6
- [Strabo viii, 6, 20].
- voetnoot7
- [De ture - transferebantur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Tac. hist. iv [65].
- voetnoot9
- [Sen., de Const. sap. 14].
- voetnoot10
- Chop. de Dom. lib. i. tit. 9. Peregr. l. i. de iure Fisci. c. i. n. 22. Ang. cons. 199. Zabar. cons. 38. Firm. in tra. de gabell.
- voetnoot11
- Lib. xvi [1, 27] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646]
- voetnoot12
- [Sed - gravis, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot13
- Vict. de Indis rel. 2. n. 1.
- voetnoot14
- Itaque Ilioneus] Servius ad eum locum [Virg., Aen. i, 540]: Occupantis enim est possessio littoris. unde ostenduntur crudeles, qui etiam a communibus prohibeant. Laomedon ab Hercule occisus quod eum Troiae portu pelleret, Servio ibidem [ad Virg., Aen. i, 619] narrante [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot15
- [Virg. Aen. i, 543].
- voetnoot16
- [Ilioneus - et, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot17
- Pericle [168 B] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot18
- [παρὰ - loquitur, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot19
- Diod. l. xii [39]. Thuc. i [67].
- voetnoot1
- [l. 50 D. xli, 1].
- voetnoot2
- [Horat., Od. iii, 1, 33].
- voetnoot3
- [Virg., Aen. xii, 192].
- voetnoot4
- Lib. i [58].
- voetnoot5
- [ex Eratosthene, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot6
- Lib. xvii [1, 19] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot7
- De officiis iii, c. 7.
- voetnoot8
- Herod. l. i [150] et iv [145]. Paus. l. vii [2, 2]. Oros. vii. Diod. lib. v [58] [Diod. lib. v add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- [Rhodii - Melios, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- Lib. iv. c. 6 [§ 3 Ext.].
- voetnoot11
- [At - Maximus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot12
- Ad xi Aeneidos [316].
- voetnoot13
- Ut Servius notat] ex Catone, Sisenna, aliisque veterum [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot1
- [Dio Chrysost., Orat. vii p. 105].
- voetnoot2
- [Apud - colunt, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot3
- Tacit. Ann. xiii [55].
- voetnoot4
- Liv. lib. v [36, 5].
- voetnoot5
- De Officiis iii c. 7 [§ 45].
- voetnoot6
-
Separare a commerciis communis parentis] Plutarchus Pericle [168 B] de Megarensibus: αἰτιώμενοι πάσης μὲν ἀγορᾶς, πάντων δὲ λιμένων, ὧν ἀϑηναῖοι ϰρατοῦσιν εἴργεσϑαι, ϰαὶ ἀπελαύνεσϑαι παρὰ τὰ ϰοινὰ δίϰαια. Dequerebantur omni se mercatu, omni portu quem tenerent Athenienses arceri depellique contra gentium iura. Seneca epistola lxxxvii, recitato Virgilii loco
[Georg. i 53]:
Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset,
Ista in regiones descripta sunt, ut necessarium mortalibus esset inter ipsos commercium, si invicem alius ab alio aliquid peteret: idem Naturalium v, 18 [4]: quid quod omnibus inter se populis commercium dedit, et gentes, dissipatas locis, miscuit? Vide Anglorum querelas de Hispanis apud Thuanum libro lxxi [cap. i], in historia anni ciɔ iɔ lxxx [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- Covar. Var. res. lib. iii. c. 14. ibi. Tertio.
- voetnoot1
- Quomodo in summa penuria frumenti venditio prohibetur] Cassiodorus [Var.] i, epistola xxxiv, Copia frumentorum debet provinciae primum prodesse cui nascitur [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot2
- Molina disp. 105. Aegi. Reg. de act. supernat. disp. 31. du. 2. n. 52.
- voetnoot3
- Caes. i. bell. Gall. [ii, 15].
- voetnoot4
- Lib. xvi [4, 26] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot5
- [τὰ μὲν τελέως, omisit ed. 1646].
- voetnoot6
- Importare merces quasdam licet, quasdam non licet] Vide Crantzium Saxonicorum xi [3] [add. edd. 1642, 1646].
- voetnoot7
- [Et - item, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot8
- Lib. i [9, 4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot9
- Lib. iv [3, 4] [add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot10
- [Romulus - solet, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].
- voetnoot11
- De civ. Dei l. ii. c. 17.
- voetnoot12
- Vict. d. rel. 2 [supra p. 200 n. 13] n. 2, 3.