Christiani matrimonii institutio
(1525)–Desiderius Erasmus– Auteursrechtvrij
[Folio 1r]
| |
Christiani matrimonii institutio per D. Erasmvm Roterodamum.VVM nulla uitaeGa naar margenoot+ nostrae portio sit quae non curam haud uulgarem desideret, tamen praecipua sollicitudo debetur ijs, quae non solum suam quandam adferunt uel utilitatem uel perniciem, uerum etiam seminaria sunt unde pullulat omnium affectuum, opinionum & actionum uel sanitas uel pestis. Proinde uigilans agricola, quanquam nulla in parte sibi dormitandum putat, tamen arborum radicibus ante omnia prospicit, nimirum intelligens hinc proficisci totius arboris incolumitatem. Et aediles quibus huiusmodi prouincia delegata est, canales quidem non negligunt, sed ipsis fontibus primam impartiunt curam, quod his uitiatis, plurimum incommoditatis ad uniuersam rem publicam perueniat. | |
[Folio 1v]
| |
Proinde sancti patriarchae, quorum omnisGa naar margenoot+ uita, nobis uiuendi formam depingit, quocunque terrarum demigrabant, summo studio parabant sibi fontes aqua salubri scatentes, pro his belligerabantur, hos obturatos refodiebant, quos & posteritas ut rem sacram à maioribus traditam uenerabatur. Ac mihi quidem praecipua radix, praecipuusque fons, unde maxima pars uel felicitatis uel infelicitatis scatet in uita mortalium uidetur esse coniugium. Huic ineundo,Ga naar margenoot+ colendo, peragendoque si iusta cura impenderetur, profecto longe melius ageretur cum rebus humanis quàm nunc agitur. Et tamen haud scio quo pacto fit, ut uix ulla uitae functio neglectior sit apud Christianos, quàm haec. Magni refert quomodoGa naar margenoot+ quis nascatur, sed multo maxime, quibus rationibus & exemplis à teneris formemur & instituamur. Atque hos duos uitae fontes complectitur matrimonium, gignendi & educandi. Quid quod hinc rerumGa naar margenoot+ publicarum etiam felicitas pendet, nisi forte nihil interesse putamus, quibus maioribus prognatus, quibus opinionibus im- | |
[Folio 2r]
| |
butus, quibus exemplis formatus domi sit, qui capessit rem publicam, aut nisi credimus eum sancte tractaturum rem aliorum, qui suae domi nequiter atque turpiter uiuere consueuerit. Proinde ueteres illiGa naar margenoot+ philosophi qui naturam ducem sequuti, recte uiuendi ceu leges quasdam tradiderunt, nulla de re sanctius religiosiusúe conscripserunt, quàm de coniugio, quum alij complures, tum praecipue, quorum sanè monumenta nobis extant, Aristoteles, Xenophon, & Plutarchus. Quinetiam ij, qui legibusGa naar margenoot+ proditis uitae mortalium consulere studuerunt, praecipuam curam habuerunt matrimonij, multa praescribentes quae ad firmitatem sanctitatemque coniugiorum, & ad liberos sicut oportet habendos educandosque pertinent. Hinc tot leges de sponsalibus, de diuortijs & adulterijs, de iure parentum in liberos, de officio liberorum erga parentes. Apud Christianos uidetur minorGa naar margenoot+ habita matrimonij ratio, quàm par erat. Id quamobrem acciderit, non satis liquet. Equidem praeter alia suspicor & illud in causa fuisse, quod priscos illos admirabilis qui- | |
[Folio 2v]
| |
dam ardor habebat coelibatus ac perpetuae integritatis. Itaque complures extiterunt qui pro uiribus extulerunt laudes uirginitatis, qui uirginibus & uiduis pie sancteque uiuendi praecepta tradiderunt, erga coniugatos non fuit eadem sollicitudo. Sed bene habet, quod ipse dominus IESVS, haud grauatus est coniugatis non solum honorem habere multis modis, uerumetiam uiuendi formam praescribere, quod idem non indiligenter fecit Petrus Apostolorum princeps, sed hoc diligentius Paulus praecipuus Ecclesiae doctor. Hos igitur potissimum imitati conabimur & nos aliquid adferre pro nostra uirili, quod coniugij sacramento copulatos uel excitet uel formet, in hoc ut sanctissimae professioni quam à Christo traditam & honestatam susceperunt, respondeant. Non erat quidem alienum ab hoc argumento matrimonij laudes uerbis attollere. Religiosius enim in eo uersatur, qui didicit meminitque quanta sit dignitas sanctitasque coniugij, uerum quoniam id aliâs à nobis factum est satis, ut mihi cum ple- | |
[Folio 3r]
| |
risque uidetur, plus satis ut quibusdamGa naar margenoot+ iniquioribus, nunc tantum ea trademus quae pertinent primum ad ineundum auspicandumque matrimonium, deinde ad confirmandum transigendumque feliciter, post haec quae ad sobolem educandam faciunt. Nam hic est praecipuus coniugij fructus. IgiturGa naar margenoot+ natura (ut ab huius elementis sumamus exordium, quanquam & naturae conditor moderatorque deus est cuius omnium praecipua prouidentia fuit, ut quod conditum esset haberet addita praesidia, quibus suam incolumitatem tueretur) nullum firmius praesidium indicauit, quam hominum mutuam inter ipsos charitatem ac beneuolentiam. Quosdam igitur necessarijs uinculisGa naar margenoot+ copulauit, ut eam coniunctionem homini nec accersere sibi fuerit in manu, nec excutere si uelit. Quàm tenacibus necessitudinis uinculis pietas astringit parentes liberis ac liberos parentibus, cuius admiranda uestigia licet & in brutis animantibus intueri, denique in feris etiam & immanibus. Quàm arcto charitatis foedere fratres ac sorores consociauit. Atque haec naturae uis adeo pe- | |
[Folio 3v]
| |
nitus insita est cunctarum gentium sensibus, ut publica nominum usurpatio in obseruantiae, charitatis & concordiae significationem abierit. Siquidem uulgo patrem appellant cui reuerentiam debent & obseruantiam, filium quem unice charum habent, fratrem quicum eximie conuenit. Atque haec beneuolentia quaqua uersum longe lateque spargit ramos, agitque radices, superne recta serie ad auos, proauos, abauos atauos , tritauos: inferne ad nepotes, pronepotes, abnepotes, trinepotes: à dextera leuaque ad fratres, sorores, patrueles, consobrinos, caeterosque quibus desunt propria uocabula. Iam si per obliquas ascendas lineas, occurrunt patrui, auunculi, amitae, materterae, patrui & auunculi magni, propatrui, proauunculi, proamitae & promaterterae, caeterique quibus non sunt peculiares uoces inditae. Sin ad eundem descendas modum, occurrit turba nepotum ex fratribus ac sororibus, & ex ijsdem nepotes ac pronepotes. Quin & in ascensu stirpis sese latius usque fundunt charitatis cognomina. Dyas enim quae est in pa- | |
[Folio 4r]
| |
rentibus, duplicatur in auis & auijs, fit ogdoas in proauis & proauijs, quae & ipsa rursus duplicatur in abauis & abauijs, atque ita deinceps in caeteris. Si deorsum spectes, occurrunt filiorum ac filiarum, nepotum ex his ac pronepotum examina, quemadmodum & in ramis caeteris, donec longo progressu paulatim euanescat cognationis affectus. Verum hic rursumGa naar margenoot+ instaurandae beneuolentiae succurrit affinitas, ueluti renouans naturae necessarias copulas. Est enim haec coniunctio ceu media inter eas quas natura nobis inscientibus aut nolentibus adiungit, & eas quas nobis uolentibus iudicioque asciscimus. Nam & filia nupta parat tibi filium, & soror elocata parat tibi fratrem. Quin & officia nescientibusGa naar margenoot+ exhibita, succedunt in pietatis uocabula. Nam ueluti mater est, quae uagienti mammam dedit, & nutricius aetatis tenerae patris amatur uice. Similiter qui pueritiam honestis disciplinis expolierunt, ut parentis affectum obtinent in discipulos, ita uicissim ab illis obseruantur parentum loco. Iam adoptio cognationem imaginationeGa naar margenoot+ | |
[Folio 4v]
| |
instaurans saepe firmior est uera sanguinis propinquitate. Repperit autem Ecclesiastica pietas, quo latius etiam propagaret inter christianos mutuae beneuolentiae causas cognationis religionem innouans, interGa naar margenoot+ baptistas, susceptores, siue catechistas, & eos qui sacro lauacro regenerantur in Christo. Verum haud scio an haec omniaGa naar margenoot+ foedera superet, animorum coniunctio quae sola uoluntarum propensione iudicióque coijt. Apud priscos enim, quum adhuc integritatis uestigia residerent in moribus hominum, uix ullum affinitatis aut propinquitatis nomen sanctius erat, quàm amicitiae, quod hospites etiam ac bene meritosGa naar margenoot+ complectitur. Non hic remorabor lectorem commemorandis amicitiae legibus, aut exaggerandis insignium amicorum exemplis, quae clarissimorum hominum literis celebrata nemini possunt esse obscura. Verum inter omnia uel naturae, uelGa naar margenoot+ iudicij, uel utriusque foedera nullum uel arctius, uel sanctius coniugio, quod absolutissimam fortunarum omnium communionem eamque perpetuam sic inducit, & corpori corpus, | |
[Folio 5r]
| |
animum animo, sic connectit, iungit & coagmentat, ut è duobus hominibus uideatur unum reddere. Pythagoras amicitiam definiuit unam animam, hic plus est, nimirum unum etiam corpus. Praecipua coniugij pars est animorum coniunctio. Proinde qui corpora iungunt animis dissidentes, in stupro uiuunt uerius quàm in matrimonio. Est enim proprie matrimoniumGa naar margenoot+ legitima perpetuaque uiri ac mulieris, studio gignendae sobolis, inita coniunctio, uitae ac fortunarum omnium indiuiduam societatem adducens. Manebit interim iureconsultis illabefacta sua definitio. Definiuimus enim ad commoditatem negocij quod instituimus, ad quod conuenit exemplum omnibus numeris suis absolutum. Hanc enim formam proposuisse non in hoc tantum profuerit, ut ostendamus, quicquid in ulla societate firmum sanctumque est, id multo uberius firmiusque esse in coniugio, uerumetiam ad alia permulta, quae in hac incident disputatione. Eoque depinximus germani uerique coniugij simulacrum, quo scopus sit euidentior, ad quem desti- | |
[Folio 5v]
| |
nanda sit omnis intentio ducentis ac nubentis. Nam huic sermoni non admiscemus unicum illud & singulare coniugium uirginis matris, quod omni prorsus exemplo caret, semperque carebit. Nos uulgaris matrimonij causam tractamus. Et si tempestiuum uidetur huc aliquid è dialecticorum scholis adducere, quum audis legitimam coniunctionem, genus habes nominis definiti. Nam & foedus & contractus legitimae societates sunt, quum absint ab appellatione matrimonij: quum audis studio gignendae prolis, habes differentiam. Nam ea matrimonij rationem discernit, à caeteris quamlibet legitimis coniunctionibus. Porrò quod adijcitur, uitae ac fortunarum omnium indiuiduam societatem adducens, sit sanè proprij loco. Solet autem natura rei, secundum quatuor causas expendi, proinde si requiris materiam, audis uiri & foeminae, simulque admoneris, coniugia quae coëunt inter impuberes, aut effoetos non proprie dici coniugia iuxta exactam huius uocabuli rationem, quod in illo nondum sit uir ac foemina, in hoc iam esse desierint. | |
[Folio 6r]
| |
Si causam efficientem scire cupis, audis, legitima coniunctio. Lex enim autor est ueri matrimonij, sed huius legis autor est deus, qui primus iunxit marem ac foeminam, moxque coniugij leges praescripsit, dicens: Et erunt duo in carnem unam. Et, propter hoc relinquet homo patrem ac matrem, & adhaerebit uxori suae. Item, Crescite & multiplicamini & replete terram. ItaqueGa naar margenoot+ matrimonia quae non coëunt legitime, hoc est autore & auspice deo, non cadunt in hanc germanam appellationem matrimonij, licet Ecclesiae indulgentia quaedam coniugij genera, haud quaquam γνήσϊα, patitur uenire in huius uocabuli consortium. Formalem causam accipe, dum audis coniunctionem & societatem uitae. Non enim est matrimonium, nisi connubialis animorum consensus interuenerit. Vnde excludunturGa naar margenoot+ ab hac formula, stupri societas, & coacta matrimonia. Finis autem est propagatio sobolis, unde nec inter effoetos senio, nec inter eos qui deploratae sunt sterilitatis, uerum coit matrimonium, iuxta propriam & exactam quam nos proposuimus, matri- | |
[Folio 6v]
| |
monij rationem, tametsi quasdam matrimoniorum species secundae tertiaeque classis non reijcit Ecclesia, de quibus nonnihil attingemus suo loco, si forsitan inciderit opportunitas. Nunc illud tantum agebatur, ut perspicuum esset, quicquid in ullo societatis genere firmitatis esset, id omne in uno matrimonio coniunctum esse. Sunt autemGa naar margenoot+ tria praecipue, quae societates hominum firmas reddunt, & indissolubiles, natura, lex, & religio. Naturae uocabulo continenturGa naar margenoot+ non solum parentum ac liberorum, fratrum affinium & cognatorum inter ipsos foedera, uerum etiam omnis honesta coniunctio quam omnibus insita ratio iubet seruari, nefariam esse commonstrans eius uiolationem. Nulla lex hominum punit amicum perfidum, aut ingratum, sed quis non execratur proditorem amicitiae, & ingratum erga bene meritos? Hoc malum ideo nonGa naar margenoot+ punit lex ciuilis, quia nulla par flagitio poena potuit excogitari, & publicam execrationem abunde magnum supplicium esse duxit. Eoque turpius est amicitiam rescindere, quàm contractus legitimos, quod haec | |
[Folio 7r]
| |
sine tabulis, sine testibus, sine pignoribus, sola fide, liberaque animorum beneuolentia coit. Nec ullis instrumentis quisquam arctius obligari potest, quam qui gratuita benignitate astringitur, ita sponte credentis beneficium, ut sibi nec reposcendi, nec exprobrandi ius faciat reliquum, nimirum fretus accipientis animo, de quo tanti sceleris suspicionem non sustinet in pectus recipere. Verum ubi propior animorum coniunctio, ubi certior fiducia, quàm in matrimonio, quum uterque uolens sese tradat in potestatem alterius, sibi quodammodo ius adimens sui corporis, adeo nihil suspicans de diuortio, ut in nuptijs uel nominasse diuortium, pessimi sit ominis? Quanquam enimGa naar margenoot+ apud Iudaeos & Ethnicos leges uidentur indulsisse uiris repudiandi potestatem, tamen sensus communis mortalium semper inter inauspicata posuit diuortium, quemadmodum ingratitudinem & amicitiae proditionem. Quin & hoc nomine superat omnem amicitiam quamuis arctam, coniugum copula, quod nihil uetat, quo minus multos amicos unus habeas: nec potest i- | |
[Folio 7v]
| |
dem esse beneuolentiae uigor, in multos distractae, qui unius in unum collectae, id quod fit in matrimonio. Apud Scythas indecorum habebatur, unum esse multis amicum, quam Graeci uocant polyphiliam, nec Hesiodo placet πολυξενία, nihilo magis quàm ἀξενία. Polygynaecia uero quanquam patriarchis quibusdam ac regibus concessa legitur, certe nunc in totum sublata est. Accedit autem & efficax naturae glutinum, quod sexus in sexum genuina propensio, penitusque insitum gignendae prolis desiderium, addit foederi animorum. Et hactenus de naturae firmitate. Iam leges quibusGa naar margenoot+ modis cauerunt, ne rescinderentur hominum societates? addiderunt stipulationes, testes, tabulas, obsides, pignora, poenas. Quid horum non multo sanctius adhibetur matrimonio, germano ueroque quod nunc tractamus? Interponitur autoritas maiorum, legitimis tabulis ac testibus fiunt sponsalia. Intercedit inter sponsum & sponsam stipulatio uerbis conceptis. Olim iuxta Romanorum leges, apud Censorem uerbis conceptis edebatur solenne iusiurandum. | |
[Folio 8r]
| |
Vnde & Aulus Gellius narrat cuidam à Censore dictam mulctam, quod interrogatus ex more: Et tu habes uxorem ex animi tui sententia? intempestiuo ioco responderit: Equidem habeo, sed Hercle non ex animi tui sententia. Id nunc agitur apud sacrificum publice, priuatim apud testes. De futuris nuptijs praemonetur populus, si quis quid forte nouit quod in posterum dirimat coniunctos. Solenni pompa, spectatore populo, ducitur ac reducitur sponsa, quo magis excludatur omnis causificatio quae semel initam societatem queat labefactare. Quod autem pignus certius astringat ullum foedus quàm liberi communes, qui ob hoc ipsum Latinis pignora uocantur? Porrò poena uiolati matrimonij triplex est. Prima quam ego leuissimam esse arbitror, est apud Iudaeos lapidatio, apud Romanos gladius. Secunda, mortalium publica detestatio. Tertia, supremi numinis ultio, quam nemo nocens potest effugere. Sed de his fusius loquendi dabit alias opportunior locus. Nunc quod instituimusGa naar margenoot+ absoluetur. Summa contractuum firmi- | |
[Folio 8v]
| |
tas petitur ex religione, quae ferè constabat hisce rebus, iureiurando, deuotione, obtestationibus, sacris alijsque ceremonijs. Siquidem apud ethnicos, tametsi superstitiosos daemonum cultores, magna tamen religione peragebantur nuptiae. Habebant Iouem Gamelium, cui persuasum habebant esse curae coniugij foedera, per quem non essent impuniti qui ea uiolassent: habebant pronubam Iunonem, cuius auspicijs prosperarentur coniugia: habebant Venerem, à cuius munere fluere credebant foecunditatem, qui nimirum fructus est matrimonij. His auspicibus ac ueluti testibus inibatur coniugium, ac praeter sponsaliorum conuenta, praeter iusiurandum, quod apud ueteres sanctissimum habebatur, magno Christianorum huius temporis pudore, praeter execrationem uiolaturi, praeter commissas dextras, fidei symbolum: praeter iunctum osculum, mutuae charitatis indicium: praeter stipulationem & datam arram, adhibebatur & sacrificium: id peragebatur Iunoni, Veneri, & Gratijs. Iuno castum reddere putabatur, Ve- | |
[Folio 9r]
| |
nus foecundum, Gratiae beneuolentiamGa naar margenoot+ mutuam interrumpi non sinebant. Atque illi quidem impijs symbolis piam doctrinam nobis commendabant. Quod impietate differimus ab illis, gratias agamus diuinae misericordiae, quae nos per filium dei liberauit ab impio cultu daemonum. Caeterum pudeat nos Christiani cognominis, si negligimus quod homines ethnici tanto studio seruandum tradiderunt: & si nos ad sancte colendum matrimonium non commouet uera religio, quum illos huc adegerit uana superstitio. Nos enim pro Ioue Gamelio habemus deum patrem, qui in paradiso dicauit coniugium, remunerator seruantium ab ipso praescriptas matrimonij leges, ultor uiolantium. Habemus pro Iunone dei filium, qui sua praesentia miraculorumque primitijs coniugium consecrauit. Habemus pro Gratijs spiritum sanctum, qui sacramentum hoc sicut oportet accipientibus aspirat arcanum mutuae charitatis affectum, ut iam non humana beneuolentia iuncti studeant uoluptati corporis, sed coelesti dono charitatis affla- | |
[Folio 9v]
| |
ti, propius iungantur religione mentium erga deum, quàm inter ipsos corporali conuictu sociantur. Pro Venere habemus sanctam Ecclesiam, cuius autoritas decorat confirmatque legitime coita matrimonia. Denique res ueluti sacra, ut est, peragitur in loco sacro, adhibetur legitimus sacramenti minister, proferuntur laeti ominis preces, admouetur Euangelij codex, immolatur non hostia pecudis, sed agni immaculati, qui sacratissimum hoc nobis reliquit nunquam interrumpendi foederis symbolum. Tantum uerae religionis adhibetur consecrando matrimonio, & adhuc reperiuntur inter Christianos, qui non uereantur illud ceu rem prophanam uiolare? Quóque sanctius esset nobis coniugium, habereturque iuxta Pauli doctrinamGa naar margenoot+ honorabile connubium in omnibus, & thorus immaculatus, aliqua ex parte deus plus habuit honoris matrimonio, quàm uirginitati, quanquam & haec habet sua peculiaria decora, quibus ad angelicam usque dignitatem assurgit. Quid enim habet Ecclesia secundum deum charius aut sacra- | |
[Folio 10r]
| |
tius septem illis mysterijs, quae sponsus Christus sponsae suae ueluti pignora quaedam redituri, & absentis interim sui, quod quidem ad corporis sensus attinet, preciosissima mnemosyna reliquit? Inter haec charissima pignora, inter haec preciosissima monilia, inter haec sacra sui monumenta, matrimonium esse uoluit. Nam hoc honoris uirginitas sibi non potest uindicare. Quóque magis liqueat quàm magnifica res significetur hoc nomine sacramenti, siue ut Graeci uocant mysterij, sciendumGa naar margenoot+ est in coniugio legitimo, uelut in caeteris ferè sacramentis, tria spectanda esse, imaginem, arram, & exemplum. ImaginemGa naar margenoot+ uoco congruentiam signi, cum archetypo cui respondet similitudine: arram donumGa naar margenoot+ spiritualis gratiae, quod uelut ex pacto per administrationem sacramenti infunditur: Exemplum quod in illa similitudineGa naar margenoot+ nobis commendatur imitandum. Quemadmodum autem statuis hoc plus exhibetur honoris, quo maior est personae maiestas quam repraesentant, cuiusmodi sunt principum, diuorum, ac supremi numinis imagines: ita | |
[Folio 10v]
| |
sacramentorum dignitas ex eo quod arcana significatione repraesentant aestimatur. Quid autem significat nobis illa sensibilis uiri foeminaque coniunctio? In primis summum illud & ipsis etiam angelis adorandum mysterium, quo se diuina natura ineffabili nexu sic iunxit humanae, ut in unam & eandem hypostasim iungerentur filius dei, anima humana, et corpus humanum, ac coelestia cum terrenis, aeterna cum mortalibus, uisibilia cum inuisibilibus, infinita cum finitis, creata cum increatis, summa cum imis, indissolubili copula sociarentur. Quid hac societate diuinius? In unam personam conueniunt tam dissimiles naturae, citra substantiarum confusionem, sed tanta communione hypostaseos, ut unus & idem uere praedicetur deus & homo, filius dei, deus ex deo, immortalis ex immortali, sine tempore natus, & in tempore homo natus ex homine, idem conditor omnium & conditus, mortuus & uiuificator omnium quae uiuunt, suscitator mortuorum & morti traditus. Audis utrobique unitatem, hic ex deo & homi- | |
[Folio 11r]
| |
ne unam hypostasim, illic audis huius unitatis imaginem: Et erunt duo in carnem unam. Hic iunguntur, non confunduntur naturae, illic copulantur non confunduntur sexus. In illa diuina copula, naturis iunctis non confusis, suus manet ordo, & quod potius est amplectitur id quod est infirmius, nimirum humanam naturam diuina. In matrimonij foedere uiro sua manet autoritas: quae tamen infirmiorem sexum sic fouet atque amplectitur, ut aequa sit uitae societas, non dominatus. Vir enim formae & actus rationem habet, foemina materiae formam appetentis. O dyadem ineffabili ratione redactam ad henadem, in deo & in homine, in marito & uxore: utriusque coniunctionis autor deus, conciliatrix charitas. Filius suscepit humanam naturam, sed opificium totius erat diuinitatis. Quid audis de matrimonio? Quod deus coniunxit, homo ne separet. Si in persona Christi separari potest deus ab homine, separetur in coniugio maritus ab uxore. | |
[Folio 11v]
| |
Vbi diuortium incidit, ibi uidetur nunquam fuisse uerum matrimonium. Si recte dixit ille, Amicitia quae desinere potuit, nunquam uera fuit, rectius dixeris: Coniugium quod disiungi potuit, nunquam uerum coniugium fuit. Facessat calumnia, uerum appello matrimonium, non quod legibus ratum est, sed quod inter uirtute pares ueris affectibus conglutinatur. Quicquid autem animi dotibus copulatur, uix unquam rescinditur. Contulimus unam similitudinem, quatenus res hominum congruere possunt rebus diuinis. Habes ex duobus disparibus unum, habes copulam indisgregabilem, habes autorem utriusque eundem, habes charitatem utrobique conciliatricem. Quid enim pertraxit filium hominis in nostrae naturae consortium, nisi charitas ineffabilis? Et matrimonium quod non conciliat mutua beneuolentia, merentur nomen coniugij. Sed ubi fructusGa naar margenoot+ coniunctionis? Hoc ornatu sponsus ille coelestis trabea nostri corporis ornatus processit è thalamo suo, primum depulsurus riualem, mox sibi uindicaturus sponsam suam | |
[Folio 12r]
| |
Ecclesiam, quam liberauit morte sua, quam lauit ac purificauit sanguine suo, quam dotauit arcanis spiritus sui dotibus. Quàm uero numerosam ac felicem sobolem genuit & quotidie gignit è sua sponsa Christus, infuso coelesti semine sermonis diuini, quemadmodum scribit Iacobus apostolus: Voluntarie enim nos genuit uerbo ueritatis, ut simus initium aliquod eius creaturae. Etenim si Paulus recte dicitGa naar margenoot+: Nam in Christo Iesu ego per Euangelium uos genui. Et rursum, Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis: quanto iustius hoc Christo tribuitur huius nouae generationis autori principique filiorum, qui non ex sanguinibus, neque ex uoluntate uiri, neque ex voluntate carnis, sed ex deo nati sunt. Haec nimirum est illa felicissimae foecunditatis sponsa Christi, de qua praedixerat afflatus spiritu Dauid: Vxor tua sicut uitis abundans in lateribus domus tuae. Vna domus est omnium filiorum Ecclesia. Hic est ille pulcherrimus liberorum chorus, de quibus ibidem cecinit: Filij tui sicut nouellae oli- | |
[Folio 12v]
| |
uarum in circuitu mensae tuae. Excisi sunt ueteres oleastri, subnatae sunt recentes oliuarum plantulae, innocentia tenerae, dulcissimo fidei et charitatis fructu grauidae. Cingunt mensam dominicam, unde reficiuntur coelesti cibo potuque corporis & sanguinis sui redemptoris. Spiritu contemplatus est hanc admirandam sobolem Hebraeus ille sapiens quisquis fuit, quum exclamaret: O quàm pulchra est casta generatio cum claritate. Quid mirum est eam esse pulchram castamque, quam à peccatis abluit sponus, quam tot coelestibus ornamentis decorauit? Quid mirum est esse cum claritate, quam illustrauit ille uerus sol mundi, qui illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum? Haec est illa sponsa noua, quae synagogae uidebatur sterilis, penitus extincto, sicut arbitrabantur, sponso, sed re uera in coelum subuecto. Subduxit quidem ad tempus corporalem praesentiam, sed tamen efficax diuini sermonis semen in ea reliquit, non desinens interim cum illa congrediens secretis afflatibus insinuare semet in sponsae gre- | |
[Folio 13r]
| |
mium, ut quotidie gignat ipsi copiosam sobolem, ex omni natione quae sub coelo est, adeo ut ipsa demirans tam uberem filiorum prouentum, loquatur apud Esaiam:Ga naar margenoot+ Quis genuit mihi istos? Ego sterilis & non pariens, transmigrata & captiua: istos quis enutriuit? Ego destituta & sola: isti ubi erant? Quare non gignit amplius synagoga? Quia occidit uirum suum, & pro sponso amplectitur iamdudum effoetum Mosen. Verum noua sponsa, quum maxime uexaretur per ludaeos ac gentes, exilijs, cruciatibus, ac mortibus, tum maxime pariebat sponso suo legitimos filios ac filias. Nec hunc felicem prouentum asscribit sibi, sed sponso gratias agens dicit: Ecce egoGa naar margenoot+ & pueri mei, quos dedit mihi dominus. Primum igitur & omnium maximum mysterium est, quod dei filius humanam naturam ceu sponsam ita sibi iunxit, ut ex utraque fieret una hypostasis: quemadmodum in matrimonio è uiro & foemina fit una caro. Huic proximum est, quod is de quo loquitur Ioannes Baptista: Qui habet sponsam sponsus est: indissolubili uinculo sibi copulauit | |
[Folio 13v]
| |
Ecclesiam, non aliter quàm membra corporis sociantur capiti. Quum audis caputGa naar margenoot+ & corpus, audis duo uocabula, sed rem communione factam eandem. Sic enim orat in Euangelio sponsus pro sponsa sua, quam à se distrahi non uult: Non pro eis rogo tantum, sed & pro ijs quiGa naar margenoot+ credituri sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu pater in me & ego in te, ut ipsi in nobis unum sint. Pater sancte serua eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut & nos. Ac mox ibidem: Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum. Et ut intelligas in hoc coniugio mystico esse bonorum ac malorum omnium societatem, ipse sic loquitur in Euangelio: Quod uni ex his minimis meis fecistis, mihi fecistis. Et in Actis apostolorum occlamat Paulo saeuienti in filios sponsi, Saule Saule quid me per sequeris? dicturus haud dubie, Quur meos persequeris, nisi unum esset sponsa cum sponso. Nescit haec coniunctio diuortium,Ga naar margenoot+ Ego, inquit, uitam aeternam do eis, & non peribunt inaeternum, &, nemo rapiet illos | |
[Folio 14r]
| |
de manu mea. A calumnia nomen habet diabolus, uigilans & callidus est ad seminandas discordias inter fratres, rixas inter sponsum & sponsam: fremit ereptam ipsi ancillam, ad tantam dignitatem euectam esse, nihil intentatum relinquit, quo moliatur inter bene coniunctos diuortium: sed nihil agit, optimus est sponsus ecclesiae, non repudiat semel adamatam: omnipotens est, ui non potest depelli: sapientissimus est, technis satanae circumueniri non potest. Veterator ille procurat maleficijs sterilitates & aborsus, sed sponsus omnia illius ueneficia uertit sponsae in beneficia. Habes igitur & in hac parabola, sponsi sponsaeque coniunctionem legitimam, habes nexum indissolubilem, habes omnium rerum communionem, habes coniugij fructum, coelestem generationem, & nouam uti Paulus appellat creaturam. Atque hac quidem parte matrimonij sacramentum respondet baptismo. Per matrimonium enim nascimur huic mundo: per baptismum renascimur Christo: praestantius quidem sic renasci quam nasci, sed tamen nisi per matrimonium nasceremur, non essent qui Christo per ba- | |
[Folio 14v]
| |
ptismum renascerentur. Porrò quod, ut ait Paulus, ex coniugio nascimur filij irae, non est culpa coniugij, sed diaboli, qui primus autor infelicis diuortij, naturam bene conditam peccato corrupit. Coniugium prius erat quàm culpa, quae si non fuisset sequuta, felices & nihil aliud quàm erasmios genuisset matrimonium. NecGa naar margenoot+ defuerunt homines eruditi, quorum est Ioannes Gerson, quibus uisa est opinio non omnino reijcienda, si quis hanc spem conceperit ex diuinae misericordiae magnitudine, infantes ex pijs parentibus ortos, si quo casu contingat citra culpam hominis, absque baptismi munere decedere, non omnino dedendos esse supplicijs aeternis. Verum utcumque de hoc iudicarit Ecclesia, nam meam hic sententiam non interpono, illud constat, etiam si nunc omne Christianorum matrimonium gignit filios irae, gignere tamen in spem paratae gratiae. Baptismus enim nulli negatur, & à nullo quum est necessitas, non datur. Fortasse non absurdum fuerit & illud mysterium in matrimonio scrutari: Pater coelestis qui ante | |
[Folio 15r]
| |
secula genuit sibi parem filium, & rursus condito per illum mundo quodammodo generi mortalium genuit: idem, eundemGa naar margenoot+ crassius etiam ex uirgine Maria produxit. Nec impiae, mea sententia, fuerit imaginationis hic ponere deum patrem sponsum, sanctissimam uirginem sponsam, paranymphum angelum, conceptus opificem spiritum sanctum, foetum deum & hominem, uelut ex homine deoque mixti generis prolem, quam Latini uocant hybridam, uocabulo uidelicet à rebus diuinis secludendo, tantum hic significationis gratia sumus abusi. Nec enim sanctorum patrum literae uerentur uirginem matrem appellare sponsam dei, nec Ecclesia ueretur huic accommodare, quae Solomon in Cantico tribuit Ecclesiae & Christo. Quàm hic multa congruunt matrimonio? Gabriel internuncius excipit uirginis assensum, uirtus altissimi obumbrat, uidelicet suo complexu. Spiritus sanctus, conceptus inenarrabilis opifex, superuenit, uirginis uterus intumescit, nascitur admirandus ille Geryon, triplicis substantiae gigas, cuius decursus fuit primus | |
