Adamus exul
(1601)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijIambici Trimetri, & Trochaici Tetrametri.ADame, quas nunc te in latebras proripis?
Quae te recondit umbra? cernentem omnia,
Praesentem ubíque, cuncta cuî rerum patent,
Huîc delitescis? Ipse te appello Deus,
Quem rapidus aether trepidat, & Tellus gravis
lustae potentem judicem sententiae.
Ego te creavi, te creatum maximis
Muneribus auxi. Natus ausculta patri,
Cliens patrono, nunc hero servus tuo.
Fugitive prodi.
Ad.
Pareo: audivi truces,
Metuende rector, per nemus sacrum sonos;
Venti severum murmur aptum gaudijs
Commovit hortum. membra concussit pavor,
Tremuique totus: illa majestas tui
Insueta vultus me fugavit territum.
Ingenuus istis, & verecundus pudor
Accessit: ecce nudus iudus obscoenos malè
| |
[pagina 70]
| |
Velatus artus ad forum sistor tuum.
Talem creâsti.
Vox.
Nuditatis conscius
Per quem fuisti? nullus in terris fuit
Qui te doceret. Sed pudor crimen sequi
Solet, & malorum conscio habitat pectore.
Fatere veram judici caussam tuo.
Defensiones, ne tuum crimen gravent,
Omitte vanas. Nónne pomum ex arbore
Vetitâ comedere es ausus, & legem meam,
Poenámque mortis spernere, infidum caput?
Ad.
Mea culpa non est. Crimen hujus feminae est,
Quam mihi dedisti fortis auxilium meae,
Pellace quae me voce, & exemplo suo
Cepit: comedi.
Vox.
Conjugi conjux nocens
Dic, causa tantae quae fuit dementiae?
Ev.
Serpens, Crestor, dexterâ fictus tuâ
Astu fefellit simplicem, atque insons ego,
Quam sexus ipse perviam fecit dolis,
Seduct pomum gutturi admovi meo,
V.
Fraudibus nimis apte Serpens, quem creatrix dextera
Vsui hominum destinârat, quos iniquè subdolê
Sceleris infandi minister perdidisti machinâ,
Bestijs invisus alijs ibis, atque animantia
Cuncta fugies, & fugabis: virus horrendum vomes,
Triste spirabis venenum mortis atrae nuntium,
Signa divinae notanda praeferens sententiae:
Praeque jumentis, ferisque, paena queîs instat gravis,
Poena te gravior manebit: ista per se insontia
| |
[pagina 71]
| |
Sentient luctus heriles: Fraude tu meritas tuâ
Semper aerumnas dolebis: útque te mentem duce
Haec homo ad terrena flexit rebus à coelestibus,
Tu quoque in summâ natabis terrâ, & infixus solo
Ventre serpes, non rapaci subriges corpus pede.
Tanta victus comparandi difficultas te preniet,
Vt tenebrosâ cavatae conditus terrae specu
Pulvere hibernas per horas pauperem pellas famem:
Dum tibi reciprocantem vita ducet spiritum
Commode nullus voracem pascet esuriem dies.
Tu ferox homicîda Sathan, angue qui tectus latens
Perfidis effascinâsti feminam mendacijs,
Non vice hâc unârebellis, sed priori crimine
AEtheris damnatus exul ultimas poenas pati,
Iam malo crudeliori non reliquisti locum.
Spes tamen te vana fallet: non enim voto tuo
Inferi Regis dominio mancipabo feminam,
Que licet mereatur illud, tu mereri non potes
Cujus infido est subactus sequior sexus dolo.
Lucis antiquae favillam, quae salutis praevia est,
Mente in humanâ fovebo, nec sinam cinere obrui.
Bella, sempiterna bella mulier, & tu perpetim
Mutuis odijs geretis: ipse succendam faces:
Ipse cordi feminino, cujus una est indoles
Mente conceptum tenaci gravius odium prosequi,
Inseram hostiles furores, & simultates dabo
Quas datas alat impotenter, nec sinat frigescere.
Proferam certamen istud cuncta latè in saecula,
| |
[pagina 72]
| |
Illius proles ut armet se genus contra tuum,
Invicémque bella vexent posterorum posteros.
Ipse veniet, ipse carnem fumet humanam Deus,
Non viro genitus, sed uno feminino ex semine,
Virginali natus alvo, generis humani Salus,
Qui Triumphator superbum conteret tibi verticem,
Et feri victor veneni tempus utrunque opprimet.
Illius ductu piorum caetus armatâ manu
Spolia referet saepè opima, vímque superabit tuam.
Non tibi tutò licebit Marte aperto cernere,
Non in os prodire contrà. semper aversos petes,
Ausus inflixisse tantum caeca calci vulnera.
Proditrix mulier mariti, quae dolosis vocibus
Te nimis facilem dedisti, multa te expectant mala.
Mille te novi dolores mille cruciabunt modis,
Cúmque maternâ sub alvo conditum faetum geres
AEgra languebis, nec ipsis imperabis sensibus
Passa varios appetitus sana quos mens respuat,
Vsque dum te terminatis praestitutis mensibus
Onere maturo levatam solvat immitis dolor.
Te manent uteri labores, te puer perium grave,
Téque sobolis educandae cura praesertim premit,
Quam reges licentiosâ mollis indulgentiâ:
Pressáq. aerumnis ad unum misera te vertes virum.
Ille erit tibi refugium, spésque praesidium, & salus,
Ille, quem tu perdidisti subdita illius juga
Iussibus parêre disces, ille te imperio reget.
