Adamus exul
(1601)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijTrimetri Iambici.DIes tenebras legis aetérne vice
Fugans resurgit: Certus ordo temporum
Solis reducit aureum terris caput:
Stellis fugatis majus exoritur jubar;
Nox jussa luci cedit, & Phoebo soror.
O quantus ille est, cujus ingenti manu
Coeli rotatur axis, & turbo celer
Refert Olympum duplici fultum Polo,
Vastumque mundi pondus aequalem trahit
Retrahitque in orbem! Sidera authoris sui
Secuta legem temperant anni víces,
| |
[pagina 14]
| |
Titan coruscis explicat lucem comis,
Et Luna ducens mille stellarum choros
Tenebrosa noctis rumpit. AEtherei sacer
Sonus ille motus cantat artificem manum,
Omnesque stellae celeris ad coeli modos
Plaudunt choreis: Ipse nos Mundus monet
Servire rerum conditori, nec sinit
Haerere terris: supera nos rapit in loca,
Mentesque proprium ducit ad primordium.
An.
O te beatum, cujus in paecordiis
Imago magni nobilis fulget Dei,
Et cuî, quod unum maximum & summum bonum est,
Rationis usus cum Dei cultu datur,
Adame, quantum cerne praestes caeteris
Rebus creatis: Saxa & hos lapides vide:
Sunt ista, quâtu maximi authoris manu
Formata: nullos sed quibus tribuit parens
Natura motus: Arbores quas aspicis
Foliis virescunt, & suos fructus ferunt,
Annisque crescunt, rursus & senium morâ
Patiuntur avi: nulla delectat tamen
Plantam voluptas, nullus excruciat dolor.
Pisces, feraeque, & alitum altivolans genus
Vident colores, audiunt vocem & sonos,
Capiunt odores, pabulum gustu probant,
Munusque in illis tactus exercet suum:
Nocitura discunt fugere, quae prosunt sequi.
Sensu trahuntur: Non habent mentem ducem,
| |
[pagina 15]
| |
Nec cogitata mutuis sermonibus
Capiunt, feruntquer nulla Relligio Deum
Demonstrat: omnis in brevi vitâ est salus.
Tibi praeter illa mortis expers & mali
Anima tributa est imperatrix sensuum.
Laudum suarum te Deus testem sacris
Parere jussis voluit; haec lex est data:
Tibi benignus reliqua, te fecit sibi.
Ad.
Deus est profectò, cujus & terra, & fretum,
Et utraeque Phoebi sentiunt Numen domus.
Praesentia illi cuncta: principio carens
Fini carebit, ipse principium simul
Finisque rerum: cuncta mille à seculis
Futura cernit: Fecit omnia, & omnibus
Factis opiferâ prospicit prudentiâ:
Non corpus illum claudit, aut servat locus:
Sed ubique vivit, omnis expers termini:
Origo veri, Fons boni, Sapientia
Regina mundi, quae potest quicquid cupit.
Coelum ille in orbem versat, & Terram suis
Firmat columnis: ille quodcunque est grave
Depellit: idem quod leve est sursum trahit,
Motuque motus ipse principium caret:
Nunquamque variat unus: attamen in tribus
Subsistit unus. Est enim rerum parens,
Isqui potenti cuncta moderatur manu:
Est natus ipso patre ab aeterno satus;
Divina ratio, Mens patris: Lex omnium,
| |
[pagina 16]
| |
Sermoque, cuius incomprehensâ fuit
Virtuté factum quod prius fuerat nibil:
Vtrumque Sancti Spiritus Concordia
Amorque jungit: Tresque sunt Vnus Deus.
An.
Quam multa paucis, Magnà parvis vocibus
Satis explicasti, quantaque ingenij tui
Mensura summum pectori insculpsit Deum,
Quem novimus parte: perfecto modo
Deus ipse novit, seque dum capit, & cupit
Pleno, quod alijs dividit, fruitur bono.
Deus ipse Mens est, universum quae replet
Superatque mundum: caepta nullo tempore
Nulloque defitura: Quod verum est videt
Etiam antè, quàm sit: vult bonum, caussa est boni.
Procul hinc remoti, proximi certè tamen,
Sumus per illum nos ministri coelites,
Animaeque vestrae Quippe respondet locis
Pars nulla nostri: dividi nec possumus:
Tamen hîc, vel illic esse recte dicimur,
Non simul ubique: & anima nobis quamlibet
Infusa membris tota inhaeret singulis,
Quà corpus illud, non & ulterius patet.
Nostrae actioni temporum non competit
Mensura, semper non idem facimus tamen:
Incipimus, & definimus: haec absunt Deo.
Ab eo creati mortis immunes sumus.