[Folio 15v]
| |
à summo caelo in uterum uirginis, hinc à cruce ad inferos, recursus ad thronum maiestatis dei, ubi nunc sedet uictor ad dextram patris. Apostoli dominum abnegarunt, sola uirgo, ut pie creditur, perseuerauit in fide coniugij. Habes exemplum firmi matrimonij, quod nescit ullum diuortium. Si quis uolet hic quartam imaginem matrimonij contemplari, quemadmodum tota ecclesia, quae complectitur omnes pios ab orbe condito usque ad mundi finem, una est sponsa Christi, una columba immaculata: itaGa naar margenoot+ iuxta moralem sensum, unaquaeque anima ad felicitatis aeternae consortium electa, sponsa est Christi: nec potest inaeternum à sponso suo seiungi, cui tot filios genuit quot uirtutibus praedita est, quotque pia doctrina sanctisque moribus pertrahit ad amorem Christi. Quum igitur tot mysteriorum symbola sint in legitimo matrimonio, merito dixit Paulus: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo & in Ecclesia. Et hactenus quidem de imagine, quod ad hanc rem satis esset, dixisse uideor. DeGa naar margenoot+ munere uariatum est sententijs Orthodo- | |
[Folio 16r]
| |
xorum. Vetustiores enim Theologi hactenus admisisse uidentur matrimonium in uocabuli consortium, ut faterentur esse rerum sacratissimarum signum, de quibus iam disseruimus, Caeterum quoniam negabant infundi gratiam peculiarem ac sacra mentalem, excludebant matrimonium ab exacta ratione sacramentorum: in quibus esse signum efficax, idque ex pacto diuinae bonitatis, orthodoxorum consensus est. Sed uicit plausibilior recentiorum sententia, quae tradit in matrimonio rite suscepto, quemadmodum in caeteris sacramentis, infundi peculiare donum spiritus, quo simul &Ga naar margenoot+ firmiores redduntur ad perpetuam concordiam, & robustiores ad pariter toleranda huius uitae incommoda, & instructiores ad sobolem pijs moribus educandam. Sed quemadmodum in alijs sacramentis pro gratia paratur ira, nisi quis ut oportet suscipiat, itidem fit & in matrimonio. Habetis ô coniuges uestrae professionis dignitatem, ne uobis uirginum aut sacerdotum splendor deijciat animos. Est abunde multum quod gloriemini, sed qui uere uult gloriari, | |
[Folio 16v]
| |
in domino glorietur. Gloriabitur autem in domino, qui sic gloriabitur de dignitateGa naar margenoot+ coniugij, ut dignitati imaginum ac magnitudini muneris respondeat officio pietatis: alioqui dignitas ordinis ad grauiorem condemnationem facit, tantum abest ut iuuet. Habetis exemplum honorabilis in omnibus coniugij thorique immaculati, coniugij quod auspice deo coierit, quod diuortium ignoret, dissidium nesciat, expers omnis impudicitiae, pijs operibus foecundum semper in maius meliusque subolescentibus. Nec inscitum est illud quod à Theologis adfertur, in matrimonio sacramentum, hoc est, sacrum signum esse rei duplicis aut triplicis. Nam uisibilis illa coniunctio quae fit stipulatione uerborum, data arra, iunctis dextris, porrecto osculo, alijsque solennibus ceremonijs, designat mutuam animorum beneuolentiam, deinde mysticam & ineffabilem conglutinationem diuinae naturae & humanae, Christi sponsi & Ecclesiae sponsae, de quibus iam diximus. Postremo sacramentale donum quod inuisibiliter infunditur ex pacto diuino rite | |
[Folio 17r]
| |
contrahentibus matrimonium. Quod nos imaginem diximus, illi uel sacramentum uel signum appellant, quod imagine significatur illi rem appellant. Nihil autem prohibet quo minus idem res sit & sacramentum, si diuersa respiciamus. Est autem duplex signum, admonens & efficax. Itidem & duplex res est, quam assequimur, & quam imitamur. Coniunctiones arcanas quas in Christo demonstrauimus, non efficit coniunctio maris & foeminae, sed repraesentat imagine quadam, uelut archetypum ostendens quod sit imitandum, eoque pronunciant coniunctionem hominis & dei in hypostasi Christi, rem tantum esse non etiam signum. Mutuam inter coniuges charitatem, rem etiam esse non modo signum, sed hoc ab illa differre, quod connubialis coniunctio ritibus externis peracta, sit aliquo modo causa rei quam significat, hoc est charitatis & concordiae coniugalis, sed multo magis insensibiliter infusae sacramentalis gratiae: non quod sacramenti minister, aut ipsa signa conferant gratiam, sed quod per haec deus uelut ex pacto largiatur peculiare do- | |
[Folio 17v]
| |
num, quoties ut oportet peragitur sacramenti functio. Et si quis non recipiat hanc opinionem, tamen sacramentum admonet illius charitatis & concordiae, & admonendo uelut hortatur ad illam. Porrò iuxta Comoediae dictum: qui monet, quasi adiuuat. Iam animorum indiuidua coniunctio, quanquam sensibus corporis exposita non est, eoque signum fortassis recte non potest, tamen imago recte dicetur. Quicquid enim ad exemplar aliquod expressum est, imaginem obtinet illius quod imitatur. Quur autem non etiam & signum? quandoquidem & statuas, hominem aut deum repraesentantes, signa dicimus, etiam quum non uidentur. Sacramentum igitur hoc primum significat tibi quod & uenereris & imiteris, fontem indicans omnium charismatum, & archetypum omnis Christianae concordiae: commonstrat & officium, quod ex imitatione archetypi debet utrinque praestari, & addit coeleste donum cuius auxilio possis etiam praestare quod debetur. Paratum est donum, si tu praebueris doni capacem animum. Verum haec aliâs fusius disserentur, si se dederit occasio, | |
[Folio 18r]
| |
quae sese dabit ni fallor. Nunc illud demonstrare studuimus, inter omnia mortalium pacta, societates, foedera, nullum esse sacratius aut firmius, quàm sit coniugium. Nullus enim est contractus inter homines tam astrictus, quin ex causis enascentibus possit rescindi legibus humanis, unius matrimonij nodum sola mors dissoluit, ac uix haec quoque. Quandoquidem perfecta charitas, quoniam in animis sita est, non finitur morte corporis, & ut dixi praecipua coniugij pars est animorum coniunctio. Proinde quae toto pectore dilexit sponsum suum, non putat morte diremptum matrimonium, memoria sponsi fruitur, expectans breue tempus, quo sequuta praecedentem, iungatur uni, quem unum elegit: & adulterij genus esse putat in thalamum prioris nouum sponsum inducere, canens apud se Vergilia num illud, ab amore uere connubiali proditum: Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores Abstulit, ille habeat secum seruetque sepulcro. Permissa quidem est imbecillitati corpusculorum humanorum digamia, sed monogamiae applauditur, digamia toleratur. Quod | |
[Folio 18v]
| |
si quando fit ut mulier defuncto marito compellatur ad repetendum connubium, certe in uotis habuit monogamiam quum primum nuberet: optabat enim si licuisset cum uno aetatem degere. Et uirginitatis genus est uni tantum esse cognitam. Hunc animum quae non adferunt ad nuptias, hoc est quae nolint esse perpetuum utrinque matrimonium si liceat, & uni nubentes cogitant alteras nuptias, habentur quidem uxores apud homines, apud deum concubinae uerius sunt quàm uxores. Diuortium secessu corporali, & adulterium commixtu corporum admissum, puniunt leges. Caeterum exactiora sunt dei iudicia, apud quem mulier, cuius oculis uir alius placuit, iam adulterium commisit. Quae coniugis mortem optauit, uiricida est: quae cogitauit de deserendo marito, iam fecit diuortium, imò cui male conuenit cum marito, licet ijsdem aedibus, eodem cubiculo, eodem lecto societur, tamen dissociatis animis perijt melior coniugij pars. Quid quodGa naar margenoot+ ipsa quoque nomina consensu gentium indita declarant indiuulsam coniunctionem ac rerum omnium societatem? Coniunx enim & | |
[Folio 19r]
| |
coniugium, à communi iugo dici notissimum est, metaphora ducta à bubus, eodem assuetis iugo, quos posteaquam concordes reddidit assuetudo, commode ferunt iugum. Sin iungantur impares aut ignoti, repugnant conanturque iugum excutere. Eadem ratio nominis apud Graecos σύζυγος, qua uoce usus est & diuus Paul. ad Philip. 4. σύζυγε γνήσιε, quod quidam ad uxorem apostoli pertinere credunt, quam ob euangelium dei uerterat in sororem. Est autem iugum non modo seruitutis, uerumetiam beneuolentiae. Sic enim Hora. Diffugiunt, cadis Cum fece siccatis amici, Ferre iugum pariter dolosi. Ac rursus: Diductosque iugo cogit aheneo. A ueteribus amicitia definita est ἰσότης, hoc est aequalitas. Iugum autem aequat, sed non proprie nisi duos iam cicures & inter se concordes. Et habet dominus suaue iugum quo promit carnis nostrae ferociam. Qui se pariter iugo accommodant, commode ferunt matrimonium, qui repugnant, nihil aliud quam molestiam sibi congeminant. Liberum enim erat iugum non recipere, receptum excutere non licet. Sunt qui γάμον ab eadem ratione dictum existiment, quasi dicas | |
[Folio 19v]
| |
δυαμον quod duos pariter iungat: alij malunt dictum à γεννᾶν, id est à generando: sed à coniugio minus recedunt qui γάμον dici putant, quasi δάμον, quod imposito iugo cicuret ac mansuefaciat indomitos. Nam & Homero dicta est παρθένος ἀδμὴς, id est uirgo indomita, quae nondum matrimonij iugum acceperat. Porrò nubendi uerbum quod nunc Latini sermonis usus proprium fecit foeminis, unde & nuptae dicuntur, olim erat uiris foeminisque commune. Obnubere autem ueteres dicebant obtegere siue obuoluere, quod olim nupturae caput flammeo obtegeretur: siue, quemadmodum Paulus apostolus interpretatur, ut admoneretur quod iret in potestatem uiri: siue pudoris gratia, quemadmodum sentit diuus Ambrosius tractans de coniugio Abrahae lib. 1. Rebecca enim ubi fuisset admonita, Isaac adesse cui ducebatur nuptura, descendit è camelo, & pallio caput obnubere coepit. Apud Romanos sponsa iam obtecta flammeo capite quum extulisset pedem è paternis aedibus, uertebatur in gyrum, itaque ducebatur in domum sponsi, ne sciret redeundi | |
[Folio 20r]
| |
uiam ad aedes parentum. Quanquam operiendi signum proprie datum est foemineo sexui, tamen res ipsa competit in utrunque. Velatur puella iam uni dicata, ne plurium oculos sollicitet: uelatur & sponsus, uni sponsae placuisse contentus. Quorsum enim puella sollicitat procorum oculos, quae iam nacta est quod cultu uenari poterat? si cultu sollicitandus est sponsus. Cui colitur iuuenis, qui se uni addixit: & pluribus uelle placere, stuprum est et adulterij genus? Iam maritus apud Latinos, & ἀνὴρ apud Graecos, sexus cognomina sunt, ut intelligamus coniugium in hoc potissimum paratum, ut ex societate uiri foeminaeque gignatur proles. Quemadmodum autem uir à uigore dictus est Latinis, ita Graecis ἀνὴρ ab ἀνύω quod est perficio uelut ἀνυήρ. Autoritas enim penes uirum est, ut & actus generandi principalis. Vnde & πόσις dicitur, quod ut hymber foecundam reddit subiectam terram, ita citra uirilem irrigationem sterilis est uxor. Vxorem dici putant ab unguendo, quasi dicas uxorem. Id inde profectum est, quod, ut PliniusGa naar margenoot+ scribit, apud priscos noua nupta priusquam aedes | |
[Folio 20v]
| |
sponsi ingrederetur, postes inungeret adipe lupino, ne quid mali medicamenti inferretur. Axungia, qui est adeps suillus, ab ungendis uehiculorum axibus ducto uocabulo, primas tenet in medicamentis, adeo ad multa malorum genera medicandi uim habet, alioqui promptum parabileque remedium, sed quod peculiariter ad matrimonium attinet, syncera partus in abortum uergentes nutrit, collyrij modo sublita. Rursus ex sue quae nondum peperit, conducit ad cutem leniendam mulieris. Quibus arbitror antiquitatem significare uoluisse, primum non facile medicos in aedes esse recipiendos, sed si quid incommodi natum esset, id ab ipsa matrefamiliâs facili parabilique remedio corrigendum esse, ueluti balneis et unctionibus: quin potius occurrendum frugalitate uictus ac salubritate, ne quid morborum irrepat in familiam: eoque remedium postibus illinitur, quo malum arceat. Deinde hoc symbolo felices partus auspicabantur, & aborsus abominabantur. Postremo iam monebant, ni fallor, sponsae deponendam esse cutis expoliendae curam, posteaquam inuentus est, cui citra fucum, | |
[Folio 21r]
| |
probitate morum et obsequio queat commendari. Habet illud peculiare axungia, quod rupta, conuulsa, spasmata & luxata sanat. Proinde uideri potest adeps posti illitus, omnem tumultum ac discordiam ab aedibus excludere. Adde his quod biga quaedam est coniugium duobus innites axibus, quos si leniat morum comitas & animorum synceritas, nec rixarum inamoenus stridor audietur in familia, & utrisque concordibus quicquid agitur felicius succedet. Fortassis habet & hanc significationem adeps lupinus, hoc esse probae cordataeque matrisfamiliâs, ut, quemadmodum tradidit Xenophon, etiam ex inimicis aliquid utilitatis conferat in domum. Nam id fieri posse, quibusque rationibus fiat, docuerunt autores grauissimi, Xenophon & Plutarchus. Si quis irridebit allegorias huiusmodi, consideret diuum Ambrosium ex omnium rerum naturis aliquid elicientem ad morum institutionem, ueluti serpentium cum murena congressum, quot modis trahit ad declarandum officium coniugis erga coniugem? Porrò gentium exempla uehementius nos debent afficere quàm nostra. Turpissi- | |
[Folio 21v]
| |
mum fuerit Christianis non obtemperare doctrinae coelesti, quum idololatrae solo naturae ductu meminerint officij coniugalis. Iam & Graecis à societate thori maritus dictus ἀκοίτης seu παρακοίτης, uxor ἄκοιτις, admonet concordiae, deterret à diuortio: quemadmodum ijsdem coniunx à domestico consortio dictus συνοικῶν, uxor σύνοικος. Superest unus de uocabilis scrupulus, quur matrimonium dicatur potius quam patrimonium. Nam quae fit mater utique marito patris nomen conciliat. Primum hoc ipso statim uocabulo taxantur, qui libidinis, aut honoris, aut opum gratia ineunt coniugium. Sola prolis spes ad castum matrimonium debet inuitare. Quoniam autem domestica res est gignere, nutrire, educare & instituere teneram aetatem, & haec peculiaris est matrisfamiliâs intra parietes administratio, ueteres maluerunt matrimonij quàm patrimonij uocabulum. Maritus foris uel in foro, uel in republica, uel in prouincia, uel in negociatione uersans, auget patrimonium: uxor parta seruat ac dispensat, domi curans liberos teneros ac familiam. | |
[Folio 22r]
| |
Eandem prouinciam gerunt maritus et uxor: sed habet suam uterque functionem, in qua si concordibus animis uersentur, praecipua felicitas est uitae: sin minus, nullum uitae genus aerumnosius quam coniugium. Verum hac de re plura dicemus, ubi locus admonebit, de rationibus bene gubernandae domus, disserere. Magna uero pars huius negocij pendetGa naar margenoot+ à delectu, in quo conuenit hoc esse contantiorem ac circumspectiorem, quod hic, quemadmodum nec in belllo, sicut habent prouerbia, non liceat iterum peccare. Amicum dimittere licet, & tamen admonet Pythagoras, ne temere cuiuis manum inijciamus, sed diu deligamus quos diligamus. Quod autem iudicio coepimus amare, semper amari solet. Quanquam leges nullam poenam minantur ijs qui discedunt ab amicitia, tamen nemo prudens ac bonus recipit in amicitiam, nisi quem perpetuo uelit amare: & si quid, ut fit in rebus humanis, inciderit, ut uel fefellerit delectus, uel ita mutatus fuerit amicus, ut corrigendi spes non sit, tamen illud tribuitur honori nominis, ut amicitia dissuatur non | |
[Folio 22v]
| |
discindatur. Proinde si Christiana lex permitteret diuortium, quemadmodum ethnicorum ac Mosi lex permisit, tamen hic in deligendo maior erat adhibenda cura, quam in amicitia. Etenim si discedit amicus, unus tantum decedit amicorum numero. Vxor sola est totius uitae fortunarumque socia, quam nemo dimittit totam. Iam enim illius aliquid delibauit, praesertim si quam uirginem accepit, mulierem repudiat. Dimittit, sed spoliatam eo quod habebat preciosissimum, quoque maxime poterat bonis commendari. Quod si accesserint pignora, quomodo dimittes? excludes unà cum liberis omnibus? hoc est abdicare liberos, non repudiare coniugem. Dimittes matrem absque liberis? hoc est alienum usurpare. Dimidiatum duntaxat in liberos ius habes. Amicus si repudietur, fortassis effutiet, quod amicitiae fiducia creditum est. At quis magis conscius omnium secretorum, quàm uxor? etiam si nihil illi credas. Adde nunc sexum & garrulum & uindicem, de uulgo mulierum loquor. Postremo qui dissuit amicitiam, | |
[Folio 23r]
| |
si quem offendit, unum duntaxat offendit: qui repudiat uxorem, cum tabulis, cum pactis, cum dotibus utrinque traditis, cum affinibus rem habet, qui placandi sunt, imò cum populo rem habet, qui suspiciosis fabulis traducit omne diuortium. Haec tam multa persuadere debebant, ne quis temere contrahat matrimonium. Nunc quum Christiana lex nullam spem faciat reliquam dirimendi quod semel coijt matrimonij, lente festinandum est ad id, de quo non nisi semel licet deliberare. In alijs turpe est dicere: Non putaram: hic etiam serum est, non modo turpe. Legimus aliquam multos magistratum aut uitasse, aut susceptum deposuisse, quod non placeret collega. Ea cura si prudentiae laudem habet in functione muneris ad summum annui, quanto magis idem facere conuenit in deligenda collega muneris oeconomici, quod ad finem usque uitae tibi gerendum: nec fas est semel admissam collegam mutare? Minor quidem est prouincia domus quam reipublicae: sed haec habet tibi charissima pignora. Pauciorum est cura, sed quibus posthabenda sunt omnia. | |
[Folio 23v]
| |
Iam quis est qui non optat liberos prospera ualetudine probaque indole praeditos? Si nihil aliud, certe in hoc erat deligenda coniunx, nisi forte nihil referre putamus, unde nascantur homines, quibus modis enutriantur, quibus institutis & exemplis imbuantur, formentur, & educentur à teneris annis. Ad conuiuium uocati excusamus, si sit inter conuiuas futurus cuius mores displiceant: neque cum quibuslibet eadem naui aut curru uehi sustinemus: et in asciscenda uxore nullus adhibetur delectus, sed ferè clanculum seu furtim potius inter uix puberes, inter bene potos, per lenones ac lenas coit matrimonium, idque inter Christianos, quum ne gentium quidem leges agnoscant tale coniugium. Hinc nimirum inter nos tot poenitenda matrimonia, tot male cohaerentia, dum uterque lupum, ut aiunt, auribus tenet, quem nec retinere nec amittere potest: hinc tot infelicia diuortia, hinc unius sponsi decem interdum sponsae. Norunt hoc lenae talium nuptiarum conciliatrices, quod à nostris iureconsultis traditum est: Verba praesen- | |
[Folio 24r]
| |
tis temporis reddunt matrimonium ratum. Quin & uerba futuri temporis, si succedat coniunctio corporum, uertuntur in uerba praesentis temporis, fitque matrimonium non modo ratum, uerum etiam consummatum. Eoque hoc ipsum procuratur à lenis, ut coitus accedat, uix prolatis etiam uerbis. In hoc largiore potatione uini pudor ac mens excutitur, nudantur corpora, datur solitudo. O matrimonia non Christiana. Quid interest inter adolescentem ebrium & mente captum? Quid mentis habet puella, cui Baccho iuncta Venus conduplicauit insaniam? cui lenonum & instigatricum uoces incantarunt dementiam? Et hic appellatur consensus legitimus. Haec quum fiant de composito, ueluti structis imbecilli aetati insidijs, idque inscijs, & si sciant, improbaturis parentibus aut tutoribus: tamen apud Christianos, quibus matrimonium inter Ecclesiastica sacramenta numeratur, appellantur coniugia, nec interim expectatur uel pubertas uel emancipatio. Malicia, inquiunt, supplet aetatem: hoc lemmate datur & impu- | |
[Folio 24v]
| |
beribus matrimonij contrahendi libertas. Deinde habent, inquiunt, liberi naturale ius suorum corporum, quod quidem attinet ad propagationem speciei, quemadmodum & serui. Id nec parentes liberis, nec heri seruis possunt adimere. Non haec commemoro quasi praeter rationem à maioribus tradita, sed ex his constitutionibusGa naar margenoot+ pro suo tempore bene proditis, hominum malicia conglutinat perplexas & infelices nuptias, quibus utinam Ecclesiae procerum autoritas possit aut uelit aliqua ratione succurrere. Nec enim pium arbitror, nec ad publicam tranquillitatem conducibile, temeritate priuata uerius quàm autoritate, maiorum scita rescindere. In hoc uigilant Caesareae leges, & scita populi, ne quid litium oriatur ex hominum contractibus. Et tamen tanta est hominum peruersitas, ut ex nullo contractuum genere plus turbarum oriatur, quàm ex matrimonio. In causa uidetur esse, partim ipsius rei natura, partim utriusque iuris collisio. Nam prophanae leges ethnicorum diligentissime tradiderunt de sponsalibus, de | |
[Folio 25r]
| |
contrahendis ac dirimendis matrimonijs, quas in plerisque sequutae sunt imperatorum Christianorum constitutiones. Verum praecipuam huius negocij curam ad se pertraxit ius pontificium, sic multa corrigens ex legibus principum, ut ipsum tamen parum secum consentiat: nec ab hoc recedunt theologorum placita. Quum enim inter Ecclesiae sacramenta numeretur matrimonium, multaque super hoc statuerint Euangelicae ac Paulinae literae, uisi sunt pontifices suo quodam iure tractationem huius materiae sibi uindicare. Nec alibi ius Caesareum magis ac reuerentius cedit decretis pontificum, quàm in causa matrimonij. Quanquam autem nullum fuit unquam Ecclesiae tempus, quo non constiterit suus honos coniugio, tamen in exordijs Ecclesiae subolescentis minus habuit dignitatis, quam olim habuit aut nunc habet. Nondum inter sacramenta nouae legis iuxta exactam nominis rationem ponebatur, quod quidem ex ueterum orthodoxorum scriptis licet colligere, & sic recipiebantur qui ducerent uxores, ut hanc laudem auferrent, quod non peccarent: | |
[Folio 25v]
| |
caeterum qui se castrassent propter regnum dei, felicitatis elogio decorabantur. Sic enim Paulus: Virgo si nubat non peccat. Et qui sibi non temperat, non peccat si ducat uxorem. Melius enim est nubere quàm uri. Sed dominus beatos pronunciat eunuchos, non natos neque factos, sed quos execuit studium Euangelicae pietatis.Ga naar margenoot+ Tantum autem honorem habebat Ecclesia uirginibus deo dicatis, ut horum dignitas penè obscuraret matrimonij gloriam. Tantum castitatis amorem spiritus ille coelestis immiserat in animos hominum, ut non solum adulescentes ac uirgines uolentes abstinerent à coniugio, uerum etiam quibus ante susceptam Euangelij professionem ductae fuerant uxores, haberent eas tanquam non habentes, alijs coniuges uertentibus in sorores, alijs crebris precationibus usum coniugij interrumpentibus, in tantum ut Paulus immodicum penè dixerim castimoniae studium oppositis legibus coactus sit moderari, praescribens ne secubarent nisi ex consensu, moxque redirent ad iura matrimonij: deinde ut uxor | |
[Folio 26r]
| |
digressa uiro suo reconciliaretur: ne ab impio quidem diuerteret, modo ille conuictum diuersae religionis pateretur: uiduas adolescentiores adhortans etiam ad nubendum, quod tum aetas lubrica tum experta uoluptas exiguam spem praeberent stabilis ac perpetuae continentiae. Nec erant defuturi, qui Christianos omnes sub mouissent à coniugio, nisi Paulus clara uoce fuisset matrimonio patrocinatus. Quanquam autem idem uiduas uult nubere, tamen id temporis parum sequunda fama erat digamia. Deus autem omnium seculorum moderator, quemadmodum statim ab orbe condito quum esset coniugio propagandum genus humanum, admirabilem quendam gignendae prolis amorem immittebat in animos hominum, praesertim mulierum: ita mox ab orde redempto, quum per Euangelicum sermonem esset propaganda noua generatio, parem castitatis amorem inspirauit mentibus hominum, uidelicet affectum illis temporibus accommodum. Messis erat multa, quaqua patebat orbis: pusillo gregi non | |
[Folio 26v]
| |
uacabat simul & gignendis mundo liberis, & coelo procreandis haeredibus dare operam. Tot liberos se genuisse gaudebant, quot animas Christo lucrifecerant. Ita factum est, ut intra paucos annos per uniuersum orbem numerosissima sobole triumpharet Ecclesia. Caeterum ubi Christianae gentis seges uniuersas mundi nationes occupasset, minus erat causae quur abstineretur à coniugio. Itaque mansit uirginibus sua dignitas: caeterum paulatimGa naar margenoot+ accreuit honos coniugij. Nam diu uestigia ueteris affectus remanserunt in pontificibus, praesertim Romanis. Siquidem aetate diui Gregorij usus Ecclesiae Romanae obtinebat, ut qui dormisset cum uxore, aliquantisper abstineret ab ingressu templi, multo magis à communione corporis dominici, nec ingrederentur nisi loti. Idem cum S. Augustino consentiens existimabat mulieris ac uiri congressum non peragi sine peccato, si libidinis potius quam prolis habendae causa sumpsissent usum coniugij. Quin & uetusti patris certis anni diebus dirimebant usum coniugij. His le- | |
[Folio 27r]
| |
gibus non cogebantur inuiti: sed quod ultro pietas hominum agebat, patrum constitutionibus approbabatur. Quandoquidem & in alijs multis rebus probabile est legem ex consuetudine natam, non consuetudinem ex lege: ueluti de ieiunio quadragesimali, de interdicto certis temporibus carnium & lactariorum esu. Itaque pij pastores Ecclesiae ueluti gratulantes ultroneae sui gregis pietati, in angustum contraxerunt matrimonij pomeria, quo latius se propagaret uarijs ex causis inter Christianos necessitudo, simulque daretur occasio tuendae pudicitiae. Verum quur hic astrinxerint, contractis cognationis gradibus, addita cognatione spirituali & affinitate item spirituali, causam reddunt satis probabilem. Caeterum quur alibi laxarint contrahendi matrimonij ius, non perinde facile est expedire. Docent enim placita pontificum solo consensu per uerba praesentis temporis declarato, coire matrimonium ratum: & huic decreto subscribunt Theologi magno consensu. Atqui Iustinianus Imperator non permittit fi- | |
[Folio 27v]
| |
lijs familiâs uxorem ducere, citra parentum autoritatem, in quorum potestate sunt: idque putat naturali simul & ciuili rationi congruere, quod natura parentibus ius dederit in liberos, id confirmauit ius ciuile usque ad emancipationem. Idem opinor censuit de pupillis & minoribus, qui in tutorum potestate sunt. Quod si licuisset inscijs parentibus contrahere matrimonium, frustra mouebatur illa quaestio, num furiosi filius filiá ue possit absque patris consensu contrahere matrimonium. Id permisit Iustinianus, sed praescripta ratione. Quin & in sacris literis qui sponsam ambiunt, postulant eam à parentibus: nec fit stipulatio de uoluntate liberorum, tametsi probabile est tum quidem liberos nihil aliud uoluisse, quàm quod parentibus esset placitum. Sic Abraham accersit Isaac filio sua Rebeccam, eaque ex uoluntate patris ducitur. Sic Iacob iussu patris deligit affinem Laban, & ex pacto accipit duas sorores, nec murmurat obtrusa dormienti, nec queritur praeterita, cui post hebdomadam dierum erant expectandae nuptiae. Ex ar- | |
[Folio 28r]
| |
bitrio soceri gerebatur omne negocium. Rursus Deuteronomij 22. stuprator uirginis nondum desponsae, numerat patri quinquaginta siclos, & ducit uxorem uolente patre: uirginis assensus non memoratur. Sic Thobiae filius tradentibus parentibus accepit Saram. Declarat idem caput Exodi. 22. Si seduxit quis uirginem nondum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, & habebit uxorem: si pater uirginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam uirgines accipere consueuerunt. Vides & hic nuptiarum arbitrium in patris esse potestate. Rursus inibi. 34. Caue ne unquam habitatoribus terrae illius. &c. nec uxorem de filiabus eorum accipies filijs tuis. &c. Non praecipitur filijs ne ducant, sed patri, ne asciscat nurum ex improbata gente. Quin etiam Genesis 21. Agar eiecta, quoniam patris aberat autoritas, ipsa accipit uxorem filio. Multa sunt huiusmodi in ueteris testamenti uoluminibus, quae declarant ius contrahendi matrimonij penes matrem ac patrem fuisse potius quàm penes libe- | |
[Folio 28v]
| |
ros. Liquet idem ex epistolae prioris ad Corinth. 7. Si quis autem turpem se uideri existimat super uirgine sua, quod sit superadulta, & ita oportet fieri, quod uult faciat: non peccat si nubat. Qui autem firmus stat in corde suo, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae uoluntatis, & hoc iudicauit in corde suo seruare uirginem suam, bene facit. Itaque & qui matrimonio iungit uirginem suam, bene facit: & qui non iungit, melius facit. His nimirum uerbis tota potestas coniugij defertur patri. Neque secus interpretatur Theophylactus, ne Ambrosius quidem, nisi quod excludit coactionem aut impulsionem ad coniugium minime procliuis puellae. Tale fuit & omnium coniugiorum exordium. Qui condidit Adam, uxorem adiunxit. Non ipse questus est, Vxorem uolo: sed conditoris prouidentia dixit: Non est bonum Adam esse solum, faciamus illi adiutorium simile ipsi. Breuiter, nullum extat exemplum, quod equidem sciam, in sacris uoluminibus matrimonij contracti inscijs aut inuitis paren- | |
[Folio 29r]
| |
tibus. Iam & illae uulgo receptae uoces: Dare nuptum, & elocare filiam: testantur parentibus fuisse ius deligendi sponsum filiae. Fortassis alienum uidebitur huc citare tragoediarum & comoediarum testimonia, quum tamen in illis uelut in speculo reluceat omnis uita priscorum: Tindareus enim quum perspiceret sibi periculum imminere, si sponsum delegisset Helenae, ius eligendi transtulit in puellam: sed priusquam illa deligeret, procos omnes adegit sacramento, ut si quis conaretur eam ui distrahere ab eo quem delegisset maritum, omnes communibus auxiliijs raptorem ulciscerentur. Sic & Danaus & Belus inter filios ac filias pacti sunt coniugia. Quin & in comoedijs ex autoritate parentum pendent matrimonia. Audit illic Pamphilus: Hodie uxorem ducas uolo: Audit idem, Vxorem his moribus dabit nemo, aliáque permulta, & si quid contractum fuisset inscijs parentibus, per eos rescindebatur, si minus placuisset coniugium: comprobabatur, si placuisset. Sic in Andria Pamphilus depellitur ab ada- | |
[Folio 29v]
| |
mata Glycerio: & in Phormione Antipho depellitur à sponsa sua, nisi utrique praeter spem succurrisset error. Quin et apud Catullum in Epithalamio sponsus hunc in modum affatur sponsam: At tu ne pugna cum tali coniuge uirgo.
Non aequum est pugnare, pater cui tradidit ipse,
Ipse pater cum matre quibus parêre necesse est.
Virginitas non tota tua est, ex parte parentum est.
Tertia pars matri data, pars data tertia patri.