Cape tuas, Adame poenas, quem ducem, non asseclam
| |
[pagina 73]
| |
Esse oportuërat maritae, quiq́ue culpam feminae
Praepedire debuisti masculâ prudentiâ,
Non inire perpetrati criminis consortium,
Quiq́ue muliébri lepóri posthabens legem meam
Vetita persuasus profanâ poma violasti gulâ.
Terra propter te dolebit sterilis, effoeta, arida:
Sponte lolium, sponte tribulos, sponte progignet rubos,
Non nisi compulsa fruges. Insativis fructibus
Fervidam pasces orexim. Panis aerumnis tibi
Plurimis constabit emptus: opere defessos gravi
Defluet sudor per artus testis aegri corporis:
Solis & quoties per orbem lumen orietur novum
Multa perpesso renatus alter exsurget dolor,
Vsque dum lethalis hora reddat Adamum solo.
Nam suum sese resolvet corpus in primordium,
Cúmque sis pulvis, necesse est te reverti in pulverem.
Poteram repente crimen infandum intuens
Vtrunque mortis impetu prosternere,
Animásque vestras procul ad infernos specus
Deprimere poteram: praetuli clementiam
Iuris rigori, nec malis solatium
Tantis negavi, vos sacro sub foedere
In spem salutis erigens: vitae quoque
Proferre volui spatia, & humanum genus,
Quod omne vestris inditum memoris latet,
Servare: nomen indet uxori suae
Adamus Evae: prima nam mortalibus
Parens & altrix illa victuris erit,
| |
[pagina 74]
| |
Similésque sorte gignet. & formâ sibi.
Sed ut pudori Consulam vestro simul,
Et sanitati corpori tegmen dabo,
Quod induatis, pinguis exuvias ovis,
Ne gravibus auris, atque coeli injuriá
Superatus animae fomes intereat calor.
Ad.
O dura sors! ô poena peccati minax!
O longa misero vita, languenti gravis!
Ah quàm dolenda multa vivendo diu
Semper redibunt! quàm malum est tardè mori!
Quàm dura res cum miferiis fieri senem!
Scelerate Sathan, gentis humanae lues,
Quo nos tulisti! quod nefas commisimus!
Ex corde culpae conscio suspiria
Mihi jam trahantur: tristis hos vultus gravet
Imber, fluantque turbidis lachrymae genis.
Nec flere satis est, nec licet: durus malis
Lacrymare nescit oculus. ipsum non levi
Feriatur ictu pectus, & planctu sonet,
Pronaeq́ue ab omni capite lacerentur comae.
Heu jure quanti sceleris actus sum reus,
Meóque vidi crimine iratum Deum.
Vox.
Adamus ecce (qui prius speraverat
Boni malíque gnarus aequalis mihi
Futurus esse, similis aeterno Deo)
Nunc qualis astat? nunc quis in vultu est color?
Majora quaerens pristina amisit bona.
Sed jam videndum est ne suâ carpens manu.
| |
[pagina 75]
| |
Vitale pomum, Nemore sub medio sita
Quod peperit arbos, speret indictam sibi
Effugere mortem, luce & aeternâ frui.
Vos ergo Cherubi coelites, mihi quos ego
Legi ministros, ite, & horto pellite
Par istud hominum: sacra delicijs loca
Miseri relinquant, alia Telluris sola,
Glebásque quaerant, & parentem exerceant.
Vos state in aditu nemoris, Ortivam ad plagam,
Et impedite flammeo versatilis
Mucrone teli, ne quis infigat pedem.
Ev.
Quis subitus ardor iste, quae lux emicat?
Corripuit hortum flamma, & excelsae arbores
Ardent sine igne, fervidumq́ue incendium
Trepidè vagatur, qualibus coelum nitet
Illustre facibus: integrum flagrat nemus.
Haec digna thalamis taeda praelucet meis:
Hominum propago patriam hâc discet notà.
Ad.
Fugiamus aestus: ista divinae manus
Sunt opera, quae nos ire in exilium jubet.
O magne rector, ô gubernator Poli
Non jam resisto. volo, volo discedere:
Suffulta pigris membra sed genibus labant,
Retróque, quoties gradior, abreptus feror.
Quò miser abibo? quem locum profugus petam?
Vbi morabor, quámque tellurem excolam?
Monstra latebram quaeso longinquam, abditam,
Vbi nulla signa pristini restent boni,
| |
[pagina 76]
| |
Vbi nîl in animum per ditam Hedenem mihi,
Pomósque revocet, cum meis mergar malis,
Nemus beatum, vérque perpetuum loci,
Felíxque regio, cujus heu frustrà mihi
Concessus usus tempore interijt brevi,
Arbórque vitae, cujus effectu frui
Vetat altera arbor luridae pestis parens,
Valete; tuq́ue quae quatergemino alveo
Alluere tellus, dulcia Euphratis vada
Felicitatis conscia, atqui animi mei
Quem saepe vobis cantico prompsi sacro,
Et quicquid hortus iste servavit boni
Nunquam videndum rursus, aeternúm vale:
Hoc vos supremum tueor. En fugio, exeo:
Mortifera vitia, dira morborum lues,
Languor caducus, horridus febrium tremor,
Labor, dolorque, & cumulus instantis mali
Vos ite mecum tristis exilij duces.
ΤΟΙΟΝΔ' ΑΠΕΒΗ ΤΟΑΕ ΠΡΑΓΜΑ. |
|