Non vera scimus integrè, non omnia,
Nihil futuri. Nostra rebus de bonis
| |
[pagina 17]
| |
Pendent voluntas: Mente ab illius bonum.
Adame nobis maxima est foelicitas
Hoc velle solum, quod Deus vult, & facit:
Parere jussis, spontè rectori obsequi,
Laudare justum, patrem amore prosequi,
Et discere illum quem nihil rerum latet.
Vis conditorem nosse? rebus conditis
Vtere magistris; quicquid est index Dei est.
Ad.
Cum nîl fuisse tot feraes, pisces, aves,
Ipsumque me, Telluris, & Coeli globos,
Solemque, Lunamque, ante perpaucos dies
Tacitus revolvo totus extra me feror,
Stupidusque rerum miror artificem Deum.
Age, si vacabit, (scire nam perfectius,
Que facta fuerint ante me factum potes:)
Narra petenti, quo modo, quoque ordine,
Tam magna numeris machina impleta est suis.
An
Gemina ante tempus omne, cum solum foret
Nil praeter ipsum, corpora effecit Deus,
Moli priori conditae simplex erat
Materia: partes mutuo aequales sibi,
Perfecta species, orbis in justi modum
Rotunda, nullis angulis protuberans
Ne discreparet finis a primordio.
Natura nullas motuum patiens vices,
Secura lethi, non timebat deteri,
Tantum revolvi prona, nec mutans locum,
Referebat orbes sempiterno turbine
| |
[pagina 18]
| |
Dimensa tempus: Magna coeli Machina
Pendebat axi fulta, cui gemini procul
Fines utroque terminabantur Polo.
Concava profundae Molis intra viscera
Latebat expers Lucis, & formae Chaos,
Quod cuncta possis dicere, &t possis nìhil.
Depressa nondum gravia tunc secesserant,
Nec levia superos evolarant ad locos:
Sed mixta liquidis sicca, frigida fervidis,
Confusa magnis parva, duris mollia
Cumulo latebant: cuncta quae sunt effici
Ex mole poterant, cuucta formis perfici:
Ad.
Iacuítne inanis ille materies diu,
An subito species rebus effulsit sua?
An.
Non illud una singulis formis opus
Perfecit hora: quippe lapsu temporum
Digesta varios cuncta ceperunt gradus.
Pars ista medio, quam tui calcant pedes,
Confinis axi ponder coppressam suo
Terram recepit: illa primò turbïdis
Submersa in undis delitescebat salo
Cincto tenebris. Subitò divinâ manu
Formatus aër cursibus liber vagis
Incubuit undae. Flamma tantum splendidae
Ministra lucis deerat: Vmbrae Machinam
Densâ tenebant conditam caligine.
Itaque ex capaci Mole luciferum Deus
Secedere Ignem jussit, & jusso obsequens
| |
[pagina 19]
| |
Secessit ignis fervidus, siccus, levis.
Quaterna nondum ceperant sedes suas
Principia: nondum clauserat littus Mare,
Aërve terram concavi specie globi:
Natura nondum proximo Lunae loco
Ignem locarat: qui simul in auras Chao
Abijt relicto, non in excelsum fuit
Redactus orbem, flamma sed massam in rudem
Coacta tanquam temerè Eois etheris
Partibus adhaerens, & citato turbine
Correpta coeli mobili luxit face:
Rursumque bissex tracta praecipiti rotâ
Eadem per horas pristinas parti alteri
Tenebras reduxit, alteri lucem novam.
Sic temperanda noctis alternae vice
Primi diei fuit opus primum dies.
Ad.
Quibus illa, si fas scire, disposita est modis
Rerum parens quadriga, quae nunc mutuò
Complexa sese parte ab omni convenit,
Vastúmque inane complendo fugat?
AN.
Redeunte rebus luce praecepit Deus
Inania auris spatia repleri vagis,
Vastùmque vacuis aëra expandi locis,
Qui medius undis separaret ab inferis
Superos madores: ille mandati tenax
Diffusus ultrò in alta secum pendulos
Vexit liquores: ivit ad Coelum vapor,
Vbi nunc librantur onere praecipites suo
| |
[pagina 20]
| |
Nubes, & imbrem ventre parturient gravi.
Non una regio est Aëris: trina occupat
Distinctus ille spatia: supremum coquit
Contigua flammae fervide vicinia.
Ibi, qui malorum posteris utinam tuis
Nunquam sit index nuntiâ cladis face,
Fulget Cometes: ille siccos halitus
Locus, ille servat siderum labentium
Coelo figuran: Media quà regio patet,
Ibi frigus, humórque dabitat, & varij vage
Pendent vapores. Patria haec pluvias parit,
Celerísque venti spiritum, cùm despuit
Fervor liquorem, frigus aut medij loci
Praecludit altum flatibus calidis iter.
