Adamus exul
(1601)–Hugo de Groot– AuteursrechtvrijAnapaestici Dimetri & Monometri.QVisquis ab alto culmine rerum
Infrà se humili sede locatos.
Despicit audax, videat ne mox
Vrgente suam mole ruinam
Pondere sidat: gravior semper
Casus ab alto est. Leviùs contrà
Leviora cadunt. Sequitur major
Cura beatos, quò plus nactos
Plura timentes.
Qui modo magni civis Olympi
Aurea coeli templa tenebat
| |
[pagina 11]
| |
Nunc occlusus tristíque specus
Conditus umbrâ poenâ nunquam
Pereunte perit, solóque Deo
Antè inferior, dum minor uno
Esse recusat, nunc suprà se
Omnia cernit.
Quanto praeceps cecidit lapsu
Qui priùs almâ luce coruscus,
Quiq́ue aetheriâ splendidus aurâ
Stabat in ortu! Talis Eoâ
Parte dieï fax Luciferi
Praevia Solis grata sereno
Lumine fulget, quae mutato
Nomine Jurgens dux tenebrarum,
Noctis &t atrae signifer exit
Hesperus idem.
Quid in exitium ruiture tuum
Rerum authori parere negas,
Cúmque obtigerit res quae potuit
Maxima, frustrà majora paras?
Hoc esse, quod est solus, qui te
Facit esse cupis. Pugnas illi
Cuî nihil obstat.
Extimus orbis complectentis
Caetera coeli, quem felices
Habitant turmae, celebrànsque suum
Sub mille Choris vox grata Deum,
Quem nec celeri turbìne versat
| |
[pagina 12]
| |
Lex redeuntis certa diei,
Nec qui Lunae variat formas
Menstruus ordo, nec qui celeres
Tempestatum labente vices
Digerit anno, sed perpetuît
Tenet immotum statione quies,
Propé tunc visus nutare loco est,
Dum male Sathan movet aetherias
Transfuga sedes, bellúmque ciet.
Sensit turbas Sphaera rebelles,
Totusq́ue nefas horruit aether,
Geminìque Poli tremuêre malis,
Nec benè firmus substitit axis,
Et Naturae facie versâ
Metuit tingi Cynosura salo,
Metuêre graves Ara aquilones,
Helicéque Notos.
Ipse inciperet mox AEgoceros
Laxare diem, Cancérque breves
Ducere noctes, Sólque in tenebras
Capiens regnum tradere lucis
Iura sorori, nisi magna Dei
Iussa capessens sumpserat audax
Arma Michaël. Ille rebelles
Domuit turmas: Ille tenaci
Compede vinctas jussit superis
Migrare locis, & praecipites
In Tartareas depulit umbras.
| |
[pagina 13]
| |
Illius armis prostrata jacet
Furiosa cohors, quae poenarun
Monet exemplo potiora sequi.
Eheu satis est. Haec mala finem
Dent criminibus, dent supplicijs,
Nec quem in bivio dubium versat
Vitij labes, haerensq́ue pio
Pectore virtus deflectat homo
Trepidum recto de calle gradam,
Possit ut illo fata progenies
Tandem coeli vacuum exilio
Supplere locum.
|
|