Tertia sola tua est, noli pugnare duobus,
Qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
Simo parat abdicationem, patris nomen recusans, quod Pamphilus clam ipso duxisset uxorem, unde & puerum sustulerat. Sic enim loquitur senex: Quid mi pater? quasi tu huius indigeas patris. Domus, uxor, liberi inuenti inuito patre. Hae uoces minantur abdicationem. Quid autem adolescens? Tibi pater me dedo, quiduis oneris impone, impera. Vis me uxorem du- | |
[Folio 30r]
| |
cere, uis amittere, ut potero feram. Quoniam autem uidebatur inhumanum, utGa naar margenoot+ parentes cogerent ad ingrata coniugia: quod quidem penè durius erat quàm in seruitutem dare, eo quod seruitutem utcumque consolatur spes manumissionis, quum à coniugij uinculo sola mors liberet: leges Caesareae pariter ac Pontificum statuerunt ne citra liberorum assensum ratum haberetur matrimonium. Deinde ne parentes impij, uel ob quaestum, uel ob aliam quancunque causam detinerent liberos suos in coelibatu, aut obtruderent eos coniugibus quibus nollent, in fauorem liberorum pronunciauit humana constitutio, ratum esse matrimonium quod inscijs etiam & inuitis parentibus inter puberes contractum esset per uerba praesentis temporis. At hic usu uenit legislatori, quod ferunt Herculi, cui, dum unum cornu dissecuisset Acheloo fluuio, magis etiam intumescens ex alia parte minitaretur amnis: imò fit, ut pro resecto uno hydrae capite plura suppullulent. Non solum enim uerum est, quod dicitur, ex malis moribus nasci bonas leges, uerum etiam ex | |
[Folio 30v]
| |
optimis legibus, hominum peruersitas gignit mores pessimos. Opinor autemGa naar margenoot+ humanum esse decretum, solo consensu coire matrimonium, ut qui legem pro ratione temporum statuit, possit eandem pro ratione temporum uel abrogare uel moderari. Atqui iam nunc ex hac lege, quot adolescentes bene natos, quot puellas etiam summo loco natas, uidimus & uidemus implicari infaustis perplexisque coniugijs, ingenti luctu parentum ac propinquorum, nonnunquam & summo reip. discrimine? Ab exemplis prudens tempero. Hanc fenestram, quae plus satis patebat hominum maliciae, clandestinorum coniugiorum opifici, magis etiam dilatat haec rima: Verba futuri temporis uim habent praesentis, si succedat corporum congressus, etiamsi in ipso congressu uerba pronuncientur, mente iam absorpta, etiamsi id dolo malo procuratum sit à puella, quo iuuenem illaquearet, etiamsi plurimis argumentis constet eum non esse loquutum ex animo. Dixit, coijt, habeat uxorem. Non haec refero quod damnem constitutionem: sed quo cautiores reddam | |
[Folio 31r]
| |
iuuenes ac puellas in contrahendis matrimonijs. Nam receptis ab Ecclesia legibus aduersari, non arbitror esse consultum. Caeterum illius est mutare legem è re nata, qui legem condidit. Additae sunt & alterae rimae, per quas irrepere possis in matrimonium. Quaesitum est an etiam solo nutu possit contra hi matrimonium, & responsum est posse. Quaesitum an literis scriptis coëat matrimonium, responsum est coire. Quaesitum est an signo, ueluti si quis nummi fracti dimidium det puellae, responsum est coisse matrimonium. Quaesitum est an pro procuratorem inter absentes coëat matrimonium, responsum est coire, si procurator à certa persona de contrahendo cum certa mandatum acceperit. Quaesitum est, an facto fiat ratum matrimonium, ueluti si iuuenis dicat: Si me habes pro coniuge, da basium, responsum est coire. Quaesitum est an silentio coëat matrimonium, ueluti si puellae pater dicat patri iuuenis: do filiam meam uxorem filio tuo: rursum proci pater respondeat, & ego filium meum do maritum filiae tuae: si nec iuuenis nec puella contradicat, sed tantum obticescat uterque ra- | |
[Folio 31v]
| |
tum erit matrimonium. Denique si quocunque modo uir mulieri significare queat assensum coniugalem, ratum est matrimonium. Haec sat bene haberent, nisi in moribus hominum esset tanta leuitas ac dissimulatio. Primum de consensu animorum nemo potest certo iudicare, nisi solus deus. QuumGa naar margenoot+ autem Ecclesia non iudicet nisi de notis, oriuntur frequenter perplexa matrimonia, dirimuntur qui uero matrimonio iuncti sunt, & coguntur in iugum qui stupro uel adulterio potius cohaerent. Quod si quis per uerba praesentis temporis, sed ficte prolata, contraxit matrimonium, ac deinde cum alia paciscitur ex animo, etiamsi intercesserit iusiurandum, copula & proles successerit, tamen ad priorem redire cogitur. Si obtemperat Ecclesiae iudicio, prouocat iram dei: si non obtemperat, feritur anathemate. Quid faciet? E duobus malis quod leuius est eliget, patienter feret hominis fulmen, ne diuino fulmine pereat in aeternum. Episcopum incusare non potest, qui suo functus est officio. Sibi imputet qui ficte, promiserit, si leuissimae rei, ut ait Plato, grauissi- | |
[Folio 32r]
| |
mas poenas dare cogitur. Et tamen interim alteri, quae nihil peccauit, non licet secura conscientia nubere: maritum habet, quem nec tenere potest, nec amittere. Rursum his ex fontibus nascitur uaria difficultas, quae sint uerba praesentis temporis, quae futuri. Apud deum quidem nihil refert, quibusGa naar margenoot+ uerbis significes praesentem coniugij consensum, de iudicijs humanis loquimur. Hae uoces, accipio te in uxorem, & ego te in maritum, contrahunt matrimonium. Fortasse tutius erat addere duo pronomina, meam & meum. Nam & pater accipit uxorem filio. Maior etiam scrupulus fuerit, si uir dicat, accipio te in meam: & illa respondeat, ego te in meum. Nam subaudiri potest amicum & amicam. Verbum infiniti modi multam adfert dubitationem. Si dicat uterque, uolo tecum contrahere matrimonium, futuri temporis uerba sunt, nec contrahunt matrimonium, nisi successerit usus coniugij. Si dixerit: uolo te habere in uxorem, & ego te in uirum, coit matrimonium. Verum hic magna inter iureconsultos controuersia est, dum alius ait, alius ne- | |
[Folio 32v]
| |
gat, alius amplius deliberandum censet. Atqui si dicat, prouidebo tibi tanquam uxori, ratum est matrimonium, si quidem illa similia referat. Iam qui roganti, uis hanc uxorem? respondeat, uolo: similiter & mulier interrogata respondeat, coit matrimonium, quod admiror in quaestionem uocari, quum uix alia ratione certius possit contrahi matrimonium quàm stipulatione. Rursum si dicat uir: non te deseram, neque pro meliore neque pro deteriore, quidam existimant ratum esse coniugium, alij dubitant. Denique si dicat uir, promitto tibi quod habebo te pro legitima uxore, ac paria respondeat mulier: arbitrantur per haec uerba, licet futuri temporis, contrahi praesens coniugium. Secus si dicat, promitto me ducturum te. Causam adferunt, quod in his uerbis, promitto tibi quod habebo, subauditur ex hoc tempore. Quanquam aliud subaudiri poterat, uidelicet aliquando, aut breui, tamen id aiunt subaudiendum esse quod facit ad fauorem contrahendi matrimonij. Atque huius quidem generis sexcenti casus possunt incidere. Plus habent ambiguita- | |
[Folio 33r]
| |
tis nutus, aliaque signa. Neque enim apud omnes nationes idem significant gestus: & quidam nutus adeo sunt ancipites, ut fallant frequenter & illum cui innuis. Nam eodem capitis motu minamur quo concedimus: eodem annuimus puero roganti potestatem ludendi, quo mendico negamus se scire quod rogantur, qui gestus nihil certi significaret Sicambro. Huiusmodi ferè sunt & oculorum significationes. Iam saepenumero fit, ut uultus à uerbis dissentiat, adeo ut iniuriarum detur actio, qui uultu non bono dictus sit uir bonus. Quanquam tutius est à talibus iocis temperare. Quidam igitur nutus ac gestus, aliaque signa interpretantur ex uerbis quae praecesserunt. Si praecesserunt uerba iocosa, pro ioco habebuntur signa: si uerba futuri temporis, ad futurum tempus pertinebunt nutus & signa: si praesentis, praesens erit matrimonium. Vbi pro literas aut per procuratorem inter absentes contrahitur matrimonium, si qui mandarat, prius mutet sententiam, quàm ille contraxerit cum puella, aut illa per literas responderit, | |
[Folio 33v]
| |
irritum erit coniugium. Eadem est dubitatio, si uiro dicenti: Volo te uxorem, uis me maritum? puella ex interuallo longo respondeat, num uir teneatur contractu. Potuit enim interim mutare sententiam. Hic uariantibus sententijs consultius esse putant, ut absque mora mulier respondeat, aut si intercessit interuallum, renouentur uerba connubialia. Existit hic alia quaestio, num ubi contracta sunt inter impuberes ex autoritate parentum sponsalia, si non contradicentes his quae sunt acta, perueniant ad pubertatem, ratum sit matrimonium, negant, nisi signis aliquibus renouatus sit sponsalium consensus. Et tamen apud Benedictinos, ut audio, si puer tacitus perueniat ad pubertatem, silentium habetur pro professione. Rursus hic uaria disceptatio, quaeGa naar margenoot+ signa ad id sufficiant. His addunt nouas dubitationes, iusiurandum & conditio. Si uir simpliciter dicat, accipio te pro coniuge, rursus alteri dicat totidem uerbis, addatque iusiurandum, etiam si successerit copula corporum, priore contractu tenebitur, secundus erit irritus. Qua quidem in re Ro- | |
[Folio 34r]
| |
manorum Pontificum uaria fuit sententia, id quod testantur Decretales. Quod si quis cum puella contraxerit per uerba futuri temporis cum accessione iurisiurandi, deinde cum altera contraxerit per uerba praesentis temporis citra iusiurandum, secundam ducet. Iusiurandum enim non idem potest quod coniunctio corporum. Conditione turpi nullus coit contractus, multo minus matrimonium. Honesta conditione coit, si praestetur. Accipio te uxorem, si es uirgo: Haec conditio pro turpi habetur, & tamen ualet matrimonium. Nam iuxta legem Mosaicam, quae pro uirgine nupsisset, si sponsus comperisset illam corruptam, occidebatur. Hic certe probari debet Christianorum legum clementia. Illud mirum, quur existiment per conditionem impossibilem coire matrimonium, uelut: accipio te, si coelum digito tetigeris. Etenim qui stipulatur quod fieri non potest, declarat se non consentire. Vbi igitur illud axioma, sine consensu non contrahi matrimonium? Rursus aliud quaestionum examen, ex scopo consensus. | |
[Folio 34v]
| |
Si quis ducat uxorem hoc animo, ut moxGa naar margenoot+ ductam relinquat, quibusdam uidetur non contrahere matrimonium. Item si sciens ducat sterilem, non ducturus si sciret parituram, alijs uidetur contrahere, alijs secus: immo si quis ducat anum non ut coëat, sed ut dotem auferat, quidam putant esse matrimonium, alij negant. Etenim qui rem exactius pensiculantur, censent ad contrahendum matrimonium sufficere generalem consensum in coniugium, etiamsi nec habitare decreuit cum illa, nec habere rem, nec suscipere liberos, nec seruare fidem coniugij, imò si in hoc ducat ut uxorem uendat aut prostituat. Alij dubitant, an qui dotis aut libidinis gratia ducit uxorem, non ducturus nisi commoueretur his causis, contrahat matrimonium. Et hic prodit distinctio finis principalis & secundarij dissecans nodos. Ad haec quod dictum est de copula carnali, quae promissionem futuri uertit in rem praesentem, non est simpliciter accipiendum. Ex animo promisit, sed non coijt animo maritali, ueluti cum uxore, sed ueluti cum quauis | |
[Folio 35r]
| |
puella, eoque si post cum altera contraxerit uerbis praesentibus citra congressum, prior contractus irritus est apud deum, secus apud hominem iudicem. Iam non raro contingit, ut alter eorum inter quos coijt uerborum consensus & corporum copula, inficietur utrunque, quid fiet, utroque parato iurare? Quidam existimant uiro deferendum iusiurandum, si mulier ante congressum hunc non fuerit uirgo, contrà si uir eo congressu ex uirgine fecit mulierem. Praeterea num mulier ultra debeat sui copiam facere uiro, qui post aliquandiu habitam cum ea consuetudinem, fateatur se ficte contraxisse matrimonium. Non debet, inquiunt, illi credere. Sed quid si ille persuadeat, nec illa uiro persuadere queat ut uere consentiat? Hic misere haeret mulier. Sunt alij perplexarum quaestionum innumeri Labyrinthi, quos sciens praetercurro, ne molestus sim lectori, qui mihi nunc quoque rogandus est, ut haec disserentem paulisper etiam patienter audiat, donec eò peruenero quò uolo: non enim sine causa his immoror, alioqui spinosis ac parum amoenis. | |
[Folio 35v]
| |
Ostendimus quantum difficultatum inuehat ista contrahendi matrimonij facilitas, quae tolerabilior uideri poterat, si contrahendi facilitati responderet diuertendi facilitas. Datum enim esset uel errori uel temeritati remedium. Nunc facillimus est aditus in nassam datus, exitus nullus, adeo ut hoc ipsum, quod concessisse uidetur Euangelium, ius repudiandi adulteram, expositione patrum sit astrictum ad diuortium thori duntaxat, non ad libertatem renouandi coniugij. Mosaicae legis licentiam, quae permittebat quacunque de causa repudiare, merito contraxit dominus. Nunc hocipsum quod quibusdam liberum reliquisse uidebatur, maxima ex parte sustulimus. Quantum enim solatij est, eiecisse adulteram, si immerenti praescribitur misera solitudo, quandiu uixerit repudiata? Quanquam hoc argumentum de diuortio tale est, ut plane requirat Delium, quod aiunt, natatorem. Et hic à maximis uiris apprime sudatum est, tum uetustis tum recentioribus. Accedunt ad haec perGa naar margenoot+ se satis impedita, octodecim impedimenta | |
[Folio 36r]
| |
matrimonij, quorum alia sunt eius generis, ut non dirimant contractum, sed obsistant contrahendo, & contemptorem impedimenti crimini faciant obnoxium, non depellant ab uxore: alia dirimunt ad tempus: alia & contrahendo obsistunt, & contractum distrahunt. Quaedam dirimunt matrimonium ratum, non dirimunt consummatum. Nonnulla sic dirimunt, quamuis contractum, ut nec Romanus Pontifex relaxet legis rigorem. Nonnulla, licet non rite contracta, tamen per eum comprobari possunt, si uelit. Rursus alia dirimunt conuictum domesticum aut societatem thori, alia restituunt marem & foeminam in integrum. Sunt quae neque uinculum perpetuum discindant, neque thori contubernium, tantum adimunt ius exigendi debitum, interim alteri, nonnunquam utrique. Iam circa unumquodque impedimentorum mille quaestionum examina pugnaeque innumerabiles opinionum humanarum. Primum impedimentum estGa naar margenoot+ interdictum ecclesiae, siue generale, quale est quod prohibet clandestina coniugia, | |
[Folio 36v]
| |
siue speciale. Quod si interdictum sit perpetuum, erit & diremptio perpetua. HuicGa naar margenoot+ ut proximum, ita finitimum est, ne nefastis anni temporibus contrahatur matrimonium, & si contractum fuerit, dirimi iubetur. Attamen hic putant interdictam celebritatem & usum coniugij, non contractum ipsum. Dubitant tamen an quoties cognoscat uxorem, crimen admittat. Tertium est conditio, eaque quadruplex,Ga naar margenoot+ honesta, turpis, indifferens, impossibilis: & hinc mille casuum uarietates, magnaque sententiarum dissensio, quas omnes referre perlongum sit. Quartum est error,Ga naar margenoot+ idque rursum duplex, personae & qualitatis siue fortunae. Si error incidat in eo quod ad matrimonij rationem quasique substantiam attinet, uelut error personae, uel status, hoc est, si cui obtrudatur Barbara pro Margarita: aut si liber putatur cui datur puella quum sit seruus, non coit matrimonium, quod in altero non sit consensus certae personae in certam personam, in altero non est libera potestas reddendi debitum. Item si pro uiro ducatur eunu- | |
[Folio 37r]
| |
chus, hoc est, ad coitum inualidus. Et hic rursus innumerae distinctiones, casus & opiniones. Studium ac diligentiam hominum non improbo, tantum illud admiror, nullum errorem fortunae obstare quominus coëat matrimonium. Sunt enim quaedam fortunae mala seruitute tristiora. Quis enim non malit cum seruo, quàm cum leproso, aut Neapolitana scabie corrupto uiuere? Valet enim matrimonium si mulier non recuset transire in ius domini cum marito. Et sunt quaedam morum uitia, morbis comitialibus aut lepris abominabiliora. Nec enim consentit puella quae nubit ei qui pro bono sanóque commendatus est, nequaquam factura si sciret qualis esset, praesertim si dolo perperam circumuenta est puella. Quod si conditio fuisset expressa, accipio te si cares talibus morbis, non coiret opinor matrimonium, si compertum esset illum non esse liberum ab illis malis. Quinto locoGa naar margenoot+ commemorant uotum castitatis, id diducitur in duo genera, alterum quod solenniter fit ac certis ritibus in templo, alterum simplex quod | |
[Folio 37v]
| |
absque ceremonijs eiusmodi peragitur. Scotus addit publicum ac priuatum. Hic ita definiunt humanae leges, uotum simplex obstat quo minus legitime contrahas: si tamen contraxeris, dirimi non potest. Votum autem castitatis solenne non solum obstat contrahendo, uerum etiam dirimit contractum, etiamsi copula cum iureiurando intercesserit. Tantum autem honoris habetur uoto solenni, ut sponsalibus & matrimonio rite contractis, ante corporum mixturam, alterutri altero inuito liceat solenne uotum suscipere, sic ut aedita professione nec sponsus possit exigere debitum ab uxore, & sponsae liberum sit alteri nubere. Sed hic rursus uarij casus existunt. Si sponsus per uim cognorit sponsam, an puellae perijt ius suscipiendi uoti solennis? Qui propensiores sunt in fauorem religionis, negant perisse, alij dicunt nihil peccasse maritum, qui re sua ex pacto debita usus est. Illa peccauit, quae negauit quod negare non licuit. Atqui non idem ius tribuunt sacerdotio quod instituto monachorum. Qui legitime contraxit ac mox | |
[Folio 38r]
| |
initiatur sacerdotio, manet quidem sacerdos, nec tamen desinit esse maritus, etiam si ius non habet exigendi debitum, ut nec negandi, si exigat mulier. Rursus alia difficultas, an puella cogatur manere innupta, donec profiteatur sponsus: Id ferè non fit ante annum exactum. Variantibus sententijs ea uincit, quae iubet mulierem differre nouum matrimonium usque ad tempus professionis, uidelicet in fauorem uoti. At quid si sponsus eludat, deque monasterio in monasterium transmigrans, ex uno probationis anno faciat plures? Res sanem perplexa fuerit. Exoritur alia difficultas de uoto simplici: An qui post susceptum uotum simplex contraxit matrimonium, admittat capitale crimen, quoties utitur uxore, an semel duntaxat, primo uidelicet congressu. Variant sententiae, sed in hoc ferè consentientes, ei qui sic contraxit non esse ius petendi debitum, quamuis exigenti potest ac debet reddere. Iterum, an qui sic contraxit, uxore defuncta liber sit ad contrahendum matrimonium. Quidam aiunt, quidam negant. Tamen qui sunt humaniores, pri- | |
[Folio 38v]
| |
mo congressu putant aboleri totam uoti uim. Quod si matrimonium coierit inter duos, quorum uterque tenebatur simplici uoto castitatis, ualet quidem matrimonium, sed neutri ius est exigendi debitum, caeterum neuter peccat, si morem gerat exigenti. Hic rursum difficultas existit, haudquaquam simplex. Primum, quur matrimonium ratum dirimatur, consummatum nequaquam, quum utrunque perfectum sit matrimonium, et licet maior iniuria fiat cognitae quàm intactae, tamen haud mediocriter laesa est conditio puellae quae nupta fuit: haeret etiam num in uaria suspicione, num uere sit intacta: & si coitus non intercessit, potuerunt alia multa intercedere, quae nullus aequo animo ferret in sua sponsa. Deinde multos tangit suspicio, ne propter occultum aliquod uitium corporis aut animi dimissa sit. Quod si simpliciter dominus uetuit distrahi coniuges, nisi stupri causa, dixerit aliquis, unde uoto solenni tanta uis, ut ex coniugatis faciat coelibes, contra praescriptum Euangelicum, sicuti uidetur? Ratiocinor enim non pronuncio. Quod si perpetuo uerum | |
[Folio 39r]
| |
est, minus bonum cedere maiori, uidetur sacerdotij professio praestantior coniugio, praesertim quum castitatis professio sit, ut aiunt, annexa sacerdotio. Imò non absurde quis dubitarit, an sacerdotis professio sit anteponenda professioni monachorum, de his loquor, qui sacris initiati non sunt. Sacerdos iureiurando interposito profitetur obedientiam episcopo: apud nonnullas nationes etiam castitatis uotum exprimitur, sed apud eas ubi minime seruatur. Solo uoto paupertatis superior est monachus, sed huic opponi potest dignitas & obligatio sacramenti. Nullum enim nouum sacramentum accedit monacho, ni fallor. Verum haec ualere sinamus. Fortasse dubitari possit, an monachi uotum sit anteponendum obligatio ni coniugali. Humanum est enim quicquid in professione monachi geritur. In matrimonio, quod est sacramenti caput, uiolatur diremptione, quum clara uoce dicat dominus: Quod deus coniunxit, homo ne separet. In propatulo est pontificum constitutio: uerum in reddenda constitutionis causa non mediocriter sudatum est à summi nominis Theo- | |
[Folio 39v]
| |
logis. Quidam adferunt hanc rationem, quod scandali causa matrimonium cedit uoto solenni. Nam simplex uotum non adfert offendiculum. Hoc lemma reijcitur duplici nomine. Primum, quod nonnunquam simplex uotum non minus habet scandali quam solenne, nec minus uulgo notum est. Deinde quum sacrae literae pronuncient matrimonium non esse dirimendum, negant tantum oportere ualere scandalum, ut uioletur Euangelicae doctrinae autoritas. Imò ipsa professio suscepta potius debebat offendere pios homines quàm relicta. Reprobatur & hoc argumentum, maius bonum non debet impediri per minus bonum. Nam secundum hanc rationem etiam consummatum matrimonium dirimendum erat per uotum solenne, quod melior habeatur professio monachorum, quàm matrimonium etiam consummatum. Quanquam per accessionem coitus matrimonium non fit melius, sed firmius. Item melior est, ut diximus, status sacerdotalis quàm coniugatorum: potest igitur maritus dirimere matrimonium, & initiari sacris. Alij ducunt | |
[Folio 40r]
| |
rationem ex iure ciuili. Sponsus ante congressum nondum accepit plenam traditionem corporis uxorij, qui profitetur, simul se totum tradit deo. Proinde quod firmius est ac plenius, non debet cedere infirmo & imperfecto. Hoc ita reijciunt: Si potior est conditio possidentis, consequeretur, ut qui prius uerbis duntaxat contraxerat matrimonium cum Catharina, post cum altera contraheret, accederetque corporum mixtura, prior contractus esset irritus, quod secus est ab Ecclesia definitum. Deinde consequeretur quod talis hominis professio esset illicita, licet peracta ualeret: quemadmodum peccat, qui post simplex uotum castitatis contrahit matrimonium. Sunt qui causam hanc allegant, quod uotum solenne possit probari, simplex non item. Hanc reijcit Scotus, eo quod dicat uotum simplex, etiam si sit publicum ac notorium, tamen dirimi per matrimonium. Facit enim quatuor uoti differentias, publicum, priuatum, simplex, & solenne. Potest autem idem esse simplex & publicum. Probabilius est quod adferunt quidam: Quum pro- | |
[Folio 40v]
| |
fitetur monachus, tradit corpus suum in potestatem eius cui promittit, uidelicet Abbati, ad faciendum id quod habet uoti natura. Igitur non potest coniugi corporis sui potestatem facere ad usum contrarium, & tamen hoc quoque reijcitur. Per simplex enim uotum homo tradit corpus suum deo, & tamen tradit uxori corpus suum in usum contrarium continentiae. Nam quod adferunt quidam, deum nolle sibi corpus suum quenquam tradere nisi per hominem, somnium est, & eadem facilitate negatur qua dicitur, quum haec dei uoluntas probari non queat. Reijcitur & illud quod comminiscuntur quidam, quod uotum simplex tantum habet promissionem, uotum solenne mittit eum cui fit uotum in possessionem. Nam quod sola uoluntate geritur inter deum & hominem, tam est firmum in uoto simplici, quam in uoto solenni. Iureconsulti fatentur nullam aliam causam posse reddi meliorem, quam quod ita statuit Ecclesia. Verum ne hanc quidem recipiunt Theologi, dicentes: Si sola hominum constitutio tantum ualeret, posset & contrarium statui, uidelicet ut professione solenni non | |
[Folio 41r]
| |
dirimeretur matrimonium. Quod si reciperemus, finis esset controuersiae: nunc hoc ueremur dicere, ne per homines uideatur distrahi matrimonium quod deus coniunxit. Concedunt pontifici tantum iuris, ut possit personas inhabiles reddere ad contrahendum,Ga naar margenoot+ aut pronunciare matrimonium non coisse legitime: dirimendi quod rite contractum est potestatem nequaquam permittunt. Quaerenda est igitur sacra ancora, cui nitamur in tanta sententiarum uacillatione. Quanquam ne in hac quidem consentiunt. Nam ut alios praetermittam, Aquinas sic argumentatur: VotumGa naar margenoot+ solenne non ex uoluntate pontificis, sed suapte natura, ut impedit matrimonium contrahendum, ita dirimit contractum, quod per hoc amittit homo corporis sui potestatem. Sed huc recurrit illa quaestio de uoto simplici. Et hanc opinionem Thomas tam frigide narrat, ut appareat nec ipsi placuisse. Sic enim loquitur: Et quia matrimonium quod sequitur tale uotum, nullum est, ideo tale uotum dirimere dicitur matrimonium contractum. Non ausus est dicere dirimit, sed, dicitur dirimere. Quid quod hic res controuersa probatur per con- | |
[Folio 41v]
| |
trouersam, aut certe dubia per dubiam? Nam hoc ipsum quaeritur, quare uotum solenne dirimat matrimonium rite contractum, quum Paulus dicat, sola morte alterutriusGa naar margenoot+ solui. Durandus adfert causam sanè quam argutam, an ueram nescio: In matrimonio duplex est coniunctio, spiritualis per consensum, & carnalis per coniunctionem corporum. Duplex item mors est, carnalis, qua separatur anima à corporet & spiritualis, qua quis moritur mundo. Proinde sicut mors carnalis dirimit matrimonium consummatum, ita mors spiritualis dirimit matrimonium ratum sed nondum consummatum. Haec ratio si ualeret, profitentium bona reciderent ad cognatos, quemadmodum & mortuorum. Quae sanè lex olim ab imperatoribus Christianis opposita fuit auaritiae clericorum ac monachorum, ut scribit Hieronymus. Nunc quum imaginaria mors non ualeat in causa bonorum, multo minus ualere uidetur in causa matrimonij, quod dominus unam tantum ob causam dirimi permisit. Exilium mors est ciuilis, & tamen haec imaginatio mortis | |
[Folio 42r]
| |
non excludit exulem ab haereditate, aut possessionibus suis. Deinde qui monasterium ingrediuntur palàm infame, ubi nec castitas seruatur, & habentur propria, non liberarentur à uinculo contracti matrimonij. Item qui non ob aliud fiunt monachi quàm ut fiant Abbates ex pacto. Palàm est enim, hos non totos mori mundo. Deinde si tantum ualet ista mors, ut liberet à matrimonio, multo magis liberaret à debitis, & frustra rogarentur professuri, num quid cui deberent , aut num quid cui puellae spopondissent. Ad haec uera mors spiritualis fit in baptismo, quemadmodum palàm docuit nos Paulus apostolus, & tamen professio baptismi non liberat hominem nec à uinculo seruitutis, nec à uinculo matrimonij, iuxta Pauli doctrinam: multo minus imaginaria mors professionis, quam non tradunt sacrae literae. Nec satis firmum uidetur, quod hic distinguunt inter sacerdotem & monachum, quorum hunc aiunt esse mortuum, illum tantummodo mutilum. Imò sacerdos, si tenetur uoto continentiae, aeque mortuus est, quod | |
[Folio 42v]
| |
attinet ad rationem matrimonij. Scotus, neGa naar margenoot+ cum alijs sentiat, hoc commentus est, quod Ecclesia profitentem uotum solenne reddiderit inhabilem, siue, ut ille loquitur, illegitimarit ad matrimonium, nec idem fecit in uoto priuato. Hoc pacto uitatur, ne contra praeceptum domini laedatur rigor matrimonij. Materia siquidem matrimonij redditur inidonea, saluo matrimonij iure. Iam si roges, quur non eadem potestate reddidit inhabilem, qui simplici uoto semet astrinxit, praesertim quum contrahendo cum proposito cognoscendi uxorem, capitalem noxiam admittat, respondet: Quia non sic seipsum posuit in manu dei, quemadmodum alter, qui se posuit in manu Ecclesiae, quod attinet ad actum matrimonij, eoque Ecclesia liberat à uinculo matrimonij eum, qui sese commisit Ecclesiae iudicio. Alterum uero, qui se sine arbitrio Ecclesiae, tradidit deo, Ecclesia relinquit suae conscientiae. Si quis roget, cur in simplici uoto pontifex aut non tollit ius contrahendi, quemadmodum in solenni: aut non liberat à peccato, quemadmodum facit in uoto solenni, ubi soluisse matrimo- | |
[Folio 43r]
| |
nij uinculum etiam pietatis laudem meretur. Hic Scotus respondet per forte: Forte, inquit, maius malum sequeretur. Haec sacra ancora quot modis conuelli possit, opinor lectori uel me tacente perspicuum esse. Tantum ostendere uolui quaestionis difficultatem. Sextum impedimentum est ordo.Ga naar margenoot+ Nam Ecclesia Romana, quae dicitur occidentalis, sacerdotes submouit à sacerdotio, deinde diaconos quoque, demum & hypodiaconos: de minoribus ordinibus dubitatum est, ita temperata sententia, ut clerici occidentales si habeant uxores, habeant quidem, sed submoueantur ab officio ministrandi, spolienturque fructibus Ecclesiasticis, si quos habebant. Graecorum Ecclesia hodie ius suum retinere dicitur. SeptimumGa naar margenoot+ impedimentum adfertur cognatio, quae gradibus & lineis distinguitur. Linea recta sursum ducit usque ad tritauum, tritaui patrem & auum, caeterosque, quibus non sunt peculiaria uocabula, sed generali nomine dicuntur maiores siue progenitores. Deorsum ducit per filium, nepotem, & caeteros, usque ad trinepotem, trinepotisque filium ac nepotem, aliosque | |
[Folio 43v]
| |
qui generali cognomine dicuntur minores siue posteri. In hac linea quidam existimant perpetuam esse matrimonij contrahendi prohibitionem, adduntque facete, si hodie uiueret Adam, in coelibatu fore uiuendum. Alijs placet, in quinto gradu redire contrahendi ius. Et hactenus quidem conuenit legibus Caesareis cum decretis Ecclesiae, tum in numerandis gradibus, tum in prohibitione matrimonij. Tot autem supputantur gradus, quot sunt personae, excepta una. In lineis transuersis, quas collaterales uocant, ius contrahendi matrimonij redit post quartum gradum: gradus autem supputandi sunt iuxta ius pontificium, non ciuile. Quod si mas & foemina per lineam inaequalem distant gradu dispari, hoc est, alter sit cognatus in gradu tertio, alter in septimo aut quinto, quidam putant coire matrimonium, alij negant. Hic uariat ius diuinum, ius ciuile, & ius pontificum. Ius diuinum non nisi à proximis gradibus, ijsque paucis, submouet matrimonij contrahendi potestatem. Nam in exordio mundi necessitatis erat, ut fra- | |
[Folio 44r]
| |
ter gigneret ex sorore, quo colore quidam eleuant & incestum puellarum cum patre Lot. Vbi creuit hominum genus, contractum est ius matrimonij, sed in paucis gradibus, nimirum primo & secundo, quemadmodum traditum est Leuitici cap. 18. Ibi uetaris ducere matrem, sororem, licet ex altero tantum parente, neptem ex filio filiáue, materteram & amitam, hoc est matris ac patris sororem. Similis autem est ratio de sexu foemineo. Fas igitur erat ex fratre sororéue neptem ducere, quemadmodum Abraham duxit Saram ex fratre neptem, Gene. 20. & frater Caleph accepit illius filiam, Iosuae 15. In cognatione quae à lateribus accedit, primum in recensione graduum differentia est inter leges ciuiles & constitutiones pontificias: secundum has enim haec traditur regula. Quoto gradu personae distant à communi stirpe, eiusdem numeri gradu distant inter sese: secundum illas uero, quo numero personae distant à communi stirpe, eodem numero duplicato distant inter sese: atque id duntaxat in aequali linea. Rursum in linea in- | |
[Folio 44v]
| |
aequali quot gradibus persona, quae longissime abest, distat à communi stirpe, totidem inter se distant, idque duntaxat iuxta ius ecclesiasticum: Iuxta ciuile uero, quot sunt personae, dempto stipite, tot sunt gradus. Caius itaque prohibetur uxorem ducere sororem, sororis filiam ac neptem, ac pro neptem etiam, hoc est ex sororis filio filiáue nepote neptéue natam, quae Caio proneptis est, quae distat à Caio quarto gradu. Iuxta supputationem iuris canonici idem prohibetur ducere amitam & materteram, ne magnam quidem amitam ac materteram ducere potest, hoc est aui auiáeue sororem, quod uice parentum habeantur, nec earundem filias, neptes, uel proneptes. Nec eidem fas est ducere promaterteram uel proamitam, hoc est proaui uel proauiae sororem, nec earundem filias, neptes, uel proneptes. Eadem est ratio de foeminis. Tulliola Caij soror non potest nubere fratri, patruo, auunculo, patruo magno, auunculo magno, propatruo, proauunculo. Item non permittitur nubere fratri, nepotibus, pronepotibus ex fratre. Iam in transuersa- | |
[Folio 45r]
| |
li linea ius pontificium olim prohibebat nuptias usque ad septimum gradum, adeo ut contractum matrimonium nullius esset roboris. Ea prohibitio posterioribus constitutionibus temperata est, ut non excedat quartum gradum. Porrò iuxta ius ciuile in transuersalibus triplex est ordo, unus spectans superiora, alter inferiora, tertius quae à lateribus adhaerent. In duobus primis ordinibus idem statuunt leges Caesarum quod pontificum. Ex latere uero nuptiae ualent in quarto gradu. In linea recta, ut diximus, eadem est supputatio graduum iuxta ius utrunque. In transuersali frater & soror sunt in secundo gradu iuxta leges Caesareas, secundum pontificias constitutiones in primo. Quae sit huius differentiae causa, nihil attinet ad id quod hic agimus exponere. Iuris Caesarei supputatio ualet adhuc in haereditatibus ac tutelis: Pontificij iuris in matrimonio. Nihil autem refert utrum cognatio accesserit ex stupro an ex matrimonio. Octauum impedimentum nascitur exGa naar margenoot+ adoptione. Ea diuiditur in duas species, quarum altera generis nomine dicitur ado- | |
