Adamus exul
(1601)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij
[pagina 34]
| |
Incipiens Svper flvmina.SEdimus ripis lacrymosa turba
Propter impurae Babylonis amnes,
Nec Sionaeï miseros reliquit
Montis imago.
Pendet, heu, canis temere in salictis
Muta testudo, cithar aeq́ue tristes,
Et peregrinos taciturna curvant
Nablia ramos.
Vosne qui tergo manibus revinctis
Nos ad externos trahitis penates,
Poscitis laetum famulo sonare
Gutture carmen?
Vosne nostrorum madidi parentum
Caede, clamatis, date, quos Siônis
Arduus vertex toties beatos
Audiit hymnos?
Ergo tam longè patriâ remotus
Sede divinas repetam Camoenas,
Vt queat sacros resonare cantus
Barbara tellus?
Cùm tui vivam Solyme paterna
Immemor, dextrae memor hujus esse
Desinam, prisco manus ista cesset
Munere fungsi
Si tui oblitus fuero, nec omne
Gaudium in dulci patriâ locâro,
| |
[pagina 35]
| |
Areant fauces, stupeátque fixo
Lingua palato.
Impiae tandem meminisse Idumes
Magne digneris Deus, & dicï
Illa funestae species remissas
Suscitet iras.
Dixit antiqui soboles Edomi:
Corruat dirâ Solyme ruinâ,
Vertite hanc urbem, neque sola templi
Signa super sint.
Tu quoque infelix Babylon jacebis,
Et feras pasces. Nimis, ô beatus,
Qui tuo, nobis mala quae dedisti,
Iure rependet.
O ter & felix quater! ille vestram
Auferet prolem, puerosq́ue raptos
Caedet allidens tremebunda duro
Viscera saxo.
|
|