Ibi tonitruum murmur, & vis fulminis
Corusca magnâ nascitur discordiâ.
Ibi tristis imber algido strictus gelu
Aut in nivem duratur, aut in grandinem.
Inferna sedes quae repercussae trahit
Flammae calorem crassior, nebulas graves
Rorémque purum proximo immittit solo.
Sic aëris transire septum duplices
Inter madores alter aspexit dies.
Cúmque hâc eâdem luce compulsu Dei
In maria, & amnes se recepissent aquae,
Et destitutis quos inundârat locis
Littoribus iret clausus, & ripis liquor,
Coeloque nudum Terra monstraret sinum,
| |
[pagina 21]
| |
Fructus sequenti jussa produxit die.
Quodcunque germen floridos campos tegit,
Et herba succo quae salutifero viret
Tunc jussa primùm crescere est, & vividum
Eijcere semen. Tempore ex illo arbores
Alimenta Terrae matris infixâ bibunt
Radice, sempérque Aëris genitabili
Vegetantur aurâ, traditîsque in viscera
Crescunt ab undis: sede sublimi trahunt
Ignis foventem cuncta vitalis facem,
Genúsque totum planta ne secum auferat
Moritura formae proferunt similes suae.
Ad.
Veréne quarto credimus factas die
Stellas, & ipsas Solis, & Lunae faces?
An.
Cum per quaternas Mundus aetherius vices
Repetîsset unde caeperat volvi locum,
Orbis figura subjugem Coeli globo
Aptavit ignem, quodque vacuum liquerant
AEther & aër Circulo spatium suo
Media occupavit flamma: post haec siderum
Opus secutum est: illa non humili ex Chao
Formata nôris, melior & sublimior
Materia genuit astra, naturam parem
Sortita Coelo, cuius infixa in globis
Noctem, diémque lumine illustrant vago,
Horas tenebris, & diei dividunt,
Tollunt vapores caelicae attractu facis,
Serena, & imbres, & procellas praemonent,
| |
[pagina 22]
| |
Annóque partes, partibus tribuunt dies.
Bina astra lucent ex solo spectantibus
Majora reliquis: Phoebus ignis fervidi,
Terris calorem reddit in speculi modum,
Rector dieï, cujus immensum jubar
Obscurat alia lapsa coelo sidera:
Sed Lua noctis domina fraternum sibi
Furata lumen splendet alienâ face,
Cúmque alma Phoebe Solis oppositâ viae
Regione vadit, lumen adversum bibit,
Seséque in orbem redigit, ut plenus nitor
Rumpat tenebras: Solis at complexibus
Cum soror inhaeret, Nox ut illunis silet.
Quantóque propius lumen est Titanium
Majora Lunam damna cornigeram manent.
Haec praeter ambo plura Sphaeris sidera
Infixa varijs quarta conspexit dies.
Bis quattuor sunt astra portantes globi:
Sideribus horum summus innumeris nitet,
Sphaerísque in alijs singulae lucent faces.
Orbe insupremo fasciae latae via
Bissena gestat signa, quae Sol permeans
Nunc Noctis aequat, & dieï terminos,
Nunc liberali prorogat lucem manu,
Nunc laxat umbras. Illa habet geminas domus:
Septentriones, illa pluvias Suculas,
Verísque, & Autumni indices Atlantidas.
Illic procellis tumidus Orion furit,
| |
[pagina 23]
| |
Flagrátque anhelo fervidus mento Canis.
Septem vagantes qui ferunt stellas globi
Istum sequuntur: omnibus motus duo.
Nam concitatus maximi lapsus Poli
Quanquam diurno turbine invitos trahat,
Tamen coactis cursibus contrarij
Vltrò moventur: namque supremi diem
Vis rapida Mundi parte ab Eoä trahit;
Illos reducit lentus adversos gradus
Ab occidente ad Solis ortivi domum.
Nec una cursus spatia: nam senas quater
Mundus per horas inferos secum globos
Convolvit: illi proximo torpet gravis
Saturnus astro, qui suam bis quindecim
Tardè per annos destinat Caelo viam.
Inferior illo Iupiter ter quattuor,
Vicinus annos Mars sibi indulget duos.
Sol sequitur illos annuo cursu suum
Mensurus orbem: certa nec Solis comes
Lucifera stella, parva nec fax Mercuri
Majora poscunt spatia; quîs cunctis subest
Contenta Phoebi menstruo cursu soror;
Haec cum videret opera, qui fecit Deus
Laudans probavit.
Ad.
Quae feras, Pisces, aves,
Iumenta, & angues vidit effingi dies?
An.