[Folio 45v]
| |
ptio, altera arrogatio. Adoptantur filijfamiliâs, arrogantur qui sui iuris sunt. Habet autem hoc arrogatio peculiare, quod quisquis arrogatur, in arrogatoris potestatem transeat: non solum ipse, uerum etiam familia eius & liberi, si quos habet, transeunt in ius nepotum, quemadmodum ipse in ius filij. Diuiditur autem adoptio generalis in tres species. Prima est superiorum et inferiorum, quae attenditur inter patrem adoptantem, & filium aut filiam adoptam: item inter auum adoptantem, & nepotem uel neptem adoptatam. Non enim solum in filij locum adoptari potest aliquis, uerum etiam in nepotis aut pronepotis. In hac prima specie perpetua est matrimonij prohibitio, quemadmodum in recta linea cognationis, adeo ut etiam si soluatur adoptio, maneat tamen prohibitio. Secunda est quodammodo collateralium inter filium uel filiam adoptiuam: inter quos quandiu constat adoptio non cohaeret matrimonium: soluta uero per emancipationem alióue modo adoptione, li- | |
[Folio 46r]
| |
cet contrahere. Tertia est inter adoptatorem patrem, & uxorem filij adoptati: Item, inter filium adoptatum, & uxorem adoptatoris: & inter hos est prohibitio matrimonij perpetua, adeo ut si filius adoptiuus emancipetur, eam quae patris adoptiui uxor fuit, non possit uxorem ducere, quod nouercae loco habeatur. Et contrà adoptator filij adoptati uxorem ducere non potest, quod loco nurus habeatur. NonumGa naar margenoot+ impedimentum nec iura gentium, nec leges Caesareae, nec lex Mosaica nouit: nec lex euangelica, sed addidit ex abundanti ueterum Pontificum pietas. Ea dicitur cognatio spiritualis, & contrahitur ex administratione sacramentorum, non omnium, sed è duobus duntaxat, baptismo cui adhaeret catechismus ac susceptio, et confirmatione frontis. Et hic non simplex examen quaestionum, quid intersit inter baptizantem, leuantem, & catechistam, & quousque se porrigat haec cognatio, ut dirimat matrimonium, & in quibus non dirimatur contractum, licet uetitum sit contrahi. Verum ut rei summam in pauca conferam: Cognatio spiritualis | |
[Folio 46v]
| |
non habet, proprie certos gradus, sed in tres species diuiditur. Prima dicitur illis paternitas cui adhaeret filiatio (nam in re noua, nouis uocabulis utendum est) estque inter baptizantem, confirmantem, suscipientem, & inter baptizatum, confirmatum & susceptum. Secunda dicitur conpaternitas estque inter baptizantem, confirmantem, suscipientem, & inter parentes baptizati, confirmati, suscepti. Tertia est fraternitas imaginaria, inter baptizatum, confirmatum, susceptum, & inter proles baptizantis, confirmantis, & suscipientis. In his tribus speciebus perpetuum est, quod spiritualis cognatio per maritum contracta, ad uxorem ab ipso cognitam profertur, non ad sponsam, quandoquidem copula sequuta, tum demum quod unus coniugum agit, & alter intelligitur agere. Si quis igitur desponsauerit mulierem, ac illa suscipiat filium tuum in baptismo, antequam sponsus sponsam cognouerit, tu licite cum ea contrahis. Itidem si alter susciperet uxori meae puerum in baptismo, ex alio uiro genitum, mihi per eam non | |
[Folio 47r]
| |
acquiritur compaternitas. Haec locum habent, etiam si laicus in casu necessitatis baptizaret. Igitur in summa sunt uiginti casus, in quibus cognatio spiritualis prohibet matrimonium, decem ratione baptismi, & totidem ratione confirmationis. Primus est inter baptizantem, & baptizatum. Secundus inter uxorem baptizantis prius cognitam, & baptizatum. Tertius inter baptizatum & liberos baptizantis. Quartus inter baptizantem & parentes baptizati. Quintus inter uxorem baptizantis & parentes baptizati. Ad hanc formam ponendi sunt alij quinque casus, de suscipiente & suscepto. Similiter & circa confirmationem alij decem sunt, quinque ratione confirmantis & confirmati: totidem ratione suscipientis & confirmati. In his uiginti casibus cognatio spiritualis obstat matrimonio contrahendo & dirimit contractum. His finitimum est decimumGa naar margenoot+ impedimentum, quod nascitur ex affinitate. Affinitas autem iuxta leges ciuiles non nascitur nisi ex nuptijs, secundum ius Ecclesiasticum ex quocunque coitu, de imperfecto & | |
[Folio 47v]
| |
inordinato dubitant. Nec hic mediocris difficultas quaestionum de praecedente & sequente affinitate, & quousque se proferat ius affinitatis, & quid agat, an dirimat contractum & contrahendum, & an possit relaxari. Non est autem hoc impedimentum commenticium, sed petitur è iure Caesareo, atque etiam Leuitici 18. Illic enim prohiberis ducere nouercam tuam, item filiam nouercae tuae: nurum tuam, hoc est, uxorem filij tui, quod hauc scio an accipiendum sit de uxore à filio uiuo fratre: nam mortuo fratre sine liberis, iubetur frater superstes suscitare posteritatem fratri defuncto. Et Herodes à Ioanne reprehenditur, qui fratris uxorem duxerat uiuo fratre: Item, filiam uxoris tuae ex alio uiro susceptam, aut uxoris filij filiaeúe filiam. Item sororem uxoris uetaris in pellicem habere: quanquam Iacob duas sorores matrimonio sibi iunctas habuit. Hic in prohibitione matrimonij ferè consensus est legibus prophanis cum sacris constitutionibus, nisi quod, ut dixi, iuxta placita Pontificum, ex quocunque coitu | |
[Folio 48r]
| |
nascitur affinitas, siue licito siue illicito. Affinitatis autem cognomina sunt haec: Socer socrus, gener nurus, uitricus aut nouerca, priuignus priuigna. Sponsus autem ita loqui poterit: Socer est uxoris meae pater, & ego illius gener: socer magnus, uxoris meae auus, ego illius sum progener. Et è conuerso, pater meus, uxoris meae socer est, haec illi nurus. Et auus meus socer magnus est uxori meae siue prosocer, illa illi pronurus. Item prosocrus mihi, uxoris meae auia est, & ego illius progener: & retro mater mea uxoris meae socrus magna est, et uxor illi pronurus. Priuignus autem meus est uxoris meae filius ex alio uiro natus, ego illi uitricus: & contrà uxor mea liberis meis aliunde susceptis, nouerca dicitur, liberi mei illi priuigni sunt. Frater meus leuir est uxori meae, soror mea glos. Duorum fratrum uxores Graecis inter se ἐινατέρες uocantur. Sororis meae maritus non habet speciale nomen quo illum appellem, quemadmodum nec uxoris frater. Hos igitur omnes quoniam affinitatis causa inter se parentum | |
[Folio 48v]
| |
loco liberorumque habentur, matrimonio copulari nefas est. Quoties inter cognatos accedit affinitas: per carnalem copulam uiri & mulieris, inter consanguineos mulieris & uirum, item inter consanguineos uiri & mulierem contrahitur affinitas eiusdem gradus, cuius est consanguinitas. Praeterea, quoties inter unam personarum de quibus quaeritur, & coniugem alterius non est, uel non fuit consanguinitas intra quartum gradum, nulla est prohibitio. Ergo quae cunque uxori meae consanguinea est usque ad quartum gradum, mihi eodem gradu est affinis, & contrà. Non possum igitur uxorem ducere, matrem, sororem, auiam, proauiam, abauiam, atauiam, materteram, amitam, materteram magnam, amitam magnam, promaterteram, proamitam uxoris meae: nec earum filias uel neptes usque ad quartum gradum: nec aliquam ex his quas supra affinitatis appellatione contineri diximus. Olim decreta Pontificum ponebant tria genera affinitatis, quia persona addita personae per carnis copulam, mutabat genus, sed non mutabat gradum. Verum ex | |
[Folio 49r]
| |
his tribus secundum ac tertium sublatum est, eoque non prohibeor in uxorem ducere uxorem sororij mei, quam post sororis meae mortem duxerat, quod olim non licuisset, quia coisset matrimonium in primo genere affinitatis in secundo gradu. Affinitas primi generis, quemadmodum sanguinis propinquitas quarti et citerioris gradus, impedit matrimonium contrahendum, & dirimit iam contractum. Vndecimum impedimentumGa naar margenoot+ dicitur publica honestas, quod potissimum inductum est à Pontificibus ad imitationem affinitatis, quemadmodum spiritualis cognatio imaginatur propinquitatem sanguinis, eoque dirimit matrimonium usque ad quartum gradum, quemadmodum affinitas. Tantumque tribuitur huic impedimento, ut monachus etiam dicatur habere consensum ad contrahendum, & ex hoc contractu nascitur publica honestas, dirimens matrimonium iuxta quorundam opinionem, quae quidem originem ducit ex sponsalibus puris ac certis quae contracta sunt, siue per uerba praesentis temporis, siue futuri, matrimonio nondum consum- | |
[Folio 49v]
| |
mato. Tum enim nascitur impedimentum inter sponsum & consanguineos sponsae. Item inter consanguineos sponsi & sponsam. Sed hinc nonnihil relaxatum est, uidelicet hoc genus honestatis, quod nascebatur ex secundis nuptijs. Vxor Caij defuncti, nupsit alteri uiro, unde gignit liberos, talis proles cum nullo consanguineo Caij poterat contrahere, nunc licet. Dirimit autem honestas haec sequentia sponsalia ac matrimonia, non praeterita. Inter minores septem annis contracta sponsalia non gignunt honestatem publicam. DuodecimumGa naar margenoot+ est consuetudo siue constitutio. DecimumGa naar margenoot+ tertium impedimentum est crimen admissum, & hic multa opinionum uarietas. DecimumquartumGa naar margenoot+ est dispar cultus, hoc est, diuersa religio, ueluti si christiana nubat Ethnico aut Iudaeo. Ac Paulus quidem non uult uxorem ab Ethnico discedere, nisi ille recuset conuictum: caeterum non permittit mulieri liberae iamque Christum professae nubere, nisi in domino, hoc est, suae religionis uiro. Vnde miror hoc à quibusdam horum temporum scriptoribus tradi, fas esse cum | |
[Folio 50r]
| |
Iudaeo, cum Ethnico iungere matrimonium. Si fatis est esse marem & foeminam, etiam frater & soror mas sunt & foemina: quod si prohibitio diuinae legis mouet, tale matrimonium uetuit Paulus. DecimoquintoGa naar margenoot+ loco metus obstat matrimonio, quandoquidem consensus, si liber non sit, non est consensus, adeo ut nihilo firmius sit, etiam si iusiurandum interuenerit. DecimumsextumGa naar margenoot+ est praecedens obligatio. Et pronunciantur pura sponsalia nullius esse ponderis, si quis cum alia uerbis efficacibus contraxerit matrimonium. Eadem est ratio si praecesserit consensus per uerba futuri temporis, quamuis intercessisset iusiurandum, Hic oritur quaestio, an quemadmodum mortuo marito liberatur uxor, ita liberetur diutina mariti absentia sine spe reditus, aut morte certo nunciata. DecimumseptimumGa naar margenoot+ est inhabilitas corporum ad usum matrimonij, nisi uitium accidat post uxorem cognitam: quod si sit ex habitu propetuo corporum, dirimit matrimonium, aut si ex proportione organorum genitalium. Temporarijs enim affectionibus succurri potest. Nam | |
[Folio 50v]
| |
medicus corrigere potest aliquod corporis uitium, & aetas accedens auget corporis modum. Superest priuatio, ubi quis caret his sensibus, sine quibus nec intelligi potest quid sit matrimonium, nec declarari consensus animorum, ueluti qui idem caecus sit surdus & mutus. Haec eo commemoraui, quo sub oculos ponerem quanta sit difficultas, quantumque periculum in contrahendo matrimonio, quod tamen semel utcunque contractum rescindi non potest iuxta uigorem Euangelici praescripti. Multum difficultatis habet ipsa rei natura, nonnihil addidit Euangelica praescriptio, diuortij Iudaici licentiam maritis adimens: sed multo maximam partem Pontificum constitutiones: nec minimam hominum circa casus uariantes sententiae: denique non mediocrem hominum malicia, bonis legibus abutens ad male agendum. In alijs itaque contractibus, ubi supremum periculum est, rei pecuniariae iactura, quanto studio uitant captionem: & in hoc contractu multo omnium difficillimo, unde pendet totius uitae felicitas, magna etiam ex parte salus animi, nulla adhi- | |
[Folio 51r]
| |
betur cautio, sed plerique sese dant praecipites uelut in foueam, unde nullus datur exitus. Hinc nimirum illae quae passim audiuntur infeliciter iunctorum querimoniae. Verum hic, si usquam aliâs, adhibendum erat illud, σπεῦδε βραδέως, &, κατὰ ποδὸς βάσιν.Ga naar margenoot+ Videmus enim illos qui scalis paulatim descendunt in puteum quamuis profundum, citra laesionem id facere, quum ij qui in puteum incidunt minus altum grauiter offendantur, saepe rupto membro, nonnunquam & fracta ceruice. Rupto aut luxato membro succurrit chirurgus, matrimonij pedicis infeliciter illigato nullus inueniter medicus. Et arbitror corporis mortem leuius esse malum infelici coniugio. Viui enim suos patiuntur manes, & ad aeternos praeludunt eiulatus. Empturus equum, circumspectas numquid appareat uitij, & stipularis redibitionem, si quid habeat uitij latentis: percontaris qui sit eius loci mos aut ius in hoc negotio: nec satis fidens oculis tuis, adhibes alium te peritiorem: & inter pueros ac teneras uirgines tribus uerbis in complexu dictis coit matrimonium. Mercaturus domum aut fun- | |
[Folio 51v]
| |
dum, exploras ac percontaris omnia, num ius habeat tradendi qui uendit, num quam res habeat seruitutem, num grauata sit censu: conficiuntur tabulae, adhibentur testes & stipulatio: & unde in matrimonio contrahendo tanta temeritas, tantaque socordia? Quotusquisque est, non dico iuuenum aut uirginum, sed senum etiam, qui norit, uerba futuri temporis uerti in praesens tempus, si successerit congressus? Quotusquisque nouit pro digamo haberi, qui puellam quam pro uirgine duxit, post comperit fuisse uitiatam? Quotusquisque est, qui sciat cognationem suam quaqua uersum usque ad quartum gradum supputare? Imò quotusquique est, qui norit omnes cognatos & cognatas suas? De cognatione spirituali multo pauciores cogitant, quemadmodum & affinitatis iura plerisque sunt ignota. Atqui haec erant discenda priusque ineas matrimonium. Alioqui nimio constabit tibi frequenter unius constitutionis peritia, si tuo periculo didiceris. Post contractum matrimonium curritur ad iureconsultos, uexantur quaestiunculis Theologi: quanto satius erat istud antequam contraheres facere? Nunc heu sero sapiunt | |
[Folio 52r]
| |
Phryges. Sic leo cassibus irretitus dicit, si praescissem. Atque hic non solum turpe est, uerumetiam infelix dicere, non putaram: nec enim ulla uenia datur primae experientiae. ProindeGa naar margenoot+ sunt qui Pontificiarum legum autoritatem conantur subuertere, quo suam excusent semeritatem. Atqui quod publica sancitum est autoritate, id priuata temeritate rescindere, tum seditiosum est, tum etiam impium: adeo ut si quid etiam parum circunspecte statuerit hic aut ille Episcopus, uel quia parum fuit attentus, uel quia perperam edoctus, uel quia priuato quopiam affectu corruptus, modestiae Christianae, quae quantum licet satisfacere cupit omnibus, sit, ferre ac mussare, nisi patientia secum trahat impietatem. Quanto minus illa non oportet spernere quae synodis uniuersalibus rite congregatis decreta sunt, prosertim si accesserit populi Christiani comprobatio? Quanquam autem decreta corriguntur per Decretales, & Decretalis pugnat interdum cum Decretali, quae ferè sunt rescripta Pontificum, tamen usus & gentium consensus multum his adiungit autoritatis. Et inter humanas opiniones quum inter se pu- | |
[Folio 52v]
| |
gnant, adhaerendum est illi, quae uidetur omnium tutissima. Nam id curandum homini uere Christiano, qui cupit undique tranquillum coniugium, ut impleat omnem iusticiam, primum deo satisfaciens, deinde etiam hominibus quantum licet omnibus. Qui nimium festinant in initio, ferè serius perueniunt ad finem destinatum: hic qui plus satis festinant in principio, nunquam assequuntur quod affectabant. Quisquis enim destinauit coniugium, hoc spectat, ut habeat qui cum sancte tranquilleque degat aetatem cum bona fama. At praepostera res est amor ac temeritas, breuisque uoluptatis lenocinio pertrahunt hominem in perpetuos & inexplicabiles angores. Contrà ratio in consilium adhibita, non quod dulcissimum, sed quod optimum est eligit, id etiam iucundissimum reddit assuetudo. Quum autem fons uerae tranquillitatis ac iucunditatis, sit bona conscientia: quae potest illic esse uera uoluptas, ubi fons est uitiatus? In certis casibus nec PontificisGa naar margenoot+ autoritas potest tibi mederi, et tamen relaxationes eiusmodi ferè non carent scrupulo, dum aut omissum est aliquid, aut aliter positum quam oportuit, aut secus impetratum quam decuit. Tutius est itaque iuxta Comici dictum, non admittere, | |
[Folio 53r]
| |
morbum, quam admisso quaerere remedium. Postremo ut Romanus pontifex tranquillet tuam conscientiam, linguas hominum non habet in manu sua. Proinde ueterum prudentia, quo magis excluderet omnem captionem, promittere solet nuptijs sponsalia, quae parentum autoritate inter impuberes contrahebantur, sed non minores annis septem, quod haec aetas tametsi nondum ualet iudicio, tamen habet aliquam rerum cognitionem, maxieque docilis est eorum quae traduntur. Non absoluuntur autem nisi post adolescentis annum decimumquartum, puellae duodecimum, quod haec aetas in genere pubertatem adferat, licet apud nationes aliquas serius contingat pubertas, nec eodem anno pubescant omnes licet eiusdem regionis. In causa est corporum diuersus habitus, uel educatio syncerior aut corruptior. Verum hac ratione princeps consultum esse uoluit pudori ac reuerentiae uel aetatis uel sexus, quum antea pubertas, corporum inspectione solita sit explorari. Multum igitur morae intercessit olim inter sponsalia et nuptias, ne possit ignotus in ignotam incidere: quod si tot annos proseuerasset adolescentium consensus, bonam spem conci- | |
[Folio 53v]
| |
piebant parentes, firmas & auspicatas fore nuptias. Nunc tametsi lex Christiana non exigit sponsaliorum moras, & ratum iubet haberi matrimonium, quod inter puberes contractum est per uerba praesentis temporis, aut etiam scriptis aut nutibus, idem declarantibus quod uerba prolata, tamen approbat parentum diligentiam, qui non subito prosiliunt ad nuptas, sed sponsalibus sic excludunt captionem, ut tamen irrita sint per maiores aut tutores acta, nisi liberorum aut pupillorum consensus accesserit. Igitur si respicias illorum temporum statum, quo feruebat inter Christianos castimoniae studium, nec adhuc exuberabat malicia, refrigerata charitate, dices Pontificum de matrimonio constitutiones recte pieque proditas, Sin contempleris horum temporum mores, si reputes, tot hominum milia per orbem Christianum illaqueari coniugiorum pedicis, fortassis optabit omnibus bene uolens charitas, ut ecclesiae matris indulgentia, quae semper uigilat ad aedificationem suorum non ad destructionem, quaedam relaxet, quaedam aliter explicet, non aliter quàm docti fidique | |
[Folio 54r]
| |
medici sua remedia pro regionum, temporum, ac personarum qualitate moderantur. Corporum remedia sunt pharmaca, medici Hippocratis discipuli, morum pharmaca sunt constitutiones: medici pontifices, Christi successores. Si decretales corrigunt superiorum decreta quaedam, si decretalis corrigit decretalem, si Romanus pontifex in pluribus personis relaxat suae constitutionis rigorem, si in constitutionis interpretatione dissidet Theologus à iureconsulto, Theologus à Theologo, iureconsultus à iureconsulto, arbitror & Ecclesiam posse pro commodo gregis nouare leges quas statuit, & interpretari quod controuersum est. Qua de re nonnulla proponemus. Caeterum quoniam hisce turbulentissimis temporibus sunt, qui pontificum & episcoporum constitutionibus omnem derogant autoritatem, rursum è diuerso qui eas aequant ac propemodum anteponunt Euangelio, illud mihi praefandum est, me, dum haec in medium confero, nec contemptoribus uelle patrocinari, nec Ecclesiae proceribus uelle praeire, nec aliud omnino co- | |
[Folio 54v]
| |
nari, quam si quâ fieri possit, ut infelicium conscientiarum tranquillitati consulatur, idque ex autoritate praesulum, quorum uigilantiae commissus est grex dominicus. Proinde quicquid hic dicturus sum, non aliter accipi uelim, quam si in concilio, in quo tractaretur haec causa, quilibet è turba considentium sedulo suam adferret sententiam, meliori cessuram, aut irridendam etiam si mereatur. In primisGa naar margenoot+ mihi uidetur multo minus perplexum fore matrimonij negocium, si quae de cognatione spirituali constituta sunt, exhortationis uim habeant, non praecepti, sic ut laudetur illorum pietas, qui hoc reuerentiae deferunt his, quibuscum spiritualis contracta est propinquitas. Caeterum nihil obstet imaginatio cognationis matrimonio quod deus instituit, Christus approbauit. Nam rationes quas hic adferunt uel iureconsulti uel theologi, tametsi piae uidentur, tamen non habent tantum momenti, ut necesse sit ob eas dirimere matrimonium rite contractum: alioqui prodita fuisset haec constitutio mox à temporibus apostolorum, quibus maxime flagrabat castimoniae studium. Nunc uide- | |
[Folio 55r]
| |
mus à recentioribus additam. Nec semper efficax est argumentatio, quae per maius, minus, & par confert similitudinem. Cognatio carnalis dirimit matrimonium, multo magis spiritualis. Non enim consequitur: Cognatio carnalis facit haeredem, multo magis igitur cognatio spiritualis. Et pontifex non potest concedere ut quis ducat sororem suam, igitur non potest concedere, ut aliquis puellam ducat uxorem, quam pater aut mater suscepit in baptismo. Item cognatio carnalis se quaqua uersum spargit usque ad quintum gradum, impediens matrimonium, igitur idem faciet cognatio spiritualis, quod secus habet. Rursus in generatione carnali nullus habet praeter duos parentes, marem & foeminam: igitur in regeneratione spirituali non deberent adhiberi plures. Nunc licet adesse quot uelis, & tamen omnes obligat cognationis imaginatio. Deinde si tantum tribuimus fictioni propinquitatis, rectius congruit euangelistae quam baptistae. Non enim proprie generat qui baptizat, sed qui docet. Paulus enim ita scribit ijs quos non baptizarat, sedGa naar margenoot+ quibus prodicarat euangelium: Filioli mei quos | |
[Folio 55v]
| |
iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. Atque iterum: Nam in Christo Iesu per Euangelium ego uos genui. Et Onesimum appellat filium, quem in uinculis genuerat, utique doctrina. Nam olim apostolorum ministri plerunque baptizabant. Sermo dei semen est quo renascitur homo. Nascitur igitur spiritualis cognatio inter omnes qui eundem audiunt Euangelistam, inter discipulum & praeceptorum, inter maritum et uxorem à marito conuersam. Iam qui dicuntur Catechistae, mea sententia iustius deberent appellari patres quàm susceptores, si modo uere sunt quod dicuntur: & tamen his propemodum licebat ducere catechumenam, nisi Bonifacius octauus interpretatus fuisset fieri, quod uix fit: quanquam qui dicit, uix credo, significat se non credere: ita quod uix impedit, interpretari poteras in fauorem matrimonij, catechismum non esse sufficiens impedimentum matrimonij. Nunc autem ubi adsunt catechistae, quum infantes accipiunt baptismum? Susceptores, quos leuantes appellant, uidentur in fideiussorum locum successisse, aut in utrun- | |
[Folio 56r]
| |
que: Respondent pro infante, Credo. Id ita habere satis declarat S. Dionysius in Hierarchia Ecclesiastica. Quanquam quid nunc faciunt in baptismo susceptores, nisi quod uetustae consuetudinis simulacrum referunt? Spondent in posterum. Quid opus sponsoribus, quum parentes & sacerdotes hoc praestare cogantur ex professione? Quum igitur id quod nunc agitur, nihil aliud sit quàm priscae consuetudinis uestigium, non uideo grauem causam, quur contrahentium conscientiae tot laqueis impediantur. Grauissimum autem sit oportet quod dirimat matrimonium contractum, inter quos oportet, et quibus modis oportet: praesertim quum dominus dicat: Quod deus coniunxit, homo ne separet. Audio: Pontifex reddit personas inhabiles, nec deus coniunxit eos, qui contra constitutionem Ecclesiae contraxerunt matrimonium, & expedit dispensare causas dilatandae inter Christianos amicitiae. Has equidem rationes non improbo: sed uereor ne uigorem diuinae legis opprimant, si incidant in impios ecclesiae pastores. Verum | |
[Folio 56v]
| |
interim hoc mihi sufficit, quod humana constitutum est autoritate, per eandem posse mutari pro commodo reipub. Christianae. Denique si plus ualet cognatio spiritualis quam carnalis, in quibus gradibus non relaxat propinquitatis legem pontifex, nec hic debebat relaxare. Quod si minus ualet quam illa, dilutum est argumentum, quod nobis non hic tantum occinitur. Minor autem cognationis ratio uidetur in unctione frontis. In baptismo renascimur, in confirmatione uelut aduersus hostem pugnaturi donatiuum accipimus. Hic nulla generationis imaginatio. Haec disserens non labefacto constitutionem, sed doctorum rationes examino, num ad tantam rem irritandam satis habeant momenti. Et reddunt quidem rationes, cur ex caeteris sacramentis non nascatur cognatio spiritualis, sed quas probabiles possis dicere, necessarias non item. Idem sentio de publica honestate, quae nascitur ex imaginatione affinitatis. Quum enim matrimonium sit iuris diuini, non uideo quur ob scandalum, ex affinitatis fictione natum, oporteat impediri. Similis est ratio interdicti & feriarum: quum haec pendeant | |
[Folio 57r]
| |
ex hominum uoluntate, possunt ex hominum uoluntate mutari, si publica suadeat utilitas. Quanquam interdicti casus non ita frequenter incidit: et diebus nefastis contractum matrimonium hodie ualet, tantum celebritas prohibetur. Iam in adoptione duplex est imaginatio, cognationis & affinitatis, uelut inter adoptatum & adoptantis matrem, auiam, &c. rursus adoptantis filiam, neptem, &c. Similiter inter adoptatum et adoptantis filium naturalem est imaginatio cognationis. Rursus inter patrem adoptantem, et uxorem filij adoptati, uel contra: cui tantum tribuunt leges Caesareae, ut in recta linea, etiam soluta adoptione, maneat prohibitio contrahendi matrimonij. Pro causa adferunt reuerentiam ex adoptione contractam. Caeterum ubi est affinitatis imaginatio aut cognationis, iuxta rectam lineam, uolunt perpetuam esse prohibitionem: in fictione propinquitatis à latere, soluta adoptione redit ius contrahendi. Hic quoque multa sunt, quae pontificum indulgentia citra pietatis iacturam possent relaxari. Etenim si matrimonium est sacramentum Ecclesiae, idque coit per uerba praesentia decla- | |
[Folio 57v]
| |
ratum, uidendum est an principi liceat ob imaginariam cognationem affinitatémue, aut reuerentiam imaginariam quod contractum est dirimere. Cui debemus plus reuerentiae quam praeceptoribus, & tamen haec reuerentia non impedit matrimonium? Senectuti pueritia debet reuerentiam ex praecepto diuino, iuxta illud Leuit. 19. Coram cano capite consurge, & honora personam senis, & time dominum deum tuum. Inter senem & puerum imaginatio est parentis & filij, & tamen recipit Ecclesia matrimonia inter septuagenarium & puellam uix puberem contracta, non obstante scandalo, quod auus uideatur neptem suam ducere, aut puella patri seni nubere. Multo uero minus erit pedicarum in contrahendis matrimonijs, si prohibitio contrahendi consistat intra eos limites, quos dominus praescripsit Leuitici 18. siue inter cognatos, siue inter affines. Si quis dicat: Iudicialia sunt, non habent robur nisi ex approbatione Ecclesiae: mihi uidentur magna ex parte esse moralia. Nam naturae sensus defert reuerentiam personis, cum quibus illic prohibe- | |
[Folio 58r]
| |
mur contrahere matrimonium. Porrò quod adferunt quidam, ideo pontificem in matrimonio posse materiam reddere inhabilem, quum in alijs sacramentis non possit, quod matrimonium contractus sit, & contractus subesse legibus humanis. Est quidem contractus matrimonium, sed sacramentalis: qui si rite coeat iuxta praescripta legis diuinae, quid est necesse inducere inhabilitationem? Non dico quod Ecclesia non potuerit contrahere ius iungendi matrimonij, aut quod perperam contraxerit: sed propono dispiciendum, an his temporibus expediat illaqueatis hominum conscientijs hac indulgentia succurrere, quae quondam astringendo fauit & indulsit affectui populi ultro festinantis ad occasiones castimoniae, & beneuolentiae mutuae. Reddit & illud inuolutiorem matrimonij causam, quod affinitas quemadmodum & cognatio, ex quocunque coitu nascitur, quum ex furtiuis congressibus plurimae lateant cognationes & affinitates. Simplicius est quod ius ciuile non agnoscit affinitatem, nisi ex legitimis nuptijs natam. | |
[Folio 58v]
| |
Odiosa est diremptio coniunctionis, iuxta praescriptum diuinae legis initae. Porrò cognationis & affinitatis reuerentia, si libet ultra legis à deo traditae praescriptum, proferre, sit illi sanè sua laus, sed incolumi legis diuinae uigore: intra quem si consisteremus, non esset quod interdictum aut constitutio consuetudóue loci dirimeret matrimonium. Multum igitur laqueorum decederet matrimonio, si tolleretur illa distinctio, impedit contrahendum, sed non dirimit contractum. Quod enim contractum dirimi non debet, quid opus uetare ne coëat? Et si tantum ualet prohibitio, ut personas reddat inhabiles coniugio, dirimat & contractum. Nunc ordo etiam hypodiaconi si praecedat, dirimit matrimonium etiam contractum: si sequatur, neque dirimit, neque non dirimit, sed manet dimidiatum coniugium, sic ut ille non habeat uxorem, illa nec coelebs sit nec nupta: sed citra suam culpam irretita est infamibus & infelicibus nuptijs. Si coelibatus natura cohaeret cum sacerdotio ac caeteris ordinibus, simplex erat aut dirimere contractum matrimonium, alteri reddita sua libertate: aut detrahere | |
[Folio 59r]
| |
sacrum ordinem, quemadmodum olim ex sacerdotibus fiebant laici: & adhuc fiunt apud Graecos, ut audio, ob crimen admissum. Quod si Romanus pontifex potest inhabiles reddere personas, ne per consensum coëat matrimonium, iuxta rationem praedictam, potest itidem & inhabiles reddere ad accipiendum characterem ordinis, qui ut impressus deleri non possit, certe uidetur obstari posse ne imprimatur. Deinde sicut irritum habetur matrimonium secundum, eo quod qui semel contraxit, non habet liberum consensum: ita qui ducta semel uxore sibi ius ademit iterum contrahendi, nihil agere uidetur si consecretur. Haec argumentandi tantum causa dicta sunto. Nunc in quem usum datur consensus sacerdoti & monacho, quibus exercendi coniugij ius ademptum est, & hic consensus qui nulli est utilis, propter honestatem publicam censetur officere connubijs alienis. Hic & ciuilium legum seueritas, ceu Tenedia bipennis, aliquam difficultatis partem dissecare poterit, sublato è medio qui in ludificationem matrimonij simul et ecclesiae, post ductam uxorem initiatur sacerdotio, | |
[Folio 59v]
| |
iniurius in mulierculam, contumeliosus & impius in Ecclesiam, unde dolo malo sacrilegij suffuratur ordinis sacramentum. Simplex furtum luitur poena capitis, atqui hoc crimen quouis furto grauius est. Praetexitur hic fauor ordinis, sed tacetur iniuria matrimonij. Quanquam qualis est ille fauor ordinis, si rima detur irrependi dolo malo? Est & altera distinctio, quae sublata uehementer explicaret nodos coniugiorum. Professio uitae monasticae dirimit ratum matrimonium, at consummatum nequaquam. Statuere posset Ecclesia iuxta praescriptum Euangelicum, ne qua res dirimat matrimonium, siue ratum siue consummatum, nisi sola mors & adulterium. Si diuini iuris est matrimonium, & coit per consensum uerbis praesentibus expressum, quomodo dirimitur humana distinctione duarum uocum rati & consummati, uoti simplicis & solennis? Si in gradibus cognationis pontifices inhabiles reddunt personas, possunt & eos qui ducunt uxores inhabiles reddere, ne uoto sint habiles citra consensum coniugis. Quanquam is consensus | |
[Folio 60r]
| |
probandus erat per episcopos, ac grauate suscipiendus, in aetate praesertim suspecta, quod experientia doceat raro bene cedere talia diuortia. Hic praetexitur fauor religionis, cui merito fauebat olim Ecclesia, eo quod aulis ac popularibus in paganismum penè relabentibus, quantum ad uitam attinebat, in monachis ac uirginibus uideretur adhuc superstes Euangelicae professionis uigor: quod utinam & hodie possimus gloriari. Verum id temporis quum maxime promereretur fauorem monachorum pietas, nusquam tamen legimus illi sic indultum, ut quisquam inuita ac deserta uxore proriperet sese in monachorum contubernium. Cauetur ne permonasticae uitae professionem fiat iniuria creditoribus, quum sanctius sit coniugis debitum quàm ullus contractus. Si monachus reuocatur ad uxorem, nulli fit iniuria: si manet, fit iniuria puellae, ob causas quas ante retulimus. Hanc materiam non ingrediar altius, ne lectorem plus satis remorer: tantum ostendo quid possit Ecclesia, & quid horum temporum status po- | |
[Folio 60v]
| |
stulet. Quod superest, eorum arbitrio defero, qui clauo nauis Ecclesiasticae assident. Iam quoniam ex uotis perplexae dubitationes oriuntur plurimae, profuerit admonuisse Christianos omnes, ut à uotis non necessarijs, aut etiam inutilibus abstineant. Si cui cordi est Hierosolymam aut Compostellam uisere, morem gerat animo suo, uotum interponere non est necesse. Et si quod intercessit, semper ei quod est ad salutem & ad Christi doctrinam propinquius, cedat id quod longius abest. Qua de re si dubitas, episcopum, parochum, aut alioqui grauem doctumque uirum consulas licebit: si non dubitas, sequere iudicium animi tui, tantum ut syncera sit conscientia. Oportet enim uota Christianorum plurimum abesse à uotis paganorum, qui decimam bonorum pollicebantur Herculi, quo felicius cresceret res familiaris. Lenones aliquid uouebant Veneri, quo quaestus esset uberior, aliaque id genus innumera. Ne Ieptae quidem uotum in exemplum trahendum est. Caetera Iudaeorum uota aut ad figuras legis pertinebant, aut erant facilia praestatu, aut | |
