addictissimus, sed omninò ingrato mihi, tamen tvo, quandocunque ita Fatis visum fuerit, moriendum sit Sciebam equidem me huius Libri dedicatione, quem jure vindicare poteras, non solùm debiti nullâ parte extricari, sed ampliùs etiam in aere tuo futurú, si, quod soles, serenâ fronte susceperis: Sed ingenui hominis esse arbitratus sum, etiam cùm quis solvendo non sit debitum publicè profiteri, quod in prae sentiarum facio. Neq ad eam rem multis mihi verbis opus esse sum ratus, cùm etiam avaro creditori (quanto magis tibi, quo humaniorem novimus neminem) simplex sufficiat Syngrapha: praeterquam quod meae mihi conscius infantiae coram Principe tanto, & omnium qui unquam fuêre eius aetatis disertissimo, ne mu quidem Lucilianum audeam. Ideóque verbum non amplius adderem; nisi justum videretur, ut quàm possim brevissimè, cuius generis id. sit quod Exc. v. devovetur, exponerem; ut, si institutum non placeat perlectâ tantum Epistolâ ulterius tuis horis, quas totius Orbis Christiani commodum sibi vendicat, nihil deteras. Quantum mihi àluris studiis, historiis & arte Civili otii datum est, ea omnia tanquam successiva, & subsecundaria tempora quaesivi cui scriptioni optimè impenderem, ita ut simul res diversas & per se delectabiles excolerem. Sumpsi itaque Tragoediam mihi scribendam, quod in hoc Carminis genere saeculum nostrum minus ferax esse, praequàm in aliis, conspicerem Argumen-