Vbi secundam Phoebus accendit facem
Iussit per amnes, Numen, & vitreos lacus,
Lunaribúsque reflua momentis freta
| |
[pagina 24]
| |
Natare Pisces: Iussit & volucres citis
Secare pennis aèris liquidi vias.
Ergo creavit monstra foecundi maris
Immensa cete; & omne squammigerum genus,
Alisq́ue fultum: mille species singulis,
Faciesque generum mille Naturâ suos
Prodente luxus: singulis anima est data,
Quae forma princeps corporum est viventium,
Quae sentit, auget, vegetat, alit, & procreat.
Nam cum videret magna opus dextrae Deus
His allocutus comprobavit vocibus:
Alimenta in usus quaeque sumentes suas
Majore mole crescite, & numeros quoque
Augete vestros sobole, & ovis insitas
Excludite animas, quaeque mistis sexibus
Deposita in alma condidistis viscera,
Servate justo redditura in tempore,
Innumerae ut ab humo suspici possint aves,
Vastiq́ue Pisces impleant undas sali.
Sequente luce, sexta quae Mundo fuit
Tertiáque Phoebo, caeteris animantibus
Tibîque prima, Conditor jussit Deus
Centum cavatis ire serpentes vijs,
Centum veneni genera, si Numen sinat,
Vitanda cautis Iussit incultis feras
Errare silvis, pascere & viridantibus
Armenta campis, cuncta spectant patriam
Quae prona terram, nec suos audent Polo
| |
[pagina 25]
| |
Monstrare vultus, atque coelestes domos
Contrà tueri fixa perpetuùm solo.
Adame tantum est haec quod à te differant,
Quem vultus ipse destinat majoribus,
Te, cùm creâsset imagine imbutum suâ
Deus, quievit septimâ sanctâ die
Fecisse fassus ultimo majus nihil.
Sed ad te euntem conjugem video tuam
Abibo, quo me munus appellat meum.
Eva. Adamvs.
| |
Trimeter Iambici.O Sempiterno foedere auspicijs Dei
Mihi juncte conjunx longiùs praesentiâ
Tuâ carere justa me pietas vetat,
Amórque sanctâ corda succendens face.
Ad.
Consors cubilis cuî meis ex ossibus
Composuit ossa, cuî maritali Deus
De carne carnem finxit, ut redeat suum,
Quod inde natum fuerat, ad primor dium,
Quàm benè putavit, nulla quem fugiunt Deus,
Non posse verâ me frui sine compari
Felicitate: semper animos dulcior
Tangit voluptas, sorte quam gratus pari
Socius frequentat: ista natura est boni,
Communicari gaudet, & multis suo
Prodesse fructu: nemo participi carens
Vivit beatus. Solus & felix dolet.
| |
[pagina 26]
| |
Cum liberali cuncta rerum Conditor
Mihi bestiarum genera tribuisset manu,
Quibus arbitratu nomina imposui meo,
Deesse visa est sociae, quse solo foret
Dìversa sexu. Tunc Dei immissus manu
Omnes mihi artus altus invasit sopor.
Somno jacebam pressus, & torpor gravis
Sensus ligabat, spiritúsque ex intimo
Pectoris anhelans capitis officijs dabat
Vacationem: dúmque securum quies
Profunda tenuit, ultimo dorsi loco
Succincta geminis terga quà lumbis patent,
Hâc parte costam corpori eripuit meo,
Vacuumque hiatum carne supplevit Deus.
Vbi recreata membra, qui primus fuit,
Somnus reliquit, ex meis, uxor tua
Formata membris astitit species mihi,
Quam cum viderem, languidos artus adhuc
Stupor occupavit, flamma quem solvit nova,
Et amoris ignis. Posteà omnipotens Sator
Conjugia verbis nostra firmavit sacris.
Augete misti, dixit, Humanum genus
Imago nostra: terra quàm latè patet
Vestrâ regatur sobole: quas Tellus feras,
Aërque pisces gestat, aut undas mare
Imperia vestri sanguinis discant pati.
Ev.
Felicitatis magna pars, aut unica
Vir est maritae: dulce nunc quicquid mihi est
| |
[pagina 27]
| |
Te sine nocebit.
Ad.
Sic amoris mutui
Vt duret ardor, utque communibono
AEvim fruamur, nosque deliciae beent
Hedenis almi munus egregium Dei,
Ipsum colamus omnis authorem boni,
Primúmque amemus, quasque nobis praecipit
Leges sequamur pariter, ut vetitae arboris
Vicare gustum, caeteris liceat frui,
Iucunda quae vox auribus sonuit meis?
Sanctas supremi Regis aetherius Chorus
Laudes celebrat: ex propinquo succinam.
|
|