[Folio 61r]
| |
redimi poterant. Caeterum oportet omne uotum esse maturum ac liberum. Qualia sunt igitur uota quae in morbo, nauigatione, aut bello metus mortis extorquet, aut alia quae piam affectio mentis, tendens ad insaniam? Ad haec uotum hominis Christiani non alium scopum habere debet quam salutem aeternam. Quod si palàm est, uotum minus conducere ad scopum, quam quod uotum non est, id quod minus conducit ad salutem, uidetur debere cedere conducibiliori. Haec de uotis uulgaribus, quae mea sententia, non suscipere tutissimum est, aut temere suscepta pro nullis haberi. Hanc opinionem non alia conditione meam haberi uelim quam si comprobabit Ecclesia, cui constat in manu esse quod proponimus, si uelit. Iam de uoto continentiae non simplex est quaestio. Quidam enim negant monachum uiolare uotum, si scortetur, nisi duxerit uxorem, quod uotum sit abdicatio rei prius licitae. Neque enim uotum dici possit, si quis uoueat se nunque fore lenonem. Sed omissis ijs quae non admodum faciunt ad id quod agimus, plurimum conducet ad expediendam matrimonij causam, si statuerit Ecclesia, uotum castitatis irritum esse, nisi cum autoritate praesulis | |
[Folio 61v]
| |
suscipiatur, quem oportet et in hac re esse difficillimum: deinde inter uotum simplex & solenne non esse tantum discrimen, ut alterum si praecedat, faciat dimidiatum coniugium, alterum etiam si sequatur, soluat ratum matrimonium, sed utrunque pari poena dignum esse, qui cum uxoris iniuria uel susceperit ordinem, uel uitam monasticam profiteatur, maiusque scandalum censeatur si maritus fiat sacerdos aut monachus, quam si redeat ad uxorem, cui debet perpetuam uitae consuetudinem, nisi mulieris liber ac maturus assensus intercedat. Paulus genuerat Onesimum in uinculis: Nullum poterat esse uotum sanctius. Inseruiebat apostolo Paulo propter Euangelium uincto: Nullum officium religiosus. Et tamen remittit illum hero suo Philemoni. Et impium sit si sponsa remittatur marito? Durius enim est, si uxor uoueat inuito marito, quam si contra. Penes uirum enim manet autoritas. Iam hoc etiam durius apparet, si contempleris quae sit nunc disciplina in plerisque monasterijs tum uirorum tum uirginum, quantaque paucitas eorum in quibus | |
[Folio 62r]
| |
uere monastice uiuitur. Ad Euangelij professionem semper licuit inuitis parentibus ac maritis conuolare. Licebat idem seruis. Nec tamen apostolus permittit seruo Christiano, ut herum ethnicum relinquat: nec uxori Christianae, ut idololatram maritum deserat: & impium nobis uideatur, si monachus aut sacerdos iubeatur redire ad uxorem Christianam? Audio quosdam ita loqui: Nec parentum nec maritorum autoritas obsistere potest ei, qui afflatu sancti spiritus totum se dedicat deo. Quid igitur in baptismo est actum? an dimidium hominis dedicatum est deo, dimidium diabolo? Vtinam autem omnes qui profitentur institutum monachorum, afflentur diuino spiritu. Nullus deberet obsistere, etiamsi se praecipitarent in flumen. Atqui palàm est quod multos afflauit spiritus stulticiae, temeritatis, phreneseos, ambitionis, auaritiae, ocij, libidinis & luxus. Certe eos qui clàm aut inuitis parentibus, quibus lex diuina iubet obediri, dedunt sese in uitae genus, unde non queant semet in posterum extricare, uerisimilius est malo afflari spiritu, | |
[Folio 62v]
| |
qui quum habeant probos piosque parentes, tamen illis reclamantibus profugiunt ad monachos. Decreta Pontificum ius faciunt parenti retrahendi filium è monasterio minorem annis duodecim. Recte quidem hoc olim, at nunc, ut opinor, expediret idem ius parentibus prorogari usque ad annum uigesimumquintum. Essent fortasse pauciores monachi, sed puriores. Olim filio, qui erat in potestate patris, non erat liberum baptizari furtim, si parentum assensum impetrare licuisset: nec baptismus liberabat illum ab ob sequijs patri debitis, nisi uocassent ad manifestam impietatem: et fortasse debebat filius adferre patri, sacrificaturo Ioui, thus, si ius sisset, ipse sacrificare iussus non debebat. Coniunctius autem matrimonij uinculum deus esse uoluit quam patris & filij: Propter hoc, inquiens, relinquet homo patrem & matrem & adhaerebit uxori suae. Non igitur arbitror pugnaturum cum pietate, si statuat Ecclesia, ne uotum solenne spoliet maritum sponsa sua. Habet maritus cui obediat, etiam cui debeat obedientiam: paupertatem ipse sibi conflabit, si quae possidet eroget pauperibus, | |
[Folio 63r]
| |
& quod habet, non ut proprium habeat, sed ut commune. Continentiae dimidium, fateor, tantum habet in manu sua, sed hic calculus multis alijs bonis operibus pensari poterit, uisendis aegrotis, subleuandis pauperibus, erogandis eleemosynis, audiendis concionibus, erudiendis liberis, gubernanda familia, parando manibus quod det egentibus: à quibus officijs, nunc ferè secluduntur monachi, monachaeque, qui maxime praedicantur sanctitatis nomine, quum tamen haec in primis Hieronymus, Ambrosius & Cyprianus praescribant uirginibus deo dicatis. Haec non eò spectant, ut monachos aequem coniugatis in uniuersum, sed declarare uolui, incolumi religione statui posse, quod coniugio sit accommodatius, cuius negocium agimus in praesentia. Iam criminis multa genera conmemorantur, & rursus ex his multa quaestionum examina. Res fuerit expeditior, si leuiora crimina iubeantur ferri, ueluti si quis ante matrimonium habuisset stupri commercium cum ea, quam ducit uxorem. Sin crimen sit enorme, aut lex ciuilis capitis poena liberet alterum coniugum, aut is libere- | |
[Folio 63v]
| |
tur in totum à matrimonio, qui uacat crimine: & pro mortuo habeatur, qui mortem meruit, nisi recusat etiam innoxius à noxia distrahi. Nam aequum est eos non diuidi, qui criminis societate iuncti sunt, uelut in adulterio: quod nunc pro ludo ducitur, quum nulli facinori poena seuerior apud priscos fuerit praescripta. Furem nocturnum & alienae domus perfossorem non erat fas occidere, nisi cum ferro deprehensum. Breuiter in nullo facinore lex homini priuato porrigebat gladium, nisi quum esset propulsanda uis, aut quum maritus adulterum in adultera deprehendisset: ne id quidem impune, nisi corpus utrumque perimeret. Et tamen peracto facinore periclitabatur apud iudices, homicidij damnandus, ni docuisset testibus et argumentis, se corpus utrumque in ipso congressu deprehensum occidisse. Dabatur hoc dolori maritali, sed non sine discrimine. Lex Mosi tradit adulteram deprehensam lapidandam populo. Quin & apud Graecos & Romanos capitale crimen erat adulterium. Equidem haud improbarim Ecclesiae mansuetudinem, quae mauult poeni- | |
[Folio 64r]
| |
tentiam malefici quam mortem. Caeterumciuilium legum uidetur hic praepostera clementia, quae simplicem furem, etiam πρωτόπειρον suffigunt in crucem: & hominem, multis adulterijs inquinatum, nulla poena dignum existimant. Indicebatur quidem olim maleficis ab Ecclesiae pastoribus satisfactio, & in gratiam Ecclesiae principes frequenter conniuebant ad quaedam facinora: nunquam tamen Ecclesiae poena, quantumuis austera, gladium excutiebat potestati ciuili. Animae medetur Ecclesia, corpora nocentium debentur legibus, quae si parcunt adultero, nec uxor animum inducere potest ut cum eo uiuat, non absurdum uideatur, pro mortuo haberi qui morte dignus est, itaque liberetur innoxia. Et tamen uideo ueteres grauissimis causis adductos, ut has quas nunc habemus constitutiones de matrimonio proderent. Tantum igitur haec consideranda proposui. De conditione iam dictum est, nullam causam satis grauem adferri, quur conditio impossibilis ratum faciat matrimonium, ueluti: si tu es uirgo accipio te uxorem, quam scias esse corruptam quae peperit. | |
[Folio 64v]
| |
Rursum non uideo, quur conditionem hanc habeant pro turpi: Accipio te in matrimonium, si te comperero uirginem. Quum enim puella sibi conscia sit, non debet fallere excipientem quod honestum est. Nam Deuteron. cap. 22. seuere quidem animaduertitur in eum, qui quam pro uirgine duxit, fingit se comperisse uitiatam: conuictus enim & caeditur & pecunia mulctatur: at multo seuerius in sponsam, cuius uirginitas non erat seruata sponso, educebatur extra ciuitatem, & lapidabatur à populo. Nunc autem grauior est causa, quur uirginitatem puellae depecisci posset sponsus, quod ut digamus arcetur à sacerdotio, qui pro uirgine uitiatam duxerit etiam imprudens. Fortasse quotidianae fierent redibitiones, si daretur stipulatio uirginitatis, cuius probatio non minus difficilis quàm custodia, sed hanc corruptelam docuit legum indulgentia. Si placet igitur has odiosas quaestiones excludere, saltem ne obstet ad sacerdotium, quod insciens duxerit uitiatam. Nec enim urget nos hic autoritas Pauli, etiam si sciens duxisset uitiatam, etiamsi priore defuncta duxisset alteram, | |
[Folio 65r]
| |
eo quod idem Apostoli praescriptum complectitur alia multa, quae nunc non submouent à sacerdotio: certe ratio naturalis non repugnat, quin si conditio, quam excipit contrahens matrimonium, sit eius momenti, ut uerisimile sit non coiturum fuisse matrimonium, nisi latuisset uitium, solui possit contractus. Veluti si quis se fingeret esse praediuitis cuiusdam filium, quum esset mendicus: aut claro genere prognatum, qui natus esset, ex incesto: aut sanum, qui lepra, scabieque quam Neapolitanam uocant: aut morbo comitiali laboraret, liberandus esset qui conditionem apposuisset consensui, puniendus qui sacramento fraudem admiscuisset. Grauior enim poena debetur illis, qui re sacra ad maliciam abutuntur, ueluti qui per confessionem sacramentalem exercent lenocinium, aut per eucharistiam magicas artes. Siquidem hic dolus cum impietate coniunctus est, nec solum afficit iniuria proximum, uerum etiam Ecclesiae dei contumeliam irrogat. Atque adeo si non esset expressa conditio, constaret tamen esse falsum opinione, qui pactus est coniu- | |
[Folio 65v]
| |
gium. Aequitas itaque uidetur suadere dissolutionem per dolum initi contractus, si qui falsus est, remittere fraudem nolit, praesertim si constat, ab altero contrahentium data opera procuratum, ut alter falleretur, quod genus exempla permulta iactantur popularibus fabulis, neque tamen non uera. Non enim consentit qui addit consensui conditionem, si ea non extiterit. Iam uere dictum est hoc à iureconsultis, nihil minus cohaerere cum assensu, quàm errorem. Vbi enim error est, ibi consensus non est: & personae quidem error liberat eum qui circumuentus est, error uero qualitatis aut fortunae non item. Sed quid, si grauius incommodum adferat error qualitatis aut fortunae, quàm error personae? Leuius enim esse potest nubere Ioanni quem putabas esse Petrum, quàm nubere lunatico, aut leproso, aut morbo comitiali obnoxio quem credebas esse sanum. Erit quidem destinantium matrimonium, quanta fieri potest cura prouidere ne capiantur: uerum in his quae magni momenti sunt, nec prouideri quibunt circunuentae personae, partim succur- | |
[Folio 66r]
| |
rere poterit Pontificum autoritas: pronunciando non coisse matrimonium, partim ciuilium legum seueritas, per quas non sit impune malis imponere matrimonij fuco. Non enim ad hoc institutum est matrimonium, ut in fraudem illiciatur simplicitas, sed ut coniugum uterque suo bono iungatur alteri. Captio est non coniugium, quum alter habet praedam quam captabat, altera decepta plorat: nisi mauis hoc raptus appellare genus. Sunt autem hodie permulti, qui hoc nomine pro lepidis ac facetis habentur, quod subinde uertentes solum, nunc hanc, nunc illam ducant uxorem, nonnunquam usque ad duodecimam, nec alio quaestu uiuunt. Hos impios impostores & humani generis pestes oportebat in crucem tolli. Ac mea sententia minus impeditum esset matrimonij negocium, si crimenGa naar margenoot+ alia ratione puniretur. Nunc dirimitur matrimonium, si sponsus stupro mixtus fuit sorori sponsae: quanquam hoc ad affinitatem pertinere uidetur. Poterat alia uia caueri, ne bono sit illi sua malicia, etiamsi maneret matrimonium libero legitimoque consensu | |
[Folio 66v]
| |
contractum. Sed has diremptiones facile tulerim, si liberentur ambo, in crimine capitali lex ciuilis alterum liberauerit. In his alijsque permultis poterit autoritas Pontificum habiles & inhabiles reddere personas, sic ut aut nihil sit actum contrahendo, aut simpliciter ratum sit quod contractum est, ut uel utraque persona teneatur obstricta, aut utraque pariter liberetur. Recte quidem Ecclesiae leges damnant clandestina coniugia, sed utinam hisce temporibus sic damnarent, ut furtim contracta pro non contractis haberentur, nisi maiorum accederet autoritas, & solennis utrinque stipulatio, quod olim apud censores fieri solitum, nec sine iureiurando, supra demonstrauimus. Nullum opinor in sacris literis exemplum inueniri, filios familiâs, aut pupillos clàm ijs, in quorum potestate sunt, contraxisse matrimonium, quod illis reclamantibus ualuerit. Olim parentes etiam ius uitae ac necis habebant in liberos. Et quanquam iniquum est, ut parentes liberos suos ad coelibatum adigant, posteaquam pubuerint, tamen sacri docto- | |
[Folio 67r]
| |
res in quibus est Ambrosius, aequum putant, ut inter complures procos deligendi ius sit penes parentes, qui si tam sint inhumani, ut liberos habeant pro seruis, aut iumentis, & aut nolint illis prospicere de matrimonio, aut alicuius commodi gratia obtrudant illos maritis aut uxoribus palàm indignis, designari poterunt qui talibus succurrant. Sunt patrui, sunt aui, sunt magistratus, sunt Episcopi, quibus hoc negotij poterat delegari. Quum leges Caesarum seruis subuenerint, durius apud dominos habitis, aut infami contumelia affectis, quanto magis oportet consulere liberis ac pupillis, aduersus parentum, tutorum & curatorum iniquitatem? qui si suum commodum uenantur ex incommodo liberorum, iam ex parentibus fiunt tyranni. Quid autem mirum huc degenerasse mores Christianorum, quum & hodie reperiantur (dictum abominandum) qui suos liberos turpis quaestus gratia prostituant? In tutoribus et curatoribus alienis rarior est fides. Apud Britannos nobilium filij, orbati patre, ueniunt in potestatem tutorum. Id ius emi- | |
[Folio 67v]
| |
tur aut impetratur à rege. Quod quoties incidit in alienos, sic aliquando tractantur bona pupilli, ut ni uxorem ducat, quam praescribit tutor, haud multum fructus sit accepturus è suis agris. Tempus autem tutelae profertur usque ad annum uigesimum secundum. Et haec uocantur matrimonia, quum iure ciuili cautum sit, ne tutor aut curator pupillam fidei suae commissam ducat uxorem, ne liberi quidem horum: quanquam hoc ius ecclesiasticum non uetat. Nec tutorum igitur, nec parentum tantum ualeat autoritas ut liberis aut pupillis obtrudatur uxor nolentibus: nec tamen usque adeo laxandae sunt habenae licentiae, inconsultae aetati, ut furtim, ut temere, ut poti, ut incantati, ut dictis in ipso corporum complexu tribus uerbis, contrahant matrimonium, hoc est, conficiant Ecclesiae sacramentum. Vtinam uigeret illa prisca inter parentes & liberos pietas, ut nec illi secus consulerent suis, quam sibi consultum uellent, nec hi diffiderent maiorum suorum prouidentiae. De uirgine loquens Paulus, totam autoritatem defert patri, de uidua dicit: Cui uult nubat, | |
[Folio 68r]
| |
tantum in domino. De uirgine non dicit: cui uult nubat, sed: si nupserit uirgo, non peccat, quasi nuptias uirgini permittat etiam inuitis parentibus, sponsi delectum non permittat. Aequissimum tamen uidetur, ne res tanta peragatur, nisi quorum periculum uertitur, consensus intercedat. Damnanda sunt enim coacta matrimonia. Proinde si sponsus uehementer abhorret ab ea quam parentes uolunt obtrudere, aut si sponsa, non ilico obtemperandum erit illorum affectibus, sed dandum aliquod temporis spacium, si forte corrigatur iuuenilis illa cupiditas, rebus ad rationis iudicium exactis. Verum si durat affectus non omnino absurdus, erit humanitatis parentum, hic aliquid de suo iure concedere, quemadmodum apud Comicum Clitiphoni reijcienti quas mater offerebat, pater concedit illam ducere, quam filius malebat. Talis autem sit temperatura, ut nec maiorum spernatur autoritas, nec liberis pereat sua libertas. ValeatGa naar margenoot+ uincatque contrahentium consensus, sed sit consensus liber, uerus ac legitimus, praesertim in negocio, quum omnium difficillimo, | |
[Folio 68v]
| |
tum immedicabili, si quid peccatum fuerit. An ibi liber est consensus, ubi metus urget, cadens in aetatem adolescentis teneram? aut in puellam, praeter aetatem & sexu imbecillem? Ingens telum est paternarum facultatum amissio. Quosdam magis terret infamia quam pudor. In cohercenda pueritiae lasciuia ualeat parentum seueritas usque ad uerbera: in negotio matrimonij, persuasioni locus esto, coactioni nequaquam. Rursum ubi per lenam, per uinum, amentiae parentem: per impudicos lusus, per noctem pudore carentem, per magicas epagogas, inter uix puberes intercedunt tria uerba: an illic est consensus, ubi nullus est sobrius sensus, sed totum pectus temulentia, libido, & maleficae uoces triplici occuparunt insania? Nullus ualet contractus initus cum homine mente capto, non uàlet cum impubere, aut cum annis minore quam oportet: & ratum est omnium maximum matrimonij foedus, quum adsit aetas, cui leges ob rerum imperitiam inopiamque iudicij succurrunt, in leuibus etiam contractibus: ubi praeest temulentia, quae plus est | |
[Folio 69r]
| |
quàm insania, adeo ut nonnunquam ebrietas continua sit perpetua dementiae? Ira breuis insania dicitur, temulentiae uix prolixus medetur somnus. Olim ita praeibat iudex: Habés ne uxorem ex animi tui sententia? At quam animi sententiam mihi narras, ubi non uno modo excantatus est animus? Cum absente loquitur, ut habent prouerbia, cum ebrio qui litigat: & praesens praesenti loquitur puer, qui temulentus cum temulenta paciscitur matrimonium, quem si perconteris experrectum, quid dixerit feceritque, non satis meminerit. Nihil habent ponderis uerba, quae proferuntur ab homine parum integrae mentis, nisi constat actum fuisse lucidis interuallis. Pro irritis habentur quae metus expressit, quod mens nec libera nec sui iuris sit: & uelabunt per insaniam cum ui coniunctam dicta? Nam artibus huiusmodi expugnare puellarum aut adolescentum animos, non modo fraus est, uerum etiam uiolentia. Legimus quosdam uoluptate superatos, qui cruciatibus subigi non poterant. Et ad has fraudes instruuntur puellae, quo maritum | |
[Folio 69v]
| |
locupletem inueniant: ijsdem & iuuenes insidiantur bene dotatis. Etsi his machinis parum proficitur, adduntur magicae preces & ueneficia. Quot iuuenes noui summo loco natos, reque lauta, mulierculis irretitos, quibus tam nihil erat bonae famae quàm rei. Quantus illic parentum luctus, quantus cognatorum moeror? Tentabatur diuortium, utriusque ablegatione, sponsi in Galliam, sponsae in Hollandiam: mulier sollicitabatur ad uitam monasticam, recusanti parabantur uenena: sponsus ne perderet ecclesiasticos fructus, quos habebat opimos, expectabat nouae nuptae mortem, illa profuga sequuta est uirum, parentes abdicabant sponsum. Breuiter, omnibus frustra tentatis, erat indissolubile matrimonium. An in hoc matrimonium congruit, quod ait dominus: Quod deus coniunxit homo ne separet? An ita magis dicendum: Quod diabolus per suos ministros coniunxit, deus per suos ministros separet. Non potest Romanus Pont. irritare consensum inter personas legitimas declaratum. Esto, sed pronunciare, ni fallor, potest talem consensum non esse | |
[Folio 70r]
| |
legitimum, ne personas quidem esse legitimas, quae mentis non sunt compotes. Si Romanus Pont. inhabiles reddit, inter quos intercessit cognatio spiritualis, nimirum poterit & hos inhabiles ad contrahendum reddere, ut non solum non ratum habeatur matrimonium, uerum etiam poenas dent, qui malis artibus tales conglutinant nuptias. Si dixeris: Discant suo malo cautiores esse. Audirem, si liceret uxores uel reuendere, uel permutare. Haec si semel male ceciderit alea, non est quod arte corrigas. At leges ciuiles non grauantur pupillos & minores subleuare suo fauore, restituentes in integrum, si contractus incommodus est pupillis: si commodus, comprobatur. Cauetur aetati obnoxiae dolo, et plectitur qui struxit insidias simplicitati, cui debebatur fauor. Oportet autem Ecclesiasticas leges humaniores esse quàm ciuiles. Quod igitur controuersiarum nascitur ex uerbis praesentibus & futuris, ex matrimonio rato & consummato, ex signis, nutibus, & scriptis, magna ex parte tolletur, si dignarentur Ecclesiae proceres statuere, nullum ma- | |
[Folio 70v]
| |
trimonium prius esse ratum, quàm apud magistratus ad hoc designatos, adhibitis testibus, clare conceptis uerbis uterque sobrius ac liber alteri condicat coniugium, eaque uerba scripto seruentur. Quod furtim inter sese fecerant, si coitus sit, pro stupro censeatur, si consensus qualibuscunque uerbis declaratus, pro simplicibus uerbis habeantur: matrimonium non sit, donec apud iudices ac testes à sobrijs ac liberis, solennibus uerbis declaratus sit matrimonialis consensus. Idem censeo de ijs, qui quum loqui non possint, signo aut nutu declarant animi uoluntatem. In alijs contractibus excipitur dolus malus, & rescinditur pactum: Hic in re tam ardua sacráque iuuat esse dolosum, & captioni patet simplicitas. Fruitur suo maleficio captator, & in damno haeret aetas innoxia. Nec dubito, quin his quae proponimus tum meliora tum plura sint dispecturi proceres Ecclesiae, si deus hanc curam, mea sententia non minimam, immiserit cordibus illorum. Neque enim, quod saepius mihi testandum est, hic propositum est, ullo pacto consti- | |
[Folio 71r]
| |
tutiones aut consuetudines, in publicum usum receptas, conuellere, sed potius ex autoritate maiorum firmitati felicitatique coniugiorum consulere. Quam ad rem cum primis conduceret, si impedimentorum laquei, quantum fieri posset, salua pietate, tollerentur, & à praescriptis diuinae scripturae quàm minimum recederetur: & si quid esset adijciendum sacrae scripturae, id potissimum eò spectaret, ut quàm expeditissimus esset coniugij contractus. Nunc, ut antea dictum est, alibi uehementer laxata est contrahendi facilitas, per ea quae magis petita sunt ex opinionibus iureconsultorum, quàm è sacris literis: alibi quod ex sacris literis laxari poterat, id contractum est. Pro digamo habetur, qui bona fide duxit puellam pro uirgine, quam post comperit furtiuo stupro fuisse cognitam, & arcet auidum à sacerdotio digamiae imaginatio: siue, ut melius dicam, inculpatissima rei ignoratio, quam nec praescire potuit maritus, nec praestare. Idque se factum esset ante baptismum, arbitror ceu digamum reijciendium à sacerdotio: quemad- | |
[Folio 71v]
| |
modum imputatur uxor ante uiri baptismum mortua, si post baptismum duxerit alteram, frustra reclamante Hieronymo. Fateor, beatus Paulus uult episcopum esseGa naar margenoot+ unius uxoris uirum, uidelicet qui tum temporis cogebatur habere testimonium non solum à Christianis, uerum etiam ab ethnicis & Iudaeis, quos sollicitabant ad Euangelij professionem. Id autem aetatis idem erat episcopus, sacerdos, & presbyter. Quod igitur de illorum temporum episcopo, quem oportuit undiquaque inculpabilem esse, uelut impiorum iuxta ac piorum oculis expositum, ne quod offendiculum daretur Euangelio, dixit Apostolus, dilatatum est ad omnes presbyteros, praesertim quum horum paucitas, quae fuit ante annos nongentos, sic excreuerit, ut mundus undique scateat agminibus presbyterorum, ut iam periculum non sit, ne quis alienetur ab Euangelio, si recipiatur in presbyterorum ordinem, qui sciens etiam antea maritus fuisset uiduae, modo caetera responderent ordinis dignitati. Nam hodie si quis episcoporum uulgus contem- | |
[Folio 72r]
| |
pletur, longe alia sunt quàm uxor non uirgo, quae populo possent esse offendiculo, si ex illorum moribus aestimet Euangelij doctrinam, ne quid interim commemorem de haereticis, schismaticis, Iudaeis, & alijs, qui sunt à professione Christiani nominis alieni. Proinde quum mutata sit seculorum ratio, sublataque prorsus ea causa, propter quam Paulus non uult episcopum esse digamum, ne repetita coniunx suspicionem praebeat incontinentis animi, tamen adhuc urgemus tria Pauli uerba, unius uxoris uirum: quasi solum hoc apostolus praescripserit in episcopo deligendo, quum eodem in loco postulet ut sit irreprehensibilis, sobrius, ornatus, prudens, pudicus, hospitalis, doctor, non uinolentus, non percussor, sed modestus, non litigiosus, non pecuniae cupidus. Ac mox, non neophytus, ne in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. Eadem ferè exigit ab episcopis, scribens ad Titum: OportetGa naar margenoot+ enim, inquit, episcopum sine crimine esse, sicut dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non uinolentum, non per- | |
[Folio 72v]
| |
cussorem, non turpis lucri cupidum, sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, & eos qui contradicunt arguere. Quur ex tam multis huius constitutionis apostolicae capitulis, sola urgetur uxorcula, quum scortorum colluuies & concubinarum greges non imputentur? Si non admitteretur ad Episcopi siue sacerdotis munus, nisi qui pudicitiam seruasset illibatam, uidebatur pulchre congruere, ut uirginitatis honos cum ordinis dignitate iungeretur, quo magis esset populo uenerandus episcopus: nunc pudicitia non exigitur, sed imputatur uxor uel altera, uel non uirgo: & adeo imputatur, ut nec ineuitabili ignorantiae fiat gratia. Digamus non arcetur à sacerdotij functione, quod crimen admiserit, qui nihil peccauit, ducens uxorem legitime: laudem etiam promeruit, caste sanctéque colendo matrimonium, & ad pietatem educandis liberis. Quur igitur arcetur? Nempe quia | |
[Folio 73r]
| |
apud populum, ad calumniandum propensum, magis autem apud Christiani nominis hostes, incontinentiae suspicioni patet, qui coniugium iterauit. Oportet autem episcopum non tantum à malo, sed ab omni specie mali cauere, ne doctor Euangelicae philosophiae, ne dispensator mysteriorum dei, ne lucerna candelabro imposita ut luceat omnibus, qui in domo sunt, quacunque occasione det offendiculum uel impijs uel infirmis. Haec ratio ualebat illo seculo, quum eximia puritas exigeretur ab episcopis. Nunc hoc quod leuissimum est exigitur, neglectis tam multis quae magis decent episcopum. Qui adhaeret meretrici, inquit Apostolus, unum corpus efficitur. Qui imprudens duxit corruptam pro uirgine, dicitur diuisisse corpus suum, & qui cum tot meretricibus habuit consuetudinem, non diuisit corpus suum, sed tanquam purus ac putus, & ut Graeci dicunt τέλειος, recipitur ad quatuor aut quinque, si libet, episcopas. Si qui secundam uxorem extulit, non obstat crimen admissum, sed leuis ac popularis suspicio, | |
[Folio 73v]
| |
uel metus potius incontinentiae, quod apud ethnicos etiam olim male audiebat digamia, quid est quod arcet eum qui duxit uiduam? an quod Mosi lex uetat, ne sacerdos ducat corruptam aut uiduam, trahitur ad eum qui nondum cogitat de sacerdotio? Augustino non obstitit gemina concubina: & nunc imputatur uxor ab alio furto delibata, nescio sponso. Si placet uigor apostolicae legis, ut arceatur ab episcopi functione, qui iugum iterauit: cur recipitur omni libidinum genere per omnem uitam conspurcatus? Et si Paulo uidetur ad gerendum sacerdotium idoneus, qui domui suae bene praesit, qui liberos habeat morigeros ac pudice educatos: quur in quo haec expetunt iudicatur indignus uel presbyteri nomine, non ob aliud nisi quod errauerit in uirgine? Romanus pontifex non relaxat apostolicae constitutionis uigorem, etiam in ijs qui tantum pietatis ergò sacerdotium expetunt, nisi fiant monachi. Tunc enim pro mortuis habentur, ac nomine commutato, pro Laurentio digamo renascitur Thomas monogamus. Verum | |
[Folio 74r]
| |
ut haec recte fiant, quur dissimulatur primum huius legis capitulum: Oportet episcopum irreprehensibilem esse? Non dixit, nullius criminis conuictum ac damnatum, sed ἀνέγκλητον, hoc est adeo inculpatis moribus, ut in eum non cadat ulla probabilis mali facti suspicio. Si dicent digamiam in propatulo esse, uitae sordes non aeque patere, quid dicemus de neophyto? Eligi potest episcopus nondum baptizatus, quod accidit diuo Ambrosio: imò diui Hieronymi temporibus, ut ipse testatur, summa pietas habebatur esse neophytum. Commendarat illum uitae integritas, ante baptismum actae, eoque non metuitur ne neophytus elatus in superbiam, incidat in laqueum diaboli. Laxatur hic uigor Apostolicae legis: in sola uxore non relaxatur. Quid autem dicemus de manifestis criminibus quorundam sacerdotum & episcoporum? Admittitur ad multiplex sacerdotium, qui in multis praelijs ducem gessit: qui palàm ac populo teste homicidium admisit, & qui prophanis legibus poenas dare debuit, recipitur ad episcopi dignitatem. Quod si urget ad- | |
[Folio 74v]
| |
huc lex Pauli, iuxta quam incontinentiae suspicio, ex iterato matrimonio concepta, arcet à sacerdotio: multo magis arcebunt nefariae libidines. Rursus si crimen quod probabiliter obijci potest, obstat, quod minus aliquis fiat episcopus, multo magis submouebit ab officio suscepto crimen manifestum. Digamum igitur à sacerdotio non submouit uigor apostolici praescripti, quod ne Theologi quidem inficiantur, sed humana constitutio. Optarim legem, à Paulo praescriptam, in omnibus partibus suis obtinere suum uigorem: nunc ubi sublata est causa quae Paulum mouit, tamen manet impedimentum digamiae etiam usque ad semel ductam uiduam, aut corruptam pro uirgine ductam, idque per imprudentiam, & caetera tam multa uel negliguntur omnino, uel facile relaxantur Romani Pontificis indulgentia. Quod si tantum potest hominum autoritas, ut matrimonium contractum dirimat, optarim ut eadem autoritas caueret, ut coniugia inter uix puberes, furtiuis congressibus & arte maleficarum conglutinata, rescinderentur, aut pro | |
[Folio 75r]
| |
non contractis haberi iuberet: legemque praescriberet, ad cuius regulam contracta matrimonia pro ratis ac legitimis haberentur. Hac ratione consuleretur tot hominum milibus misere coniugiorum pedicis irretitis. Deinde quemadmodum studio castitatis, quod olim uehementius erat inter Christianos, constitutiones quasdam receptas esse, ueluti de gradibus prorogatis & spirituali cognatione dictum est: ita poterunt eaedem pro temporum ratione mutari. Nam leges humanae, quemadmodum & pharmaca medicorum, ad salutem hominum accommodantur. Verum ea res erit curae primoribus Ecclesiae, quum Christi spiritus hanc uoluntatem illis inspirauerit: nobis haec tantum admonendi gratia dicuntur: quae si praeter rationem dicuntur, pro non dictis haberi uolumus. Nos enim haudquaquam praeimus ijs quos duces sui gregis dominus esse uoluit: nec Ecclesiae constitutiones aspernandas ducimus. Si quid placet in his quae pro nostra simplicitate contulimus, gaudebimus hominum conscientijs explicandis aliquid adiumenti dedisse: | |
[Folio 75v]
| |
si nihil placet, certe uotum charitatis & pia sedulitas ueniam promeretur, si nihil laudis auferat. Haec tamen pluribus uerbis saltem in hoc disseruisse profuerit, ut cognita matrimonij difficultate circumspectiores sint in contrahendo. Hactenus quae dicta sunt à nobis, utcumque caueri tum possunt tum debent. Caeterum ut contingat uxor apta, morigera, docilis, & in his quae didicit perseuerans, non est procis in manu, sed à deo qui autor est ac prosperator omnis coniugij, petendum est, ut quod agimus uelit esse laetum ac felix. Huc nimirum uocat nos Solomon dicens: Domus & diuitiae dantur à parentibus, à domino autem proprie uxor prudens. Quo quidem in loco diuus Ambrosius notat Graecae uocis emphasim. Sic enim ea lingua refert sententiam: οἶκον καὶ ὕπαρξιν μερίζουσι πατέρες παισὶ, παρὰ δὲ κυρίου ἁρμόζεται γυνὴ ἀνδρὶ: id est, Domum & facultates distribuunt parentes liberis, caeterum à domino adaptatur uxor uiro. Nec enim potest esse felix coniugium, ubi non est harmonia, quae nascitur similitudine morum & ingenio- | |
[Folio 76r]
| |
rum, ac mutuis obsequijs. Nam his rebus potissimum gignitur aliturque concordia. Eodem uerbo usus est Paulus scribensGa naar margenoot+ Corinthijs: Despondi uos uni uiro, ἡρμοσάμην. Triste iugum est, non coniugium, ubi dissidium est animorum: & inamabilis cantio est, quae non habet harmoniam. Rursus Solomon: Qui inuenit mulieremGa naar margenoot+ bonam, inuenit bonum, & haeriet iucunditatem à domino. Hic rursus pro eo quod bonum habet nostra translatio, Graeci legunt χάριτας, id est gratias, tametsi sensu consentiente. Bonum enim dixit pro insigni bono, ac ueluti mundo bonorum: & qui uertit gratias, copiam bonorum expressit numero multitudinis. Si per tuam incuriam tibi contigit infelix matrimonium, agnosce culpam, & memento patienter ferre malum, quod ipse tuo iumento accersiuisti: si citra culpam, tolerato, quia sic domino uisum est ob causas occultas, qui te melius nouit quid expediat saluti tuae. Sin obtigit prosperum ac felix, ne tribuas humanae prudentiae, sed agnosce, iuxta sapientis doctrinam, eam hilaritatem tibi profe- | |
[Folio 76v]
