Adamus exul(1601)–Hugo de Groot– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [Folio Aivr] [fol. Aivr] In H. Grotii Adamvm exvlem tragoediam. QVi Sophoclen Senecamq́ue legis; quid praeter Homeri Somnia, res fictas, & mera monstra legis? Quàm satius Tragicis digna argumenta Camoenis Condere, de Sacris hausta voluminibus; Artificesq́ue alio suras vircire Cothurno! Eveniat nobis hic aliquando furor. Qualem de tenero moditatus Grotivs ungue, AEthereo plenum Numine Syrma trahit. Hic Sphynx nulla tibi, nulla hîc miracula Scylla Occurrent. Hominem Grotia Musa sonat. Mortiferum hîc vetitâ decerptum ex arbore pomum, Adami lapsus, exsilivmq́ue leges. Nunc primum (en) Latio donati atque urbe Quiritum: Debita quae Civi Gloria sola meo: Qui Phaebo Delphisq́ue suis, nec Consule tantùm Patre, sed & Magni Nomine dignus ovat. Macne (inquis:) Quid, si ordo tibi, si spiritus ac vis, Si vocum ac rerum pondera nota forent? Que simul ac noris, peream, nisi mirabundus Mox clames; Fastus Scotia pone tuos. Ardua res, Iephten Scene ostentâsse Latinae, Plus matri nunquam debuit illa suae. Majus opus, primos Paradiso edûxe Parentes. Hei mihi, quàm dispar huîc status ille fuit! IANVS DOVSA NORDOVIX. Vorige Volgende