| |
ctam à domino. Huic igitur tuarum nuptiarum auspici gratias agito. Confirmat Sirach, quod dixit Solomon: Pars bona, mulier bona, in parte bona timentium deum, dabitur uiro pro factis bonis. A deo manat omne bonum, teste Iacobo: is pro sua inscrutabili uoluntate partitur inter homines sua dona. Vulgus autem existimat illos plurimum debere deo, qui formosi, aut diuites, aut generosi nascuntur. SedGa naar margenoot+quid praedicat nobis Ecclesiasticus? Cui contigit uxor bona, partem bonam sortitus est. Ea pars non temere datur quibuslibet, sed timentibus deum, quique sibi benefactis deum reddidere propitium. ItemGa naar margenoot+ Solomon paroemiographus: Sapiens, inquit, mulier aedificat domum suam, insipiens extructam quoque manibus destruet. Ad haec Ecclesiastes, lustratis omnibus quae sub coelo sunt, comperit amariorem morte mulierem. Si res tam acerba est uxor mala, cogita quàm ingens sit dei donum, mulier bona. Vbi sunt igitur, qui consultis astris uenantur horam fortunatam ineundo matrimonio? qui magicis artibus illiciunt puel- | |
[Folio 77r]
| |
las aut iuuenes? His si contingit infelix coniugium, ut ferè fit, non habent quod incusent deum, sed astris impostoribus scribant dicam, & mendacibus daemonibus intendant crimen, uel potius sibi ipsis, qui spiritibus impijs fidere maluerunt quàm deo longe benignissimo, diuiti in omnes qui inuocant ipsum. Veteres illi, quanquam ignari uerae religionis, tamen pro sua superstitione nihil rerum seriarum auspicabantur, nisi à sacris ac numinis alicuius inuocatione. Gesturi bellum immolabant Marti, nauigaturi Neptuno, negociaturi Mercurio, ducturi sponsam Iunoni ac Veneri: & Christiani sic matrimonium inimus, quasi res sit ludicra, & utcunque lubitum erit rescindenda, quum ab hoc fonte pendeat totius uitae uel calamitas uel felicitas. Merces aliquò deportaturi uouemus aliquid muneris Nicolao, & sponsam ducturi nullum appellamus numen? A quo uero potius petamus auspicatum coniugium, quàm ab eo qui instituit, qui consecrauit connubium? Depre- | |
[Folio 77v]
| |
camur aduersam ualetudinem, & non deprecamur malam uxorem, morte tristiorem? Precamur à deo felicem annonam, & non precamur faustum coniugium? Soli Christiani nouerunt Ecclesiae sacramenta, extra quam nulla est uera religio. Gentium autem superstitio in mille discrimina fuit dissecta, nec defuit aliqua natio tam barbara, quae uix ullum numen agnosceret: nulla tamen fuit tam immanis & effera, quin religionis aliquid tribueret matrimonio. Aristoteles, Xenophon, Plutarchus Christum non agnouerunt, tamen de nulla rescripserunt sanctius ac religiosius, quàm de matrimonio. Siquidem Peripateticus ille, quanquam alioqui non admodum memor numinis, de coniugio sic loquitur: Existimare debet mulier bene composita, mores uiri esse legem suae uitae, impositam ipsi à deo per coniunctionem matrimonij, atque consortij. Quis docuit hunc atheon, autore deo iungi matrimonia? Iterum aliquanto post: Quamobrem qui ista negligit, & deos uidetur negligere. Propter deos igitur quibus praesentibus sacra fecit, & uxo- | |
[Folio 78r]
| |
rem duxit, &c. Qui negat mundum à deo conditum, fatetur matrimonium absque deo non coire. Quid autem Xenophon? apud quem quum Socrates interrogasset Ischomachum, num ipse sponsam docuisset ea, quae spectant ad bene gubernandum familiam, respondet hunc in modum: Minime, sed rem diuinam feci, quum caeteris dijs, tum praecipue Ioui, ut mihi quae forent optima docere contingeret, illi perdiscere: & colligit similia fuisse uota sponsae, uel hoc argumento, quod se mariti monitis docilem ac morigeram praebuisset. Meminit & Plutarchus de sacrificio, quod ex more fiebat Iunoni coniugali. Quin et lectulum ipsum connubialem, genio cuipiam sacrum habitum, declarat Iuuenalis, sic inuehens in adulteros: Antiquum & uetus est, alienum Posthume, lectum
Concutere, & sacri genium contemnere fulcri. Apud ignaros uerae religionis religiosum erat coniugium: & apud uerae religionis professores, res est prophana ludicraque? Si nos non mouent Ethnicorum exempla, certe uertamus oculos ad exempla patri- | |
[Folio 78v]
| |
archarum, quos nobis proponunt sacrae literae. Isaac quomodo iunctus est Rebeccae?Ga naar margenoot+ num furtiuis congressibus? num sortilegijs, aut maleficijs? Abrahae patri concessit delectum uxoris. Is spectatae fidei famulo, sed prius sanctissimo iureiurando obstricto, delegat hanc prouinciam, ut omnium maxime seriam: nec alijs tamen auspicijs quàm aeterni numinis. Sic enim loquitur: Dominus caeli & terrae, qui tulit me de domo patris mei, & de terra natiuitatis meae, qui loquutus est mihi, & iurauit mihi, dicens: Semini tuo dabo terram hanc, ipse mittet angelum suum coram te, & accipies inde uxorem filio meo. Rursus ubi famulus peruenerat quò proficiscebatur, orat iuxta puteum, & ad bene fortunandas nuptias implorat domini misericordiam: ubi uotis respondissent omnia, prostratus in terram, adorat dominum, agitque gratias, quod illo prosperante res euenisset ex sententia. Nec tamen abducitur puella nisi ex consensu parentum, qui filiam laetis ominibus tradunt, dicuntque: A domino egressus est sermo, non possumus extra placitum eius quic- | |
[Folio 79r]
| |
quam aliud loqui tecum. Sic, nimirum sic inire debent fortunata coniugia. Filius simpliciter obediens, unice diligit sponsam suam, ueluti per parentem à deo datam. Famulus fidelis ac pius, exequendis mandatis meminit & religionis & obedientiae, familiae suae referens disciplinam. Abraham non legitur consuluisse filium, quam uellet uxorem: nec Rebecca rogatur, num talem uellet maritum. Neuter alterum uiderat: & tamen inter eos uehemens & constans amor fuit, adeo ut Isaac obliuisceretur moeroris, quem ex obitu matris conceperat: uidelicet & matrem ipsam relicturus & adhaesurus uxori suae, si res ita tulisset: nunc matris memoria quodammodo cessit amori coniugis. Neutra ex parte fit mentio de aetate, de forma, de censibus. Sufficit socero & socrui, quod ita deo uisum est. Non haec eò dicuntur, quod probem adacta coniugia, sed imagine proposita demonstrare uolui: quantum absint à forma Christiani coniugij, qui furtim, inscijs & inuitis parentibus, libidinis & uini auspicijs, per malas artes conglutinant incestas nuptias. Quanto | |
[Folio 79v]
| |
plures sunt inter Christianos, qui propius accedunt ad exemplum Sichem Euei, qui post raptam & constupratam Dinam filiam Iacob, per patrem Emor ambijt matrimonium, nihil non deferens. Quis fuit exitus uiolenti ac praeposteri matrimonij? Post triduum interfecti sunt omnes eius ciuitatis mares, rebus cunctis in praedam abactis. Conueniebat inter puellam & iuuenem, at non conueniebat inter parentes. Noui quendam clari generis, qui noctu appulsus nauigio, & furtim ingressus arcem, rapuit filiam unà cum patre sene, raptam abduxit quò uoluit, & uisum est aulicis facinus elegans. Sic ille temulentus, nepos, praedo, furiosus, habuit optimo genere sanctissimisque moribus ac probe dotatam coniugem: illa crucem perpetuam, ac suae pietatis materiam. Quid autem beatus Isaac, nónne formam ineundi matrimonij, à patre traditam, transfudit in filium Iacob? praescribit familiam, unde uolebat accipi coniugem. Nihil recusat Iacob, suscipit longinquam ac periculosam peregrinationem, nec uim incogitat, nec insidias struit puel- | |
[Folio 80r]
| |
lae: sed post uisionem angelorum, adorat dominum, & erecto lapide, quem capiti supposuerat dormiturus, obiter nostrorum temporum procis suam exprobrans mollitiem, quorum ceruices uix durant innixae plumis anserinis, uotum nuncupat deo. His auspicijs fretus adit puellam, nec illi clàm, loquitur de matrimonio, sed paciscitur cum Laban patre coniugium Rachelis septem annorum seruitio: nec interim attingit adamatam puellam, uersans in ijsdem aedibus, atque adeo pascuis communibus. Demum obtrusa per dolum Lia, non suscitat diuortium, sed renouata pactione, recipit alterius hebdomadis conditionem, tanta uis erat amoris: sed rursus tanta pudicitia, ut intra tot annos nulla consuetudinis occasio perpulerit animum illius, ut ante legitimum tempus furtiuo congressu deliberat coniugem suam. Quotusquisque nunc inter Christianos celebrat nuptias, ut non ordine praepostero prius cognita sit coniunx quam ducta, imò saepius cognita priusquam desponsata? Nonnullis sponsis tam impotens est ardor libidinis, ut corpusculo puellari uim | |
[Folio 80v]
| |
adferant, non tam delibantes uirginitatem, quàm ipsam uirginem in summum uitae discrimen adducentes. Et miramur inter christianos esse parum auspicata coniugia, quae sic coëunt absque deo? Vis audire exitum sancte initi coniugij? Genuit Iacob duodecim filios, Israëliticarum tribuum principes, quibus ubi benedixisset mandassetque quae uoluit, collegit pedes suos super lectulum, & appositus est ad populum suum. Caeterum Esau, quoniam non accepit uxorem ex patris sententia, sed opes ac formam sequutus, duxit uxores tres ex gente Chananitide, ex his suscepit filios, impiarum ac reprobatarum gentium, semperque Israëlitico populo rebellium autores. Vnde de disparibus fratribus dispar aeditum est oraculum: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Nam ad hoc quoque ualet coniugium, diuinis initum auspicijs, ut piam deoque gratam gignas posteritatem, non tantum in hoc ut suauiter aetatem cum uxore transigas. Eoque toties uetuit dominus, ne Israëlitici miscerent connubia cum impijs ac prophanis gentibus. Quin & Thobiae filius, angeli ductu | |
[Folio 81r]
| |
auspicioque dei repperit uxorem, coit matrimonium fideiussore dei nuncio Raphaële, patre filiam in manum iuuenis tradente cum bonis ominibus: Deus, inquit, Abraham, & deus Isaac, & deus Iacob uobiscum sit, & ipse coniungat uos, impleatque benedictionem suam in uobis. Quoque magis ratum esset coniugium. Sponsus & sponsa tres dies ac noctes in eodem cubiculo peragunt in sanctis precibus, et pudicis cum deo colloquijs. Quarta demum nocte iungunt castos complexus, idque iuxta monita Raphaëlis, cum timore domini, prolis amore potius quam libidinis, ut in semine benedictionem consequerentur: sic enim legimus in eo libro. Ea demum sunt auspicata coniugia, quae bene fortunat deus, quae non ab astrologis, aut ineptis ominibus, sed à sanctis precibus sortiuntur auspicia. Vis audire quam fuerit felix hoc coniugium? Duas luctuosas domos uertit in gaudium, & abacto malo genio, liberata sponsa, illuminato Thobia patre, pijs gratulationibus resonant omnia. quod autem unquam fuit coniugium felicius, quam sacratissimae | |
[Folio 81v]
| |
uirginis & Ioseph? Id uero num coit clancularijs congressibus? Nequaquam. Quid enim audis ex Matthaeo? Quum desponsata esset: & iuxta Lucam audis angelum missum ad uirginem desponsatam uiro, cui nomen erat Ioseph de domo Dauid. A quibus desponsatam? nimirum à parentibus, qui tenerae uirgini sponsum ex tribu legitima, iuxta legis praescriptum, delegerant, Et in sanctis parentibus agebat uoluntas numinis. Viuebat sponsus cum sponsa, iungebatur eodem tecto, fortassis & cubiculo communi, & incolumis fuit integritas. Thalamus non coitu, sed sanctis precibus dedicabatur. Cubiculum in templum est uersum, ubi quotidiano piorum uotorum suffitu litabatur deo: expectabatur coeleste oraculum, nec prius iudicabant esse fas auspicari connubialem congressum. Quod autoribus parentibus iuncti sunt, erat obedientiae, quam illis debebant: quod abstinent à congressu, religionis erat. Video plurimos beatissimae uirginis cultores, qui laudes illius decantent, qui statuas illius donarijs ornent, cereis adorent: uerum ubi sunt, | |
[Folio 82r]
| |
qui uirginis exemplum student aemulari? Atqui hic erat cultus illi longe gratissimus. Quur petitur coniugij felicitas ab astris aut sortibus? ab exemplis erat petenda. Aeditum est hoc exemplum, non ut assequaris in omnibus, sed ut sequaris pro uiribus. Audis desponsatam à parentibus: ne speres igitur felices nuptias, quas inuitis aut inscijs parentibus furtiuo congressu per uerba de futuro, & copulam de praesenti conglutinas. Si parentes aut nesciunt aut fungi nolunt officio: sunt alij cognati, sunt seniores, sunt magistratus & Episcopi, quorum consilio felicius coire potest matrimonium. Audis sponsi & sponsae domesticam consuetudinem absque contactu corporum. Hoc abs te quidem non exigitur, uerum in hoc ualeat exempli splendor, ut uxor habeatur gignendae proli potius quàm libidini, utque parcus ac uerecundus sit usus coniugij. Talem prolem sic parere non nisi uni datum est uirgini: & tamen si pro tua uirili fueris aemulatus exemplum legitime initi, pureque culti matrimonij, sperare licebit liberos eius cultores, quem illa pepe- | |
[Folio 82v]
| |
rit. Genuit illa filium dei sine uiri concubitu: si legitime natos ad pietatem institueris, habebis & tu filios dei, cohaeredes Christi. Haec erit abunde magna felicitas. Verum ideo uidemus inter Christianos esse tam multa luctuosa coniugia, quod non solum recedimus ab exemplis sanctorum, quae nobis sacris uoluminibus commendata sunt, uerum etiam ab Ethnicorum, qui coniugia, quae nos approbamus, pro irritis ducebant. Detur hoc iuri liberorum, ut inuiti non adigantur ad matrimonium: detur hoc autoritati parentum, ut sine his liberi non contrahant matrimonium. Et si desideratur in parentibus uel iudicium uel integritas, ut nunc prolapsi sunt hominum mores, designetur iudex, cuius aequitas succurrat commodo liberorum. Sunt praetores qui probant aut rescindunt contractus uulgares: sunt aediles, qui curant, ne uini mensura sit aequo minor, & res tanta per leues & inter leues, nullis grauibus arbitris peragitur? Ergo quoniam iudicium pendet utrinque, partim è parentibus, partim è liberis, conuenit ea proponere, quae iudicium uitiant aut syn- | |
[Folio 83r]
| |
cerum reddunt. Nec enim ideo cessare debet industriae nostrae sedulitas, quod omnis successus fiducia sit à deo, qui uoluit in omnibus actionibus nostris haec duo coniungi, summam de ipso fiduciam, & nostram pro uiribus, imò pro doni ab ipso dati modulo uigilantiam. Vult nos ab ipso pendere, non quemadmodum pendet infans à matre, sed quemadmodum dux à rege suo. Nauanda est opera strennue, sed ex illius praescripto, illi committendus euentus, cuius auspicijs omnipotentibus res geritur. Primum igitur fuerit, quemadmodum diximus iudicium rectum ac felix à deo precibus flagitare. Deinde considerandum quem scopum tibiGa naar margenoot+ proponas: hinc enim potissimum pendet iudicij synceritas, aut corruptela. Qui in deligendo genero, aut nuru, ceu praecipuum scopum sibi proponunt formam, aetatem, opes, aut generis claritudinem, aut factionem praepotentem, saepenumero pro felicissimis conciliant inauspicatissima matrimonia, quum caput huius felicitatis in hoc situm sit, ut apta sit coniunctio, & inter bonos & aequales sit perpetua concordia. Quod reliquum | |
[Folio 83v]
| |
est, procurabit dominus: & quod optimum est, faciet etiam felicissimum. Quanquam nihil potest infelix dici, quod approbante deo geritur, quicunque sequetur euentus. Nam frequenter summa, re uera, calamitas est, quam mundus appellat absolutam felicitatem. Fateor, non sine causa celebratur literis eruditorum Pittaci dictum: Aequalem ducito. quandoquidem & iuxta prouerbium: pares cum paribus ut facillime congregantur, ita firmissime cohaerent: uerum haec aequalitas non ex opibus tantum, sed ex omni genere bonorum aestimanda est: in quibus rursum non est inuertendus ordo, quod uulgus hominum solet, protinus ad censum, de moribus ultima fiet quaestio. In hacGa naar margenoot+ supputatione primum ad calculum uocanda sunt bona animi, deinde bona corporis, postremo quae uocantur externa. Atque in ipsis animi bonis ordo quidam est: sunt enim animi bona, quae non statim reddunt bonos, ueluti docilitas, memoriae felicitas, eruditio, facundia, solertia, dexteritas, quod his ad turpitudinem abuti liceat. Caeterum pudicitia, sobrietas, temperantia, modestia, ueritas, pru- | |
[Folio 84r]
| |
dentia, taciturnitas, fides, uigilantia, protinus, ubi adsunt, reddunt hominem bonum: & si ad haec indoles ipsa uidetur esse propensa, spem optimam praebent, puellam ad tuos mores fingi posse: certior etiam spes fuerit, si ad bonam indolem accesserit proba educatio. Sunt autem quaedam animorum dotes, quae se statim in ipsa, quod aiunt, fronte proferunt, pudor, pudicitia, comitas, modestia, quanquam certissimus animi index est oratio. Loquere, inquit Socrates, adolescens ut te uideam: Philosophus enim oculos habebat in auribus non in facie. Multi sat habent uidisse puellam, cuius nuptias ambiunt: si uere cupiunt uidere, colloquantur. Quoque minus fallantur, illud diligenter inquirendum, apud quos & quibus rationibus puella sit educata. Magni quidem refert bene natam esse, sed longe magis, recte fuisse educatam: adeo ut non raro uideamus adolescentes, ac puellas ex optimis prognatas, & praeclaris naturae dotibus praeditas, sic educationis indiligentia degenerasse, ut spurijs ac supposititijs uideri deteriores possint: | |
[Folio 84v]
| |
rursus nothos apud probos liberaliter educatos, ingenuis etiam honestate morum antecellere. In his rursum, non tantum spectandum, quae sint dotes naturae, uerumetiam quae sit ingeniorum harmonia: non enim semper similibus similia congruunt. Si iuuenis erit natura lentior, conueniet sponsa uigilantioris ingenij. Si sponsus erit profusior, congruet uxor frugalior, & ad rem seruandam attentior. Rursus si iuuenis erit ardentioris ingenij, accommodabitur puella temperantioris naturae, quae pro tempore norit & cedere, & obsequi. Quandoquidem huiusmodi differentiae ingeniorum etiam in bonis naturis reperiuntur, quae nisi apte comittantur, reddunt parum felix coniugium. Verum inter omnes animi dotes in primis spectandum est, qua pietate se gesserint erga parentes, & quantus sit affectus pietatis erga deum. Ad nullam enim uirtutem non erit docilis, qui pietatem didicit. Verum hic uigilandum ne pro pia ducas superstiosam. Quemadmodum enim uera pietate nihil tractabilius, ita superstitione nihil praefractius. | |
[Folio 85r]
| |
Ea pestis foeminis quàm uiris est familiarior. Est tamen aliqua leuis superstitio, ad quam aequum est uirum conniuere, donec proficiat uxor. Iam ut Paulus uxori Christianae permittit, uti cum uiro, qui nondum uelit profiteri Christum, maneat, si modo ille non exhorreat diuersae religionis consortem: caeterum non permittit nubere, nisi eiusdem religionis uiro: quanquam hoc à Christianis parum fuisse seruatum, declarat Tertullianus: ita temporibus hisce consultum uidetur, ut uir ferat uxorem, uxor uirum, si forte alter per alterum corrigatur, inter quos non omnino conuenit de dogmatibus, de quibus hodie seruet per uniuersum orbem disceptatio, nisi rabies impietatis eò processerit, ut abnegetur totus Christus cum sacris literis, & apostolorum symbolo, quae manifesta est apostasia. Caeterum illud prouidendum, ne matrimonio iungantur, quorum alter uehementer infectus est improbatae factionis studio. Nam iuxta doctrinam apostolicam, impar coniugium ferri debet, si citra nostram culpam contractum est: at contrahi | |
[Folio 85v]
| |
non debet. Porrò utrum sit consultius, uirginem rudem ducere, an uiduam iam institutam, pro suo quisque animo statuat. Video quosdam eius esse sententiae, quaeGa naar margenoot+ uidetur Ischomacho Xenophontico placuisse, ut satius esse putent ducere uirginem teneram, quae è parentis aedibus nihil adferat ad sponsum, praeter pudicitiam, uerecundiam, & mores ad omnia dociles. Quum enim non sit eadem recte instituendi ratio, pro tanta ingeniorum uarietate, non quaeuis institutio cuiuis accommoda est. Neque enim raro uidemus duos optimos uiros, quorum neuter alteri sit accommodus ad perpetuam uitae consuetudinem. Proinde qui felicem quidem naturam, sed rudem elegit, si bonus artifex est, fingit ad suos mores coniugem, & succedet, auspice deo, si modo mores ipsius respondeant ad honesti regulam. Contrà alij fugientes institutionis taedium, quod & longum est, nec ubique succedit, malunt uiduam, iam domitam ac formatam. Nec displicet horum sententia, modo reputent, qualem illa se praebuerit uiro priori, quibusque rationibus & artibus fue- | |
[Folio 86r]
| |
rit ab illo docta. Considendum enim est eam & tibi morigeram docilemque futuram, quae se praebuerit obsequentem marito defuncto. In his igitur non tam dispiciendum est, an sit aequalis uxor, quàm an sit apta: nam Pittaci dictum utrunque complectitur, τὴν κατὰ σαυτόν, id est tibi congruam. Congruunt autem nonnunquam quae nec aequalia sunt nec similia. Stultissimum autem fuerit, studio male moratam uxorem domum ducere, quae tuam patientiam exerceat: quemadmodum à Socrate factum legimus, qui quum duas haberet uxores morosas & intractabiles, demirantibus amicis quamobrem eas ferret, more suo εἰρωνεύων respondit, se domi discere tolerantiam, qua foris esset utendum. Et fortasse Socrates non in hoc duxerat: illud tamen mirandum, hominem philosophum uel non delegisse sibi dociles, uel non instituisse quem admodum oportuit: nisi forte studiosior fuit reipublicae, quàm rei domesticae. Atqui ut demus alicubi rempublicam anteponendam rei domesticae: certe praecipuam curam sibi poscunt à bonis uiris uxor, li- | |
[Folio 86v]
| |
beri ac familia. Quod si sua cuique domus negligatur, nec ciuitas ex his constans poterit subsistere. Satis erit uiro bono, aut probae mulieri, si ferat quod nec mutari nec corrigi potest. Malum accersere dementis est. Abunde multum malorum, etiam si nihil à nobis praetermissum fuerit, inuehunt casus rerum humanarum, semper ad deteriora procliuium, tantum abest ut oporteat asciscere. Quemadmodum autem de arte non recte iudicat nisi artifex, ita de probitate non recte iudicat nisi uir probus, ac rerum usu callidus. Itaque qui cupit deligere probam sponsam, necesse est ut ipse prius se reddat uirum probum. In hoc iudicio potiores sunt tribuendae maioribus aut parentibus, non tantum ob id quod iuuenibus ac puellis ferè solet amor imponere, caecus, ut aiunt, iudex: uerum etiam ob id quod aetas grandior, multa rerum experientia callidior, rectius consulit quam iuuentus, quae cupiditatibus ducitur magis quàm ratione, cuique rerum inscitia, iuxta laudatam ueterum sententiam, parit considentiam, atque hoc propior | |
[Folio 87r]
| |
est periculo, quod non metuit periculum. Amori frequenter honesta uidentur quae foeda sunt, quemadmodum scripsit Theocritus, sibique blanditur, uiolentiam ac ferociam in proco fortitudinis nomine donans, profusionem appellat benignitatem, intemperantiam libidinis effrenem peculiari uocabulo γυναικοφιλίαν uocat: Item in puella meretriciam dicacitatem appellat urbanitatem, oculorum, incessus, ac gestuum lasciuiam interpretatur comitatem. Sunt qui totos mores in hoc esse sitos existimant, si puella consueuit subinde flectere genua, componere manus, & os angustiore rictu contrahere, in conuiuio quam minimum attingere potus aut cibi, sed corpore prius clanculum pasto, non porrigere sinistram ubi dextram oportuit, summis digitis attingere cibum, in risu non ostendere dentes: huiusmodi nugis edoctam existimant satis instructam ut ad sponsum eat. Imò penitus erat animis inserenda probitas, quae se fronte, oculis, uultu, totoque corporis gestu proferat citra sucum, sed quemadmodum bona corporis temperatura ultro se | |
[Folio 87v]
| |
uero totius corporis colore atque alacritate prodit. Ad recte iudicandum non minimum habebit momenti famae praeiudicium, non quod haec non saepe mentiatur, tam ficti prauique tenax quàm nuncia ueri, sed quod non abs re dixit Hesiodus, non omnino de nihilo esse, quod populari fama iactatur. Ad haec quemadmodum arcet à sacerdotio etiam falsa infamia: ita qui connubium optat undiquaque felix, curare debet ut talem deligat, de qua mentiri fama ueretur. Etenim si C. Caesar merito repudiauit uxorem ob adulterij suspicionem, quum ipse citatus testis, negasset se quicquam de uxore suspicari, quod existimaret Caesaris uxorem non solum uacare oportere crimine, uerum etiam omni criminis suspicione: quanto iustius abstinebit iuuenis ab eius coniugio, quae licet innocens, tamen popularibus fabulis circumfertur. Quisquis repudiat, labem inurit famae coniugis. Procus qui abstinet à coniugio, uidetur non assequutus quod petebat: & manet integrum puellae nubendi ius. Iure notatus est | |
[Folio 88r]
| |
ab Olympiade iuuenis ille, qui duxerat uxorem eleganti quidem forma, sed fama parum secunda: Demens, inquit, oculis duxit uxorem, non auribus. Nihil autem periculi sit, si quis simul & auribus & oculis ducat uxorem, modo oculos & aures habeat philosophicas, hoc est, aures habeat in oculis, et oculos in auribus. Oculus qui non uidet nisi formam corporis, & summam cuticulae gratiam, non est oculus philosophicus. Oculus philosophi per ea quae sunt corporis perspicit animi formam, & huc potissimum transfert amorem suum. Nam ipsa frontis modestia, oculorum simplicitas, uultus ipse, totiusque corporis gestus, sermo quidam est uiro prudenti: Itaque auditur etiam quae tacita cernitur, quod contemplator in oculis habeat aures. Certius tamen iudicium est ex auribus oculatis, quam ex auritis oculis. Erit & illud spectandum in sponso & sponsa deligenda, num quam artem didicerit atque exercuerit. Si res est tenuis, necessarium erit artificium: sin ampla, tamen duplicem adferet commoditatem nouisse artem. Primum | |
[Folio 88v]
| |
enim si quis casus eripuerit facultates, ut hoc genus rerum est fortunae ludibrijs obnoxium, habebit quò fugiat inopiam, & abstineat à malis artibus. Artem non solum quaeuis alit terra, iuxta prouerbium, sed quaeuis etiam fortuna, aut ut rectius dicam, quamuis fortunam alit ars. Deinde minus indulgebitur ocio, quae morum praecipua pestis est. Solon legibus cauisse legitur, ut filius quem parentes nullam artem docuissent, non cogeretur illos alere senio defectos, aut ad inopiam redactos. Atqui uetustissima lex erat inscripta mentibus omnium nationum, ut liberi, si parentibus hoc officij grauentur impendere, quod pulli ciconiarum reponunt suis parentibus, uelut impij conijciantur in uincula. At Solon indignos iudicauit hoc officio parentes, quibus non fuisset curae sic instituere liberos, ut esset quo possent ipsis succurrere. Impudenter enim uidetur officium reposcere, qui ipse cessauit in officio: nec aequum uidetur eum uelle metere, qui quum esset tempus non fecerit sementem. Quod si liberi à parentibus, | |
[Folio 89r]
| |
quum essent minores, neglecti, post suapte industria parauerunt sibi fortunam, non prohibebat legislator humanitatis officium, sed tamen eos à succurrendi necessitate liberauit, quo magis excitarentur progenitores ad iuuentutem honestis arcibus instituendam: quae res uel ad hoc conducit, ut rudis aetas ad ocium ac libidinem procliuis, & ad uitium, ut inquit ille, cerea, minus pateat corruptelae. Sunt autem artium uaria discrimina. Summa diuisione secantur in liberales & mechanicas. Liberales animi iudicio potissimum constant quod genus sunt, Rhetorica, Arithmetica, Geographia, & Iuris scientia. Mechanicae requirunt operam manuariam, qualis est architectura. Sunt quaedam inter has mediae, ut statuaria, pictura, & medicina: harum enim minima pars manibus peragitur, sed animi iudicio potius. Aduersus inopiam certissimum praesidium est ars medicandi, quae longissime abest à necessitate mendicandi. Huic proxima est iuris prudentia, affinis politicae. | |
[Folio 89v]
| |
Plurimos alit & Grammatica, sed alit tantum: quae complectitur & poëticen, & ut nunc sunt tempora, rhetoricen. Nam ab adytis Theologiae coniuges arcentur, idque non tam legibus pontificijs, quam Theologorum conspiratione. Inter Politicas artes praestantiores sunt, aut certe quietiores, quibus in pace locus est, ut Rhetorica ac Iurisprudentia, quam quibus utendum in bello: non quod praeclara res non sit, militaris rei peritia uim hostium à ciuium capitibus ac fortunis propulsare: sed quod, ut nunc uetus mos inoleuit, bellum ferè per homines barbaros & immanes geritur, qui Carum more uitam habent uenalem. Attamen tam peruersa sunt hominum iudicia, ut puellae putent sese praeclares nactas esse nuptias, si Cari nupserint, qui uenalem habet animam, & ad quemuis odorem belli prouolat, relictis uxore liberisque, conducendus ad lanienam: ac nobilitatis partem esse ducunt, commisceri uiro tot sacrilegijs, rapinis, caedibus, incestis, alijsque sceleribus abominando. Expectent quidem à deo praemium, quae tales uiros si cor- | |
[Folio 90r]
| |
rigere non queant, perferunt. Caeterum, me quidem autore, nulla puella talibus nubet, si continget alius maritus quamuis humilis, modo peritus artis innocuae. Inter artes quae corporis ualetudini simul et augendae rei familiari conducunt, primam laudem ueterum consensus tribuit agriculturae: quae quum olim, potentissimis regibus et clarissimis senatoribus fuerit honorifica, nunc ad abiectissimos homines relegatur, ad quos labor omnis redit, fructus ad ociosos: eoque rediere mores, ut puella prorsus abiecta uideatur, quae locata est agricolae. Atqui si corporum ualetudinem spectemus, quae iure numeratur inter praecipua bona, non est alia uita salubrior: si frugalitatem, nusquam minoris uiuitur: si quaestum, non aliunde lucrum innocentius: si, quod est praecipuum, uitae integritatem, non est alibi minus corruptelae. Verum non est huius instituti, decantare laudes uitae rusticanae. Factum est id eleganter, quum ab alijs multis disertissimis uiris, tum praecipue à Xenophonte Graeco, & Vergilio nostro. Nec error popula- | |
[Folio 90v]
| |
ris tantum apud sapientes uiros ualere debet, ut quod per se melius est, posthabeatur deterioribus: quin illud potius agendum, ut exemplo laudabili suus honos restituatur. Caeterum quos ciuilia munia non patiuntur ruri perpetuo uitam agere, tamen poterunt sese uelut amphibij, utrique uitae instituto partiri. Id fiet, si, quoties datur ab urbanis functionibus uacatio, russe conferant: quod quo fiet crebrius, hoc melius habebunt agrorum prouentus: deinde ipse uegetior & alacrior redibit ad ciuilia negocia, atque hac uicissitudine nec urbis nec ruris unquam taedium sentiet. Vxor interim domi seruare ac distribuere curabit, quod maritus ex agro conuehi iusserit. Hoc uitae genus longe tum felicius tum innocentius, tum denique tutius est hac negociatione, quae nunc uulgo exercetur, quae uiros bonam anni partem procul arcens à penatibus, per montes ac maria, per loca latrocinijs infamia, magno cum incolumitatis discrimine, saepe etiam rerum omnium iactura, uolitare cogit. Talibus quae nuptae sunt, non multum absunt | |
[Folio 91r]
| |
à uiduis, nec unquam securo uacuóque sunt animo, dum nunc maritis, nunc mercibus, frequenter utrisque metuunt. Et ut omnia recte sint, tamen exanimantur uanis rumoribus, nonnunquam & insomnijs. Tutius & innocuum est cum fidelibus agris habere commercium, qui quod acceperunt multo cum foenore reddunt. Nec male audit haec foeneratio: quóque diligentius coluntur, hoc uberiorem reddunt prouentum. Et si quando uotis parum respondet annus, proximus sarcit prioris dispendium. Non solum autem accipiunt ac remittunt cultorem suum in columem, uerum etiam ualentiorem reddunt, si sublanguidum acceperunt. Haec negociatio nescit fraudem, quum uulgaris ista uix absque dolis agatur, nec temere felix est, nisi uafris ac uersipellibus. Christianis uero lucrum fraude partum, damnum est non lucrum: neque quicquam oportet esse dulce Christianis, quod arrodit conscientiam. Quemadmodum docet Solomon: MeliorGa naar margenoot+ est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena uictimis cum iurgio. Vbicunque est ani- | |
[Folio 91v]
| |
mus sibi male conscius: ibi perpetua rixa est, quam effugere non possis quocunque te uerteris. Et iterum: Melius est pauxillum cum iustitia, quam multi fructus cumGa naar margenoot+ iniquitate. Concinit his & psaltes: Melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas. Habent multa bona qui deum habent, cum quantulacunque substantiola. Caeterum ubi deus abest, & adest mala conscientia, quid esse potest amplum aut magnum? Valeat possessor oportet, ait ille: at impijs ea pars aegrotat, quae si ualeat, etiam aduersa uertit in hilaritatem. Adde his, quod lucri male parti ferè infelix est exitus, iuxta Plautinum illud: Male partum male disperit. Quoties enim uidimus, opes usuris, monopolijs, alijsque fraudibus diu congestas, semel uel incendio uel tempestate perire, uel à principibus confiscari, qui dissimulantes uendunt illis monopoliorum ius, sinuntque spongias impleri affatim: at ubi uisum fuerit commodum, impletas exprimunt. Quid attinet hic commemorare de planis & impostoribus, uelut qui ex gemmis adulterinis, aut ex auro | |
[Folio 92r]
| |
factitio quaestum faciunt, qui per Alcumisticam aut fictitiam magiam deludunt incautos: aut qui turpium uoluptatum ministri sunt, quales cupediarij, popinatores, lenones, tibicines, & funambuli? Quid de chartarijs & aleonibus? nam & hinc uiuunt quidam. Puella quae sciens nubit talibus, digna est malo, quippe fautrix nequitiae. Si dicat: Non possum coelebs uiuere, nec obtingit alius maritus: felicius illi polliceor matrimonium, si uel infimo ueteramentario nupserit, qui talibus artificibus. Hactenus de uirorum artificijs. Caeterum puella, quae sub parentibus didicit curare rem domesticam, artem didicit haud quaquam aspernandam. Huic enim nunquam defuturum est quod agat domi: quin & ad confirmandam corporis ualetudinem satis erit exercitationis, si domus partes frequenter obeat, nunc in culina, nunc in gynaecitide, nunc in andronitide, nunc in thalamo, nunc coenaculis, aut ipsa componat quae oportet, aut alijs praescribat quid facto sit opus. Fusus & colus omnium quidem foeminarum sunt instrumen- | |
[Folio 92v]
| |
ta, ad uitandum ocium idonea. Ocium autem quum omnibus perniciosum est, tum adolescentibus ac mulieribus longe perniciosissimum. Sunt enim uiri qui res magnas tractant sola mentis agitatione. Puellaris animus nisi detineatur occupatione, protinus in deteriora dilabitur. Et recte quidem faciunt, qui quod nolint suas filias ad opificium educari, uel ob facultatum abundantiam, uel ob generis ac fortunae dignitatem, tamen docent eas artem texendi aulea, aut Serica, aut canere fidibus, ne desit quo sallant ocium: rectius tamen facturi, si eas bonis literis erudiendas curarent. Nam quae texit, sic est occupata, ut tamen interim uacet audire iuuenum fabulas, & obiter respondere iocis. Caeterum quae libris intenta est, totum illic habet animum. Adde quod studia, si coeperint adlubescere, uehementiore quodam oestro percellunt animum, quàm ulla caeterarum artium: quibus ut maxime depellatur ocium, tamen hoc habent studia, quod quo magis exercentur, hoc magis dulcescunt, tum ad extremam usque senectutem cultorem non | |
[Folio 93r]
| |
deserunt. Postremo non solum excludunt ocium literae, uerum etiam puellarum animum optimis praeceptis imbuunt, & ad uirtutem instituunt. Penelopen Telemachus interdum remittit ad colum & fusum, quae tamen & auleorum texendorum perita fuisse legitur. Quin & alijs heroinis ferè artis huiusmodi scientiam tribuunt poëtarum monumenta. Vbi sunt igitur isti parentes, qui liberos suos parum ingenuos esse credunt, si quid omnino bonarum artium didicerint praeterquam ducendi choreas, conuiuandi, et ineptis facetijs altercandi? Cyrus ille magnus Persarum rex apud Lysandrum gloriatur, quod ipse suis manibus arborum ordinem in quincuncem digessisset, sic ut angulorum inter ipsos congruentia, & ambulationum apta series, ipso etiam prospectu delectaret oculos. Apud Roman. principibus uiris adeo non est sordida uisa cultura agrorum, ut uiri nobiles, quorum est Cato & Varro, non grauati sint hac de re diligenter libris aeditis praecipere. Nunc plebei quoque, quibus tantum est census, ut citra manuariam opam propemodum uiuere liceat, non patiuntur suos | |
[Folio 93v]
| |
liberos artem innocuam discere, sed ad uoluptates & ocium illos educant, putantque pulchrius esse bonum aleatorem dici, quam bonum agricolam. Igitur in bonis animi dijudicandis primumGa naar margenoot+ illud est, ut norit ea de quibus iudicat. Virtutem autem ferè nec nouit nec amat, nisi qui possidet. Et hac quidem in parte, sicuti dictum est, potior esse debet parentum aut maiorum quam liberorum calculus. Praestat enim illis habere fidem, qui tum suo tum aliorum malo docti, sciunt quid sit expetendum, quid fugiendum, quàm committere, ut aetas imperita suo malo prudentiam colligat. Proximum, ut ratio adhibeatur in consilium, non affectus. Et hic rursus expedit, ut liberi parentum iudicio deferant, quod hi liberi sint ab oestro Cupidinis, qui frequenter imponit aetati iuuenili. Tertium, ut inter animi bona distinguant. Sunt enim alijs alia praestantiora: summum autem locum tenet pietas. Sunt rursus quaedam quae non statim bonum reddant possesso rem. Potest enim esse bona textrix, quae non sit bona mulier: & potest esse bonus | |
[Folio 94r]
| |
iureconsultus, qui malus sit uir. Quartum, ut non solum spectetur quid pulcrum sit, uerum etiam quid sit aptum. Quemadmodum enim Christianis nihil aptum uideri debet, quod non sit honestum, tamen pulcrum esse potest, quod huic aut illi non sit accommodum. Harmoniae uero tanta uis est, ut aliquoties inter dissimiles, sed apte iunctos firmior sit concordia quàm inter similes, etiamsi rectissime dictum est, similitudinem esse conciliatricem beneuolentiae: neque enim ijsdem rebus capiuntur omnes, imò incredibilis est ingeniorum uarietas. Quintum, ut in explorandis animi bonis, non tam oculis fidat quàm auribus, quin potius ex omnibus coniecturis colligat puellae mores & ingenium: ex maioribus, nam ferè fit, ut ex bonis nascantur boni: ex educatione quae plus habet momenti, quàm genus ipsum: ex ante acta uita, ex fama, cuius oportet parentibus non minorem esse curam quam pudicitiae. Quorum hoc oportet praecipuum esse studium, ut integram puellam tradant sponso. Verum non tradunt integram, cui si corpus illibatum est, | |
[Folio 94v]
| |
tamen est contaminata fama. Ex his itaque rebus longe certior erit diuinatio, quàm ex ullis praepetibus auibus aut solistimis tripudijs. Qui bene conijciet hunc uatem puta optimum. Veruntamen, ut in obseruando uolo adhiberi diligentiam, ita nolim abesse ciuilitatem, quae consulat pudori famaeque praesertim uirginum. Quidam enim proci, posteaquam uident alium praelatum, fingunt ac spargunt dedecora puellarum, ne uideantur praeteriti, sed contempsisse magis quod assequi non poterant. Quanto illud humanitati Christianae congruentius, etiamsi quid deprehensum sit infelicitatis in fortuna moribusque uirginis elocandae, dissimulare ac tegere? Quemadmodum turpe non est iuuenibus ambire sponsam, quod uirginibus sit indecorum, ita nihil decedit illorum famae, si non assequuntur, quod ambiunt: quandoquidem una non potest nisi uni nubere. Proinde quoties unius puellae plures sint proci, consultum fuerit electionem sponsi deferre parentibus, quo minus inuidiae recidat in uirginem. Quod si una uni displicere coepit propius inspe- | |
[Folio 95r]
| |
cta, non difficile fuerit aliquid comminisci causae, quod uirginis nuptijs non officiat. Inciuilis enim licitator habetur, qui gemmas uenales alijs testibus uituperat. Si precium placet, quid opus erat uituperare? sin minus, liberum est abire tacitum. Sed multo inhumanissimum est puellae, quae tibi non contingit, fictis probris officere, quo minus nubat alteri. Ad haec incommoda uitanda consultum fuerit, ab huiusmodi negocijs populum arcere, sed clàm inter parentes transigere. Sic enim & minus erit rumoris aut inuidiae, si quid fefellerit: & felicius cedet uenatus, si rumor non inuitarit aemulos. Interim dixerit quispiam, quum inter mortales semper bonorum magna fuerit paucitas, si boni cum bonis tantum iungantur, quid de malis futurum est? Habeant sanè similes labra lactucas: & qui simul peccarunt extra coniugium, simul agant poenitentiam in coniugio. Certe qui malis artibus uirgines simplices illexerunt ad stuprum, deberent quidem bonorum uirorum suasu ducere quas uitiarunt, saltem ad elocandum | |
[Folio 95v]
| |
cum dote, etiam legibus cogi oportuit. Quur hic adeo cessant Christianorum leges? quia hic magnatum quotidianus lusus est, quorum arbitrio leges rogantur & abrogantur. Atqui non cessabit lex diuina, quae saltem apud Christianos plus ualere debet quàm lex humana. Hactenus quidem de delectu qui exGa naar margenoot+ animi bonis sumitur, satis dictum arbitror, nunc de corporis bonis nonnihil attingendum, nec interim litigabo cum Stoicis ac Peripateticis de uocabulo, bona ne sint appellanda an commoda potius. Et in his ferè praeposterum est uulgi iudicium. Forma & aetas spectatur in primis, quae duae res si solae concilient amorem, non poterit esse perpetua beneuolentia. Quum enim aetatis flos sit admodum breuis, & formae gratia, non aetatis tantum accessione, uerum multis alijs de causis frequenter intereat, necesse est simul & beneuolentiam perire, sublatis fontibus unde manabat. Amicitiam igitur quam perpetuam esse uolumus, ex his rebus oportet proficisci, quae nec casibus expositae sunt, nec aetate marcescunt. Audi | |
[Folio 96r]
| |
Christiane proce Sapientis consilium: Fallax, inquit, gratia & uana est pulcritudo, Mulier timens deum ipsa laudabitur. Te rapit flos aetatis, rosam adamas mox collapsuram, noli fidere, fallax est gratia. Stupes formam corporis: sed audi, uana est pulcritudo. Quare uana? quia nitet ad breue tempus. Quare uana? quia saepe mendax est. Etenim fucus est, non uera species, quae sub cute formosa tegit animum deformem. Quid igitur haerent oculi tui in superficie? intende philosophicos oculos, & perspice formam animi. Ea uel sola sufficit ad conglutinandam perpetuam beneuolentiam, cui si accedat forma corporis, uelut aurum additum gemmae, non sunt reijcienda diuorum munera, ut inquit Homerus, modo ne praepostera sit rerum aestimatio. Ad eam igitur formam deflectas oculos, ad quam altera collata fucus est ac mendacium. Vbi nam ea? En tibi commonstrat sapiens, eo quem modo citaui loco: Mulier timens deum, ipsa laudabitur. Hic est animi flos, haec est interni hominis uere suspicienda species, pietas ac religio. Animus enim qui deum | |
[Folio 96v]
| |
timet, nullum illius praeceptum uiolat, eoque nec rugam habet nec maculam. Quid prodest, si cutis naeuum non habet, quum uitiorum maculis totus sordeat animus? Clamat item Esaias: Omnis caro foenum est, omnis gloriaGa naar margenoot+ eius quasi flos agri: exiccatum est foenum, & cecidit flos: uerbum autem domini manet in aeternum. Haec propheta iubetur non loqui sed clamare, nimirum mortalibus ad ista surdastris. Si quicquid corporeum est, flos foeni est, quanto magis aetatis aut formae gratia? Sed audis aliam formam, perpetuo uernantem etiam in extrema senecta: Verbum domini manet in aeternum. Vbi uiget uerbum domini, ibi perpetua gratia decoris, concilians amicitiam nunquam intermorituram. Veruntamen quoniam matrimonium constat ex corporum & animorum coniunctione, nonnulla est habenda ratio commodorum etiam corporalium, ut hac quoque parte constet uel aequalitas uel similitudo. Qui philosophus est, omnino negliget formam quamuis infelicem, si modo dotes animi pensabunt huius rei detrimentum. Videmus inter decrepitos | |
[Folio 97r]
| |
& decrepitas manere uigorem coniugalis beneuolentiae, quum iam ueteris formae ne uestigium quidem ullum supersit. Qui minus hoc in homine prudente praestat ratio, quod in alijs efficit consuetudo? Qui non ducit uxorem, nisi uel gignendae proli uel refrenandae libidini, huic sexus abunde commendat coniugem. Qui non tenebit tantum philosophiae, ut possit animi bonis esse contentus, eligat formam mediocrem, quam alij statam, alij uxoriam uocant, quae nec taedium habeat abominantis, nec illicis gratiae tantum, ut adulteros inuitet, aut accersat infamiam. Etsi forte contigerit insigne decus formae, morum integritas, uitae frugalitas, & cultus simplicior, haec incommoda facile uel excludet uel mitigabit. Nusquam autem tutior est formae thesaurus quàm domi, nec usquam magis uersari decet pudicam coniugem. Periclitata est Sara, sed peregre: rapta est Dina, sed apud exteros. Deus curam habuit pudicitiae Sarae, quod maritum dei iussu peregrinantem comitata est: Dina uiolata est, quod praeter autoritatem patris, obambularit in aliena ciuitate, | |
[Folio 97v]
| |
spectatrix ac uicissim spectanda. De aetatis delecta certa perscribere haud quaquam facile uidetur: etenim qui rudem puellam quaerunt quam ad suos mores forment, ijs magis conuenit aetas tenera, & in quemuis habitum flexilis. Qui malunt iam formatam, praeferunt aetatem mediam, uelut in foeminis usque ad annos triginta, quae nondum emarcuit, & adhuc ad pariendum est idonea. Aristoteles inGa naar margenoot+ politicis designat in puella annos octodecim, in sponso 37. Minores iungi non uult, ne liberis natis, nulla sit erga parentes reuerentia, ob aetatis uiciniam. Maiores iungi dissuadet, quod parentes citius deficiant, quam ut possint frui liberis suis. Hanc aetatem quam dixi tribus de causis probat. Primum, quod mediocre discrimen sit inter liberos & parentes, deinde quod illis annis maturuit tum uiri tum foeminae corpus. Postremo, quod sic iuncti ferè pariter desinunt gignere, mulier circiter annum quinquagesimum, uir circiter annum septuagesimum, atque id quidem in genere dictum sic habet: alioqui quemadmodum multi gignunt diu- | |
[Folio 98r]
| |
tius, ita non pauci citius desinunt. Quamobrem hic non tam numeranda est aetas, quàm expendenda corporis affectio. Sunt enim quaedam temperaturae, quas medici crases appellant, tam infelices, ut prius consenuerint quàm ad iuuentutem peruenerint, non dicam ad senectutem. Quanquam autem ea cura parentum esse debet, ne sponsus sponsae iungatur, nisi iam ad plenum maturuerint, & ad iustam pubertatem peruenerint, non solum ob id ne praeproperus congressus laedat aut interimat etiam adhuc tenera corpora, uerum etiam ne partus inualidi & imbecilles nascantur, ob semen adhuc liquidius, minusque concoctum quam oportet: tamen existunt saepenumero causae, quae suadent non expectare tempus, quod fortasse medicus aut philosophus praescriberet. Paulus nullum certum tempus ausus est praescribere: Si se non continet, inquit, cui uult nubat. Caeterum ad hoc ne iuuenes aut puellae praecoces euadant ad libidinem, plurimum habebit momenti diligens educatio, disciplina parentum, uictus sobrietas, occupationes assiduae, conuictus | |
[Folio 98v]
| |
pudicus: praescripta doctrinae Euangelicae. Quid autem nouum aut mirum, si qui summa parentum indulgentia, uel neglectu potius, per ocium & luxum educantur ad lasciuiam inter iuuenes aut famulos intemperantes, ociosos ac lasciuos, inter ineptos lusus & obscoenas fabulas, ante tempus rapiantur ad libidinem? Verum ubi monitis, alijsque lasciuiae frenis nihil proficitur, tutius est indulgere matrimonio, ne quid accidat deterius. Hieronymus ut rem prodigiosam narrat, Solomonem adhuc puerum genuisse filium, & nutricem quandam ex puero qui cum cubitabat factam fuisse grauidam. Nunc rarum exemplum non est, praesertim apud Gallos, puellam uix decem annos natam esse uxorem, undecimo anno iam matrem dici. Verum haec prodigiosa non oportet in exemplum uocari. Quin potius omnibus remedijs, quoad licet frenanda est aetatis, ad dulcia magis quam ad salutaria pronae, lasciuia, sed ita ut continentiam persuadeas, non extorqueas. Illud prodigiosum uidetur, quod tamen in nonnullis fieri uidemus, praesertim apud Britannos & Italos, ut tenera puella nubat | |
[Folio 99r]
| |
septuagenario. Certe Veneri, quod aiunt, litasse oportet tales sponsos, si feliciter cedit matrimonium. Sed multo etiam absurdius est, quod & ipsi uidimus, si mulier sexaginta sex annos nata nubat iuueni, uix uigesimum annum egresso. Nam uir quamuis senex ex puella potest suscipere liberos. Anus ex iuuene mater fieri non potest. In utroque tamen foeda species est: nam talis sponsus non cum uxore, sed cum filia dormire uidetur, & talis sponsa filio nupsisse uidetur non coniugi. Sed huiusmodi nuptias si conciliat diuitiarum amor, foedae sunt, si libido, foediores. Eas tamen leges ecclesiasticae non rescindunt, quamuis populi salibus ac dicterijs flagellentur. Sunt tamen qui nolint duas aetates aeque florentes coniungi, eo quod dicant temperantiorem fore uoluptatis seruorem, si tenera puella sponso prouectori iungatur. Nam ut sponsa sit uiro grandior, praeter naturae rationem esse uidetur. Etenim qui grandiorem duxit, etiam in coniugio diu coelebs sit oportet. Verum hoc quoque coniugiorum genus excusat partim incontinentia, | |
[Folio 99v]
| |
partim obsequiorum mutuorum commoditas. Indecora est senilis intemperantia, concordia semper est fauorabilis. Inter bona corporis primum locum bonae ualetudini tribuunt prisca prouerbia, proximum formae. Proinde qui sapiunt magis spectant, quàm salubri, quàm uegeto, quamque temperato corpore sit sponsus aut sponsa, quàm aetatis modum. Seni nupsit, quaecunque nupsit ualetudinario. Anum duxit, quicunque duxit morbis obnoxiam. Sunt autem morbi temporarij, qui depulsi reddunt interdum firmiora corpora, ueluti febris, aut pituita: sunt qui nunquam relinquunt, quos semel ceperint, ueluti podagra, hydrops, aut morbus comitialis, apoplexia, paralysis. Sunt uitia morbis omnibus tristiora, lepra, & scabies uulgo dicta Neapolitana, quae uix ulli cedit leprae. Sunt & animorum morbi, phrenesis, paraphronesis, lethargus. Rursus sunt alia quaemorbos dicere nequaquam possis, debilitates aut uitia possis, quod genus sunt, caecitas, claudicatio, aut membrum mutilum mancumque. Nam strabi uitium formam | |
[Folio 100r]
| |
laedit potius quàm ualetudinem. Sunt & leuiora quaedam uitia: quae tamen offendunt si adsint, quale sit oris graueolentia, aut insignis linguae balbuties, aures surdastrae. Nullum est horum tam atrox, quin ferendum sit in coniugio, si post initum matrimonium acciderit (est enim communis utriusque sors) eo quod nemo mortalium nouit, quid ipsi sit euenturum. Aequum est autem ut hoc ferat in coniuge, quod coniugi fuerat ferendum in marito, si fors ita uisum fuisset superis. Sed parentum quorundam insaniam satis demirari non queo, qui puram ac sanam uirginem tradunt sponso lepra noua corruptissimo. Quid enim haec scabies differt à lepra, nisi quod grauiores habet cruciatus, maius uitae periculum, & contagium praesentius. Et eiusmodi cadaueri iungitur innoxia uirgo? Quaeso si parentem occidit puella, num excogitari poterat atrocius supplicium? Numerantur anni, spectatur forma, supputatur dos, & corporis sanitas non uocatur ad calculum? Quis unquam sciens leproso locauit filiam? Quid refert hunc morbum non appellari lepram, | |
[Folio 100v]
| |
quum sit malum lepra detestabilius? Quae charitas potest esse coniugis erga maritum, à quo statim in ipsis nuptiarum auspicijs tali monili donata est? Quae pietas liberorum erga parentes, unde uitam acceperunt morte tristiorem? Atque adeo quum principibus ac magistratibus ea curae debeant esse, quae spectant ad fortunarum & corporum incolumitatem, uehementer admiror, quur tot annis ea pestis neglecta sinatur tam late serpere, praesertim quum praescriptum simul & exemplum habeamus è sacris libris de submouendis leprosis? An ideo parcitur malo, quod à proceribus ortum credatur, quemadmodum Elephantiasis, de qua Plinius hunc in modum: Aegypti, inquit, peculiare malum, & quum in reges incidisset, populis funebre. Lichen quamuis horrenda foedaque pestis pepercit foeminis, & infimae plebi. Haec nec genti, nec aetati, nec sexui, nec conditioni parcit ulli, nondum etiam natos attingens. Submouentur ex urbibus quos leuiter afflauit lepra: & hij poculis, lectis, mensis, colloquijs, osculis, denique coniugijs permixti, terrarum or- | |
[Folio 101r]
| |
bem inficiunt, uidelicet in procerum gratiam. Habet hoc malum & illud peculiare, quod qui hoc affectus est, gaudet etiam alios in mali consortium pertrahere. Hoc nimirum est diabolici cuiusdam liuoris. Nam ipse sua culpa prolapsus in calamitatem, nihil aliud agit, quàm ut quoscunque potest perpellat in societatem maliciae. Verum de his quomodo suo fungantur officio, quibus incolumitas ciuium commissa est, uiderint alij. Certe parentum erit, qui minuta permulta spectant in deligendis sponsis, nequaquam hoc tantum malum negligere, quod non solum filiae certum minatur exitium, uerum etiam posteritati. Iam illud mihi respondeant uelim, si casu quopiam filia constuprata esset ab homine leproso, nónne curarent stupratorem exurendum, si possent? Quid igitur sanae mentis habent, qui scientes ac uolentes uirginem innocentem leprosi tradunt amplexibus? Rursum si filiae nuptijs destinatae, leprae morbus praeter expectationem obtingeret, nónne luctus miserabilis totam familiam, totamque cognationem occuparet, plorantibus ob | |
[Folio 101v]
| |
misericordiam & alienis. Nunc quum filia, nepotes ac pronepotes totaque posteritas leprae proditur, quasi re bene gesta, saltatur & canitur in nuptijs. Quis est sanae mentis, qui non malit semel omnibus fortunis suis exui, quàm ingens opum incrementum lepra depecisci? Felicius igitur collocaris filiam tuam, si tenui figulo, aut holitori sano, quàm si satrapae leproso nuptum dederis. Et haud scio utri grauius impij sint, qui exponunt liberos suos, an qui sic elocant: nisi quod illis ut res pessime cadat, uelox interitus est, hic mors lenta. Tum uidemus multis feliciter cessisse, quod expositi fuerint, hic quid potest esse felix, nisi hac in parte felicitatem ponimus, quod ob mentis insaniam, nonnunquam nostris malis ideo delectamur, quia non sentimus esse mala. Rescinditur matrimonium cum eo contractum, qui ad congressum maritalem est inidoneus, & ualet contractum cum eo qui pus habet pro semine, & scabiem gignit pro liberis? Quid, quod nec mens ualere potest affecta malis corporis? & talibus portentis obtrudunt, qui sibi sani ui- | |
[Folio 102r]
| |
dentur, filias aut filios suos: & minore cura paratur gener quam equus. Hic enim excipiunt occulta uitia, diligenter obseruantur ea quae uenditor praestare non cogitur: in matrimonio contrahendo prudentes manifesta negligimus. Proinde sequundum morum expensionem, prima ratio debet haberi ualetudinis. Sunt autem quaedam corporis uitia, quae contagij periculo uacant, ueluti claudicatio, caecitas, pars corporis manca aut mutila, aut alioqui prodigiosa deformitas. Et in his aequalitas facit ad coniugij concordiam. Noui apud Britannos sacerdotem procero sanoque corpore, uirum, probum, qui mihi narrabat sibi undecim esse fratres, quorum nemo corpus haberet infelicius quàm haberet ipse: patrem fuisse tibijs contractis, ut sella uehendus esset, si locum mutare uellet, tum re tenui, duxit uxorem caecam: & facti causam dixit: Sic melius, inquit, inter nos constabit amicitia, feremus nos inuicem pares calamitate, neutri futurum est quod exprobret alteri. Nec fefellit hominem suum iudicium. Nullus unquam inter illos sermo | |
[Folio 102v]
| |
fuit non amicus & blandus. Pietati deus successum addidit. Tranquillus & innocens erat conuictus, felix foecunditas. Superest ut de bonis externis dicamus, quaeGa naar margenoot+ partim talia sunt, ut nobis imprudentibus obtingant, quod genus est, ex claris aut opulentis maioribus nasci: partim eiusmodi, ut nostra quoque industria parentur & augeantur. In hoc ordine primas tenet generis claritas, praesertim ea quae uirtute parta sit. Vulgaris enim nobilitas sunt antiquae diuitiae. Atqui non raro fit, ut opes sceleribus parentur. Alioqui uera nobilitas si qua est praeter ipsam uirtutis opinionem, certe domesticum habet exemplum recte uiuendi ex maioribus: à quo si degenerarint, ad nihil aliud ualent stemmata, nisi ut famosior reddatur illorum improbitas. Nunc apud nonnullas nationes inane nobilitatis nomen impunitatem adfert scelerum. Etenim si piraticam aut latrocinium exerceat plebeius, in rotam subigitur: si eques, aut qui minimum nobilitatis possit fingere, & si quam habet turriculam, latronum speluncam, bellum appellatur, quod aliquoties indicit is, qui pedem ubi ponat non habet. | |
[Folio 103r]
| |
Vnde talibus ius indicendi belli? unde ius sub belli simulati praetextu, in publicis uijs, in alienis ditionibus spoliare quoslibet? Quoties ad aleam, scortationes, potationes deest pecunia, ad belli titulum confugitur, & hostis est, quisquis habet aliquid ad praedaem idoneum. Principes ac praecipue Caesar optime mereretur de rebus mortalium, si talia portenta tolleret de medio, cum suis equis & turribus, nec sineret illis in facinore deprehensis in aliud prodesse generis titulum, nisi ut uelut eminentes in altiorem rotam tollerentur. O parentum dementiam, qui putant rectius consultum filiae, si tali equiti nupserit, quam si bono agricolae, aut perito fabro. Et inani nobilitatis fuco decepti, malunt generum, qui bene parta male dissipet, quam qui sua industria rem traditam seruet augeatque. Hic puellis poterat ignosci. Sexus et aetas gloriae cupientior est, nec ualet rerum iudicio, sed tantum quod in praesens delectat, spectat. Parentibus uenia dari non potest, qui postea turpiter deplorant calamitatem, quam excludere poterant. Etenim quum tot extent exempla sic initorum coniugiorum, debebant ex | |
[Folio 103v]
| |
alienis periculis sapere. Valeat igitur nobilitatis inane nomen uel facinoribus partae, uel malefactis inquinatae, uel ementitae, uel asciticiae. Ementiri nobilitatem impostorum est, quod tamen faciunt nonnulli, quo peccent excusatius tutiusque. Emere nobilitatem stultorum est, ueluti fumo gloriantium, quum sapiens ueram etiam nobilitatem contemnat. Et tamen aliquid est è claris probisque maioribus prognatum esse: sed longe plus iuxta maiorum decora educatum atque institutum esse. Proinde si ad calculum uocantur maiorum imagines, simul expendatur ingenium, mores, & educatio, ne postea deplorent experti, quod prouerbio Graeco dici solet, Heroum filij noxae. Honesti generis habeatur ratio potius quàm clari. Neque quicquam apud te ualeant isti proceres, quibus domi nihil est nobilitatis, praeter maiorum imagines. Abunde nobilis est, qui uirtute praecellit: nec ignobilis uideri potest, qui ex legitimo coniugio prognatus est. De nothis autem aut spurijs semper in peiorem partem uergit suspicio: quanquam | |
[Folio 104r]
| |
& saepe numero fallit. Quemadmodum enim res ipsa docet, ex optimis parentibus nasci pessimos liberos: ita contrà ex illicito concubitu uidemus nonnunquam nasci praeclaros uiros. Iepte nothi nomen apud Hebraeos inter uirtute celebres habetur. Themistoclis gloriam non obscurat nothi cognomen. Socrates nullius nominis liberos reliquit. Cicero M. Tullij filius, uinosus, ineptus, multumque patri dissimilis fuisse legitur. Commodus imperator omnium illaudatissimus, ex Antonino omnium laudatissimo prognatus est. Quod arbitror uxoribus imputandum, quae gignunt & primam aetatem educant. Nam Socrates habebat uxores male moratas. Marci Tullij Terentia repudiari meruit. Antonini Caesaris uxor, non unius adulteri familiaritate male audijt. Proinde conueniet utriusque parentis non tamen stemmata, sed & mores aestimare. Si in caeteris paria faciunt nothus & ingenuus, patritius ac plebeius, praeferendus est ingenuus ac patritius. Sin uera bona in plebeio praeponderant, non tanti sit apud te nomen, nobi- | |
[Folio 104v]
| |
litatis, ut malis filiam tuam apud illum uiuere, qui alienis decoribus illustris est, quam apud eum qui talis est, ut ipse possit etiam obscurum genus suis decoribus nobilitare. Fateor res est admodum plausibilis, maiorum imaginibus commendata probitas: sed quoniam nunc uulgo nobilium artes ferè sunt alea, chartae, potationes, choreae, nugae, scortationes, qui filiae optat felix sanctumque coniugium, educationem ac mores expendat, hoc est propria bona potius quam aliena. Et hic patiar aliquid dari receptae gentium opinioni, modo discrimen in ueris bonis sit exiguum. Nam in Christianorum matrimonijs oportet hunc scopum semper esse praefixum, primum ut legitimum, deinde ut sanctum, postremo ut concors ac tranquillum sit matrimonium. Nec infelix haberi debet, in quo contigerint haec tria. Olim fingebant coelestes deos cum nymphis aut cum hominibus commisceri, unde semideos nasci credebant: quemadmodum ex Venere & Anchisa natus creditur Aeneas, ex Semele & Ioue Bacchus, Ioue & Alcmena Hercules. Nec desunt qui somnient talem esse | |
[Folio 105r]
| |
mixturam patricij cum plebeia. Verum hanc opinionem, quam in ethnicis etiam rident philosophi, oportet ab animis Christianorum quam longissime propulsatam esse. Omnes per baptismum nascimur legitimi filij dei, omnes eadem manet haereditas: ille nobilior est, qui melius exprimit imaginem conditoris, qui pater est communis omnium pie uiuentium: qui propius accedit ad exemplum unigeniti illius, qui nos omnes fraterno cognomine dignatur. Si placet nobilitatis ratio, hic demum est uera nobilitas. Paulus ait maritum infidelem sanctificari per mulierem fidelem, & contrà: quanto magis oportet uxorem notham aut plebeiam nobilitari per uirum patritium, & contrà? Seruitus quidem odiosa res est, quam & Paulus iubet effugere, si modo liceat. Verum hanc oportuit à Christianorum uita iam olim sublatam esse. Quid enim magis indecorum, quàm ut inter Christianos, quos omnes ex aequo Christus redemit precio sanguinis sui, alius alium non pro fratre, & cohaerede regni coelestis, sed uix pro homine ducat, aere mercans perinde ut iu- | |
[Folio 105v]
| |
mentum, ac si libet, reuendens: nec aliter habens uténsque quàm brutis animantibus: imò durius aliquando tractans religione fratrem quàm equum suum. Qui Christum non nouit, admonet, ut seruosGa naar margenoot+ homines esse memineris. Paulus apostolus seruum baptizatum transire uult in nomen fraternum. Sic enim commmendat Onesimum suo domino, unde profugerat: Tu autem illum ut mea uiscera suscipe. Et paulo ante dixerat eum filium charissimum: Quem, inquit, genui in uinculis. Ac mox: Vt illum reciperes, iam non ut seruum, sed pro seruo charissimum fratrem. Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut & me. Tantum hic ualuit communis baptismus, ut qui prius seruus esset, & seruus fugitiuus, Paulo fieret filius charissimus, domino frater charissimus. Apostolus non uult seruum à domino discedere, nisi manumissum, ne quod offendiculum daretur subolescenti Euangelio: qua de causa nec uxorem Christianam uult à marito, licet ethnico, diuertere. Quod si leges hominum urgent dominij iura, certe uertantur animi, | |
[Folio 106r]
| |
si minus uertitur conditio. Serui non iam metu fungantur officio suo, ad oculum, ut ait ille, seruientes, sed ex animo faciant omnia, in simplicitate cordis timentes dominum, gnari quod si homines impij sunt aut inhumani, quibus seruiunt, tamen à Christo, cuius amore seruiunt heris, recepturi sunt precium abunde magnum haereditatis aeternae. Domini uicissim quod iustum & aequum est praestare debent humaniter, tanquam fratribus, & conseruis, & cohaeredibus: fratribus, quod eidem patri renati sunt per baptismum, conseruis, quod communi domino nihilo minoris constat seruus homo quàm dominus: cohaeredibus, quod in distribuendis praemijs, quae promisit Euangelium credentibus, nihilo potiores habebuntur heri quàm serui: neque cuiquam officiet conditio, sed proderit pietas. Verum aliâs fortassis haec incident opportunius. Tantum hic admonere uolui, cautionem adhibendam, ne quis imprudens ancillam ducat pro ingenua. Rescindunt quidem & hominum leges hoc matrimonium: commodius tamen est ui- | |
[Folio 106v]
| |
tare laqueum, quàm extricari posteaquam incideris. Serui uero aut ancillae qui se pro ingenuis obtrudunt liberis, idque dolo malo, deberent meritas poenas dare legibus. Diuitiarum uero debet esse leuissima ratio, praesertim si sit alterutri tantum census, unde possint munde uiuere, aut artificium fundi loco. In Comoedijs quidem pronunciantur infirmae nuptiae, quae pauperem sponsam iungunt diuiti sponso, quod ea detur in seruitutem uerius quàm in matrimonium. Caeterum inter Christianos quos tot modis aequauit Christus, non oportet tantum ualere dotis supputationem. Quanquam felicius ferè cedit, si sponsus, ut dixi, locuples asciscat sibi sponsam indotatam, quàm si contra. Proinde laudem meretur ille diues, qui puellam tenui fortuna, sed indole bona, sibi adoptat in matrimonium, cui tanto plus habet honoris ex humanitate sua, quanto fortuna est iniquior. Quanquam inter infirmos nonnihil ad concordiam facit & opum aequalitas, quae spernenda non est, si caeterorum | |
[Folio 107r]
| |
item commodorum aut incommodorum ratio subducatur, ubique seruato quem indicauimus ordine. Hoc pacto si coëant matrimonia, uidelicet autoritate parentum aut maiorum matura deliberatione, uigilanti delectu, sano rerum iudicio, sed super omnia in deum fixa spe: non habebit mundus tot infelicia perplexáque coniugia, nec tam multa diuortia. Solus deus est qui mortalium animos perpetua charitate glutinat, qui nostras actiones suo fauore prosperat. Eum non alia re magis possumus emereri, quàm si iuxta illius praecepta uiuentes, fiduciam successus omnem in illum conijciamus, qui solus nouit quid nobis expediat, qui nihil immittit suis, nisi felix ac faustum, etiam si iuxta uulgare iudicium uideatur aerumnosum. Proinde si contingit uxor ex animi sententia, deo gratiae sunt agendae: sin aliter, sic cogita, quemadmodum nonnullos per morbos & rerum iacturas ad se trahit purgatque: ita tibi datam esse morosam uxorem, quae uirtutem tuam exerceat, quod sanctissimis uiris | |
[Folio 107v]
| |
Iob et Thobiae uidemus accidisse. Qualis si tibi quoque contigerit, subijce te uoluntati diuinae: & si minus potes mederi uitijs uxoris, amplectere datam à deo tolerantiae materiam, dicens cum Paulo: Virtus in infirmitate perficitur. Dabit ille finem malorum, qui tanquam sapiens medicus nouit tempora, & momenta temporum. Illud scito, nullam ibi esse infelicitatem, ubi constat mentium ac uoluntatum synceritas. Iam praeter haec omnia quae dicta sunt, est quidam arcanus ingeniorum consensus, aut odium: unde fit, ut aliquis in hunc aut illum propensus sit, nulla intercedente causa, quur illi melius uelit quàm alteri: rursus ab alio prorsus abhorreat, nec causam possit dicere, quam ob rem illum oderit. Veteres illi sophi fingebant hic cognationem aut dissidium geniorum: uerum hoc commentum utcumque habet, comperimus inter homines occultam naturarum affinitatem, aut dissidium, ut saepe numero dicas illud epigrammatis: Non amo te Volusi, nec possum dicere quare.
| |
[Folio 108r]
| |
Hoc tantum possum dicere: non amo te.
Huic affectui nequaquam fidendum est, praesertim in mulieribus, quod plerunque temerarius sit ac temporarius: caeterum si constat, si perpetuus est & inuincibilis, non expedit θεομαχειν, mea quidem sententia: sed indulgendum est arcano naturae sensui, quem & in amantibus, & in herbis ac plantis uidemus. Postea quàm igitur sano sobrioqueGa naar margenoot+ iudicio coijt legitimum matrimonium, proximum erit dare operam, ut inter coniunctos coalescat ac roboretur mutua beneuolentia. Nam inter nonnullos in ipsis statim initijs prius dissilijt amicitia, quàm coeperit conglutinari, aut quàm alter alteri uel notus fuerit, uel assueurit. Quo quidem in officio primae partes erunt parentum ac maiorum, uidelicet praemonere sponsum ac sponsam, ut deponant ferociam animorum, quae solet rerum imperitis uirginibus, & adolescentibus aetate seruidis adesse: sed uterque mansuetis animis commune iugum suscipiant, seseque uicissim alter alteri accommodent, donec assuetudine familia- | |
[Folio 108v]
| |
ritateque contracta, uterque alterius ingenium ac mores nosse coeperit. Quo facto, non magni negocij fuerit, mutuis obsequijs uitare offensas, ac beneuolentiam perpetuam alere, quae si semel fuerit confirmata, haud facile rumpentur: fietque quod in uasculis glutino commissis fieri uidemus, si mox ut iuncta sunt offendas, udo etiam num glutino, ilico rumpuntur: sin expectes donec durato uisco cohaeserint, uix igni ferróue distrahuntur, citiúsque franguntur ea quae natura iunxerat, quàm quae glutino commissa sunt. Parentum itaque monitis instruenda puella est, ut se nouo sponso commodam ac morigeram praebeat: et si quid offenderit, in meliorem partem interpretetur, aut certe ferat, nec temere ad rixas iurgiaque prosiliat, aut ex audibus sese proripiat, donec contracta fuerit conuictu familiaritas, quae faciet, ut quae prius offendebant delectent, quaeque uidebantur intolerabilia, facillime tolerentur. Caeterum ab offensis summo studio cauendum, quod iuxta fabulam Homericam, uelox sit Ate, segnes Litae. Leuibus autem offensis ex altera | |
[Folio 109r]
| |
parte recens ortis, non difficile fuerit mederi. Caeterum si reciproca talione coeperint propagari, & altius agere radices, difficillimum fuerit reuellere, ut non resideant mali uestigia: quemadmodum ruptura membrorum, aut altius actum uulnus, uix unquam ita tollitur arte medicorum, quin aut dolor per occasionem recurrens, admoneat ueteris mali, aut foeda cicatrix non sinat obliuisci plagae. Perstricta cutis, aut leue uulnusculum facile sanatur, atque etiam obliteratur. Quemadmodum autem nullum ingenium hominis tam felix est, ut nullum omnino naeuum habeat: ita uix ulla natura tam est deplorata, quin aliquid habeat uitijs admixtum, quod possis uel probare, uel certe ferre. Hic igitur Epictetus est audiendus, qui monet unamquamque rem ea prendendam ansa, qua possit teneri, non ea qua teneri non possit. Est enim hominum genus, quibus omnia displicent in omni uita mortalium: nec mirum, quia non flectunt oculos nisi ad mala, rebus humanis admixta. Tales erant Heraclitus ac Democritus, quorum alter, | |
[Folio 109v]
| |
quoties in publicum prodibat, flebat, alter ridebat: uter altero insanior, incertum. Talis erat qui dixit, optimum aut non nasci, aut quam ocyssime aboleri. Contrà Metrodorus quoniam ex omnibus quod inerat commodorum excerpebat, nullam uitae partem non probabat. At sapientis quidem est, commoda cum incommodis conferre, si quando libera est consultatio. Caeterum ubi mutare uitae genus non est liberum, ab incommodis ad commoda flectendi sunt oculi. Ita commodius feres, quod mutari non potest. Id eo facilius erit, si cogites in te quoque plus esse fortasse, quod sit alijs ferendum. Deus, in quo nihil est mali quod ferendum sit, tamen tanta lenitate fert errores & delicta nostra: & tu tot uitijs obnoxius, nihil uitij ferre potes in socia uitae, quae tibi ferenda sit, etiam si ferre nequeas? Si paria faciunt in uitijs uir et uxor, pensatio est non tolerantia, & hostimentum est non beneficium, ignoscere ignoscenti. Apud iureconsultos quatuor sunt contractuum formulae: do ut des: do ut facias: facio ut facias: facio ut des. Quid enim me- | |
[Folio 110r]
| |
retur ille, qui dat ueniam, ut ipsi uicissim delinquenti uenia detur? Si tua mala superant, impudenter facis, qui non feras uerrucam in altero, quum tuis tuberibus postules dari ueniam. Quod si tu prudentia bonitateque praecellis, hoc magis oportet, iuxta Pauli doctrinam, fouere quod infirmius est. Tuam firmitatem dei donum esse memento, datum in hoc uti proximi subleuet infirmitatem, praecipue coniugis. Nullus enim carnem suam odit aut horret, tametsi uitiosam, sed fouet magis ac nutrit eam. Et alioqui uir interdum cedere debet uxori, tanquam uasculo infirmiori. Vxor multo magis deferre debet autoritati capitis. Caput enim uxoris uir, autore Paulo. Hoc enim est maritus uxori, quod animus corpori. Praestantior est animus, sed bono corporis, cui semet accommodat ut prosit, non dominatur ut opprimat. Charitas, qua sponsus prosequitur sponsam, facile perficiet, ut puellae mores ad tempus aut ferat aut corrigat: rursum puella si ad sponsum attulerit amorem coniugalem cum decente reuerentia coniunctam, quae uel iuxta naturae | |
[Folio 110v]
| |
leges debetur tum sexui, tum autoritati, non facile responsabit marito, sed obsecundans ac cedens, sibi deuinciet illius animum. Habent & dulcissimarum rerum initia quandam suam molestiam, uelut acerbitatem quandam, progressu temporis in dulcorem abituram. Quid uino suauius? At hoc ab uua uenit primum acerba. Proinde qui statim resiliunt à uirgine, cuius acerbitatem ferre non possunt, nihilo consultius faciunt, quàm si quis gustatam uuam immaturam, offensus acore, contemnat, alijsque maturae suauitatem relinquat. Expectas musta uina, donec tempore deponant austeritatem: expecta & tu paulisper, donec noua nupta maturescat. Seponis subacria mala, donec tempore fiant mitiora. Haec acerbitas frequenter arguit ingenium uegetum minimeque flaccidum. Minus enim uirium habent, nec aetatem perinde ferunt, in quibus precox est maturitas. Neque mel, inquit prouerbium, neque apes. Si quod dulce est expectas, ferendum est quod adiunctum est molestiae. Sic enim habet natura rerum humanarum, ut nihil uoluerit esse tam suaue, quin | |
[Folio 111r]
| |
aliquid aloës admiscuerit. Habent & adolescentes, nondum multo rerum usu formati, quiddam ferox & insolentius, quod paulatim aetate mitescit. Proinde puellae quae protinus offensae resiliunt à sponsis suis & simultatem suscipiunt, non minus inconsulte faciunt, quàm si quis apis ictum perpessus, mel alijs relinquat. Gratissima rosa de spinis nascitur. Nullus excindit rosarium, offensus aculeo, sed fructus amore, quod molestum est dissimulat. Tradunt apud Boeotos hunc fuisse morem, ut sponsam opertam ad sponsum deducturi serto ex asparagis contexto coronarent. Id quidem quo magis ridiculum uidetur, hoc magis excitat spectatorem, quid sibi uelit. Nimirum ueteres illud intelligi uolebant, in congressu primo rudis & indomitae uirginis ac iuuenis rerum imperiti, nonnihil futurum asperitatis ac molestiae, quae si perferatur, ex ea molestia consequi suauissimam uitae consuetudinem, quemadmodum asparagus herba spinosa est, uel potius tota spina: nihil enim habet foliorum, & tamen hinc nascitur fructus & in cibis | |
[Folio 111v]
| |
gratissimus, & ad multa utilis medicamenta. Et asparagus quidem semper asparagus est, nec semper habet fructum: at coniugum asperitas uertitur in perpetuam dulcedinem, ac fructum habet perennem, si semel coaluerit mutuis officijs uitae coniunctio. Sunt & in bonis ac bene natis ingenijs quaedam non uitia, sed tamen ita peculiaria, ut molestiam adferant nisi assueuris. Veluti sunt uina quaedam, in quibus nec austeritatem, nec acorem possis incusare, sed suum quendam ac genuinum habent saporem, quem uulgo soli dicunt, submolestum ijs qui nondum assueuerunt, quae tamen molestia paucorum dierum assuetudine pellitur. Quod facis in uino, facere grauaris in coniuge? Rursum sunt uitia, ceu naeui quidam, leuiora, ad quae praestat conniuere. Vitiat enim omnem uitae iucunditatem morositas, quam Graeci μικρολογίαν appellant. Ea uel de lana, quod aiunt, caprina rixam mouet. Plurimum autem faciet ad confirmandum amicitiam perpetua quaedam morum comitas, sic temperata inter blanditiem & austeritatem, ut nec reuerentiam tollat, nec con- | |
[Folio 112r]
| |
suetudinis iucunditatem uitiet. Haec faciet, ut nec correptio, si res ita tulerit, offendat, si tempestiua, si commode adhibita, si laude blanditijsque temperata. Ad uitandas igitur offensas, concordiamque conglutinandam praecipuum erit, cuius aliqua pars etiam à parentibus tradi poterit sponso & sponsae, ut uterque studeat alterius mores & ingenium habere cognitum. Ipsa, inquit Maro, uiri molles aditus & tempora nosti. Item apud Comicum seruus, sensum illius, inquit, pulcre calleo. Mores amici noueris non oderis, habet prouerbium. Id multo magis oportebit in coniugio facere. Vt suum cuique palatum est, ita & ingenium. Alij alijs rebus capiuntur aut offenduntur. Hic citra uitium, obsequium amicitiam pariet. Verecundum silentium, aut comis blandaque responsio saepe graues offensas excludit. Quur recusas hoc, quod interdum das famulo aut mercenario, dare coniugi, qui cum uelis nolis tibi perpetuo uiuendum est? Quanquam autem oportet mutuum esse obsequium, tamen praescribit hoc tum natura, tum sacrarum literarum auto- | |
[Folio 112v]
| |
ritas, ut mulier obsecundet uiro potius quam uir uxori. Paulus enim maritis charitatem & comitatem praescribit: Viri, inquit, diligite uxores uestras, et nolite amari esse ad illas. Mulieribus autem quid praecipit? Obedientiam & obsequium: Mulieres, inquit, subditae estote uiris sicut oportet in domino. Eoque natura toruum quiddam, ac feroculum addidit maribus, blandum ac molle foeminis. Fortassis ridicula uidebitur collatio, sed tamen ad docendum, quod instituimus apta. Qui bestias, aut feras, aut equos indomitos tractant, nihil prius discunt, quàm quibus rebus irritentur aut mitigentur. Leones aspici limis indignantur: tauri puniceo colore efferantur, Lynces sonitu tympanorum in rabiem aguntur sic ut seipsas dilanient, elephanti suis stridore terrentur, & in coitu deprehendi indigne ferunt, equus ferociens palpo & popismate mitescit. Huius generis alia sunt innumera, quae qui obseruant, facile uitant quod offendit, & adhibent, quod irritatas bestias mitigat, itaque tuto uersantur cum natura noxijs ac feris animan- | |
[Folio 113r]
| |
tibus. Idem si fiat inter coniuges, facile constabit conuictus tranquillitas, & si quid dissidij fuerit subortum, haud magno negocio sopietur. Sunt quidam alioqui boni, natura celeriores ad iram, sed quae mox euanescat si non repugnes. Quid facilius quàm hic uel obticescere modeste, uel comi commodoque sermone demulcere? Est qui responsantem non ferat, si quid offendit, ne consolantem quidem, donec est aegritudo recens. Hic facile paratum ac minimo sumptu remedium adferet in aliud tempus dilata oratio, dum uulnus admittet contactum. Est quem in conuiuijs delectat hilaritas, hic uxor quamuis ingenio seueriore deponet supercilium, & marito obseruiet aliquamtulum, incolumi tamen pudore matronali, & reuerentia marito debita. Est qui nec iocosum mendacium perpeti possit, est qui fucos horreat, qui certo cibi genere aut colore figuráque uestis delectetur aut offendatur: in hisce rebus quamlibet minutis, tamen obsequij commoditas excludet offensam aletque beneuolentiam. Sunt & fabulae certae, quibus pro suo quisque ingenio | |
[Folio 113v]
| |
delectatur aut offenditur. Interrumpendus igitur saepenumero sermo molestus, et interijciendus qui delinit. Ipse noui quendam, natura subiracundum sed ira placabili, qui nunquam adeo succensuit uxori, quin si quis ad canendum aut recitanda carmina, quae composuerat, prouocasset, ilico uelut oblitus omnium quae praecesserant, canere ac recitare inciperet. Quo minus mirandum, si quibusdam uxoribus cum uiris male conuenit, quum data opera discrepent ab illorum moribus. Si dolet uir, tum uultu sunt hilari: si gaudet, illae moerent: si ridet aut iocatur, loquuntur seria tristiáque: si maritus uoluptatem appetit, ibi pudicae sunt plus satis ac tetricae. Nimirum istud, ut scite dixit quidam, fortassis est cum uiro habitare, conuiuere nequaquam. Conuictus est, uoluptatum & curarum, iocorum ac seriorum, laetorum ac tristium societas. Non satis est uxorem esse probam ac pudicam, nisi sit accommoda uiri moribus. Nullus enim dixerit esse bonum speculum, quantumuis auro gemmisque decoratum nisi similem reddat imaginem: ita frustra | |
[Folio 114r]
| |
mulier opulenta, clara aut formosa est, nisi uiro congruat. Quod si speculum pro ridentis imagine reddat flentis, aut pro hilari moerentis, nónne mendax & inutile iudicabitur? Vxor autem quae uiro dolente gaudet, aut gaudente moeret, non solum non congruit, uerum etiam contumax in illum uidetur. Rursus sunt quaedam, quibus absente uiro nihil est laetius, eaedem praesente uiro turbidae sunt ac putidae, quas non dissimiles dixeris lunae, quae quum soli proxima est, obscuratur conditurque: quo longius abest, hoc magis enitescit. Atqui contra facere decet probam coniugem, quum est iuncta uiro, tum oportet esse sociam hilaritatis: quum abest maritus, domi latitare, nec aliter quàm si uidua sit agere. Peccant hic non leuiter & mariti quidam, domi tristes & austeri, foris hilares ac festiui. Verum tales qui nolunt uxores domi suarum uoluptatum esse participes, docent illas alibi quaerere risus iocosque. Quanquam non est probae mulieris sic ulcisci coniugis uitium ut imitetur, sed commoditate potius ac suauitate morum animus illius | |
[Folio 114v]
| |
ad domesticae consuetudinis amorem allicere. Qui stolones inserunt in alienam stirpem, summam curam adhibent ut coalescant quae commissa sunt, argilla stupaque oblinunt, & quemadmodum eleganter à Marone dictum est: Vdo docent inolescere libro: ne uel leuis iniuria uitiet recentem coniunctionem: ubi iam cicatrix uulnus obduxit, detrahunt illa fomenta, nec ullam peculiarem gerunt curam. Ita grauius est dissidij periculum in primo statim sponsi sponsaeque congressu, dum adhuc tenera recensque coniunctio est, quam corroborat diutina familiaritas. Videmus enim nec eiusdem generis animantia uelut equos sese mutuo perpeti, priusquam assueurint, contrà postquam contracta est familiaritas, uidemus cani cum felibus, & lupo cum agnis esse concordiam. Quanto magis id sperandum est inter hominem & hominem, animal ad societatem natum, & quod amplius est, inter uirum & foeminam, quos ita finxit natura, ut alter sine altero uiuere non possit, nisi uis quaedam natura potentior eos afflauerit. Recte igitur consulunt | |
[Folio 115r]
| |
qui monent, ut primus sponsae cum sponso congressus careat omni molestia. Huc pertinere credunt ueterem coniugiorum ritum, quo sine lumine sponsa in sponsi thalamum inducebatur. Sic enim apparet fuisse deceptum Iacob patriarcham, pro Rachele, obtrusa sorore Lya. Eius rei geminam causam adferunt scriptores, uel ut consuleretur pudori sexus, uel ne quid primo congressu, qui morosissimus est, offenderet oculos sponsi. Solon autem non solum oculorum fastidio uidetur consuluisse, uerum etiam olfactus. Statuit enim, ut sponsa priusquam induceretur in thalamum, ad secretum cum sponso congressum, malum cydonium arroderet, ne quid offenderet oris halitus. Haec cura uideri poterat indigna legumlatore, nisi frequenter res nihili dirimerent mortalium amicitias. Et tamen illis lubens assentior, qui putant sapientem uirum huius legis inuolucro spectasse quiddam altius, uidelicet in primis cauendum nouae nuptae, ne committat, ut in primo statim colloquio, quicquam ab ore proficiscatur quod aures & animum offendat iuuenis. | |
[Folio 115v]
| |
Nam ab ore proficiscitur oratio, certissima tum imago tum testis animi, per quam euidentius intuetur qualis sit puella, quàm si totum corpus clarissima luce contemplaretur. Quod si liberos ad honestum aliquem ciuem legatos instruimus, quibus uerbis sint eos compellaturi, quibus modis ad singula responsuri, ne quid offendat eos quos conueniunt: Quanto magis hoc prouidendum est parentibus, ut prima coniugum colloquia careant offensione, sintque condita pudica quadam urbanitate, eo quod quum inter notos ac familiares etiam conuitia cum risu excipiantur, in primis congressibus ignotorum offendunt & simpliciter dicta. Nullum autem malum cotoneum, nullum aromatis aut unguenti genus suauius fragrat cordato iuueni, quam sermo pudicus, sobrius, prudens ac reuerens, promanans ab ore nouae nuptae, & amabilis ingenij simulacrum secum deferens. Porrò nulla res efficacior est ad conciliandam, retinendam ac stabiliendam inter homines beneuolentiam quàm sermo mutuus: Hic homines ferarum ritu quondam palantes, contraxit in ciuitatis consor- | |
[Folio 116r]
| |
tium: hic ciuitates cum ciuitatibus, nationes cum nationibus, regna cum regnis foederauit: hic regem à tyranno distinguit. Tyrannus cogit, rex persuadet. Est autem coniugium quasi regnum quoddam, sed quod longissime absit à tyrannidis imagine. Nihil enim illic ui geritur, sed suasu ac beneuolentia geruntur omnia. Plato non uult legem quicquam praescribere, quod non persuadeat esse tum honestum tum utile, nec uideo quur hanc opinionem impugnet Seneca. Est quidem maritus autor & caput foeminae, & imperat, at non quemadmodum possessor pecudibus, sed quemadmodum animus corpori. Suntque huius mores ceu uiua lex uxori, quemadmodum recte docuit Aristoteles: sed lex Platonica, persuadens uerius quàm cogens, & spontaneam ducens potius quàm trahens inuitam. Graeci scriptores literis prodiderunt, apud priscos Veneri Mercurium adiungi solere. Hic statim miretur aliquis, quid Veneri cum Mercurio? Antiqui sapientes putant hoc esse significatum, beneuolentiam interconiuges non tam coire uoluptate corpo- | |
[Folio 116v]
| |
rum, quàm coniunctione animorum, atque horum glutinum est oratio comis & amica. Venus enim per se tum ebria est, tum uiolenta, multos ui cogit sub iugum, ut ille dixit, aheneum, sed firma est beneuolentia, quam sanis bonisque rationibus conciliauit oratio, quam Mercurio tribuit antiquitas: Nolite, inquit, fieri sicut equus & mulus,Ga naar margenoot+ in quibus non est intellectus. De quibus & apud Hieremiam queritur dominus:Ga naar margenoot+ Equi amatores in foeminas, & emissarij facti sunt, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Tales erant sponsi sine Mercurio sequuti Venerem, quos alium post alium occidit daemon Asbodaeus. Et utinam inter Christianos non laude etiam ueherentur huiusmodi mariti, qui sic auspicantur primos cum uxore congressus, quasi ui raptam constuprent, discindunt indusium lineum, lacerant uestes, aut si quid aliud moratur equinam libidinem: dicas sponsum furere non amare, neque quicquam minus illic esse dicas quàm congressum sacramentalem. Verecundius ineunt coniugium bruta quaedam animantia. Nec hoc satis, nu- | |
[Folio 117r]
| |
merantur & in uulgum sparguntur primae noctis congressus. O coniugium inter Christianos minime Christianum. Tametsi sponsa sponso debet obsequium, tamen adhibendus est Mercurius qui prius iungat animos quàm corpora, & usum corporis persuadeat non rapiat. Qua quidem in re monendae sunt uirgines, ut neque prouocent ultro sponsos suos ad coitum, minuit ea res amorem, neque petentibus nimium tetricas ac praefractas sese praebeant, quorum illud, nescio quo pacto, reddit mulierem uiro uiliorem minusque charam, alterum amorem uertit in odium. Non prouocare, matronae est, comiter negare pudoris, obstinate recusare persidiae est. Rursum uereor ne quis dicat mihi, quur tu Christianis auribus ingeris Veneres & Mercurios? Age mutentur deorum nomina, seruetur bona sententia. Habemus & nostrum Mercurium, sermonem dei patris, qui conciliat omnia quaeque in coelis quaeque in terris. Hunc testem & auspicem faciamus Christiani coniugij, nequid impurum geratur cum coniuge, sed ex huius praeceptis ac legibus maritus uxori per- | |
[Folio 117v]
| |
suadeat, ut uolens ac lubens faciat quod didicit domino placere. Hunc in primis comprecentur pariter coniuges, ut suo fauore bene fortunet nuptias. Comprecationi succedat sancta confabulatio. Deinde congressus pudicus, & reuerens, multumque dissimilis stupro aut raptui. Scio non defuturos qui sibi belli uidentur ac festiui, quibus haec absurda uideantur, sed ualeant illi sine Christianismo belli. Nos bonis & Christianis haec scribimus. Quibus Christi doctrina sordet, saltem audiant senem Ethnicum in comoedia loquentem filio: Abi domum ac deos comprecare, ut uxorem accersas. Ille prophanus non uult accersi sponsam, nec putat satis auspicatas fore nuptias, nisi sponsus deos comprecetur: at tu tibi parum elegans uideris, si priusquam sponsam contingas, compreceris eum, qui primus iunxit uxorem uiro, ut uelit tuum coniugium firmum, castum, ac felix esse. Si non pudet te Christianum dici, ne pudeat id facere, quod maxime conuenit homini Christiano. Quod si quis requirat precandi formam, nec hanc grauabor tradere. In hanc igitur sermè sen- | |
[Folio 118r]
| |
tentiam orare licebit: Gentis humanae conditor, redemptor et propagator deus, qui primus in paradiso coniugij foedus inter generis nostri principes dedicasti, cuius filius unigenitus nobis hoc sacramentum multis modis commendauit, primum ineffabili modo sibi uelut in matrimonium adiuncta nostra natura, rursus in sponsam adoptata sibi sanctorum omnium Ecclesia, ad haec è coniugio nascens citra uirilem operam, deinde miraculorum suorum primitias in nuptijs auspicans, aqua uersa in uinum optimum: denique qui sacrosanctum hoc foedus, quo rebus mysticis responderet, prorsus indissolubile esse uoluit, dicens: Quod deus coniunxit, homo ne separet: quaesumus ut, quando iuxta tua praecepta sanctam hanc societatem legitime pepigimus, digneris tuo perpetuo fauore prosperare quod tuum est, ut pari iugo similique studio tuae uoluntati seruiamus. Exulet è nostris aedibus omnis impuritas, omnisque discordia. Da nobis pacem illam ueram, quam mundus dare non potest: datem quanta necessarijs usibus satis est: da | |
[Folio 118v]
| |
prolem in tui nominis gloriam educandam, ut hic in tuis praeceptis simul perseuerantes, simul ad uitae coelestis haereditatem peruenire mereamur. Hac formula si quid habes melius, utere. Iam colloquij formam potes ex Thobiae libro colligere. Filij, inquit, sanctorum sumus, et non possumus ita coniungi sicut gentes quae ignorant deum. Atque indidem potes & orandi formam mutuare, si minus placet nostra. Caeterum colloquij forma huiusmodi uidetur congruere sponsis Christianis. Sponsus hunc in modum exordiatur: Charissima mihi, religione soror, matrimonio coniunx, ita uisum est deo, ut nos sanctissimo coniugij foedere copularet: Mihi paratum est, quod parentibus etiam ipsis, quibus secundum deum nihil habeo charius, sit anteponendum: tu quoque sortita es, quod charius habere iuberis quam progenitores tuos. Sumus enim parentibus sanguinis propinquitate iunctissimi, sed nos duo iuxta diuinae scripturae uaticinium, in unam carnem, hoc est in unum hominem, quodammodo per matrimonium conflati sumus: iugum accepimus, quod excuti quamdiu uiuimus | |
[Folio 119r]
| |
non potest: nec est quod spectemus diuortium, sed utrinque danda est opera, ut sit felix tranquillumque consortium. Si concordabimus inter nos, etiam in fortuna quamuis tenui suauiter hilariterque uiuemus. Sin, quod deus auertat, corpora quidem iungat domus et thalamus, animos disiungat discordia, quantumuis affluxerit opum, insuauem ac miseram uitam transigemus. Proinde sit inter nos talis quaedam charitas, qualis est inter animam & corpus, inter Christum & Ecclesiam. Si nostram amicitiam nulla alia res conciliat quam aetas, aut forma, aut corporis uoluptas, aut opes, nec firma nec syncera futura est inter nos concordia. Sin animos nostros inter se conglutinarit par erga deum pietas, ac simile religionis studium, nec paupertas, nec morbus, nec senium, nec ullus casus humanus poterit interrumpere iucundam uitae societatem. Ego conabor pro uiribus, ut tibi praestem maritum non poenitendum: nec dubito quin tu contrà pro uiribus sis annixura, ut mihi officijs respondeas, aut etiam superes. Ego te gignendis liberis duxi, non libidini. Quod si iuxta Pauli monita, uolumus nostrum connu- | |
[Folio 119v]
| |
bium esse honorabile, & thorum immaculatum, sit nostra consuetudo sancta & pacifica, sit congressus parcus & pudicus, sit pia sollicitudo in instituendis ad pietatem liberis reliquaque familia, sic tamen ut summum praesidium praecipuaque fiducia sit nobis in auxilio dei, qui res famulorum suorum etiam parum fortunatas bene fortunat. Abunde multum uoluptatis nobis suppeditabit concors animus, & bona conscientia. Totius rei domesticae summam in duas partes diuidemus: ad te peculiariter pertinebunt quae domi geruntur, ad me quae foris gerenda sunt, sed ita ut inter nos nihil sit proprium. Quoniam autem fieri non potest, ut homines omnibus horis sapiant, si quando te monuero, sic cogites uelim, me tuae rei consulere potius quàm meae: & si quid à me secus quàm oportet geri uideris, non grauabor admoneri à fortunarum omnium socia. Caeterum autoritas, quam uiro natura tribuit, confirmauit autoritas apostolica, te non grauabit: sed mutua charitas condulcabit omnia. Ad hoc igitur sanctum negocium, aspirante deo, concordibus a- | |
[Folio 120r]
| |
nimis paribúsque studijs accingamur. Ita ceu par columborum tranquillam & innoxiam uitam agemus: tu seruabis nidum, ego prouolans circumagar, ut importem domum quod uictus necessitas exigit. Vnum simus, & quemadmodum scriptum est, miserebitur deus duobus unicis. Ad haec Christiana sponsa quid respondebit? Fortassis hunc in modum excipiet: Optime sponse, mihique non minus uenerande quàm amande, ego me cum primis felicem existimo, cui contigit coniunx, praeter alias dotes, tam pius etiam et cordatus. Equidem tibi à parentum aedibus corpus adfero castum et illibatum, animum uero polliceor tuis monitis obsequentem, si quid praescribes, non solum in his quae spectant ad munia rei familiaris, uerum etiam ad ea quae religionis sunt ac pietatis. Tu uide tantum quomodo me fingas & instituas. Spem optimam habeo, deum bene fortunaturum quod amanter inter nos gesserimus. A talibus exordijs, à talibus colloquijs auspicari debet Christianum matrimonium: eoque multa uidemus coniugia, quae nihilo plus | |
[Folio 120v]
| |
habent honestatis quàm concubinarum conuictus, nec multo minus obscoenitatis: quorum ut sunt irreligiosi ingressus, ita progressus irrequietus, infelices exitus. Iam ipse sermonis cursus meGa naar margenoot+ propemodum appellat, ut aperiam quae sint officia mariti, quae uxoris. Id quidem aggrediar, si prius admonuero nonnulla, quae pertinent ad solennes ritus, hoc est praeludia nuptiarum, in quibus Christianorum uulgus propemodum grauius peccat, quam ulli fecerint aut faciant ethnici. Nec hic simplex est error: peccant ambitione, luxu, intemperantia, lasciuiaque. Primum illud inciuilitatis est, sponsum & sponsam, quum rem tantam tamque seriam aggrediantur, tot ridiculis ceremonijs grauari, quas aliâs alibi pro suo arbitratu comminiscuntur homines, quasi parua ludicraque res sit, iuuenem cum uirgine sancta pudicaque copulari. Detur hoc sacramento, quod nupta deducitur in templum, ibique peractis ritibus deducitur domum: quorsum attinent publica tumultuosaque conuiuia, mox à prandio lasciuae saltationes usque ad coenam, in quibus tenera puella non potest cuiquam | |
[Folio 121r]
| |
recusare: sed patet domus ciuitati? Cogitur ibi misera uirgo cum ebrijs, cum scabiosis, nonnunquam cum scelerosis, & qui furandi quàm saltandi curiosiores ueniunt, iungere dextram, apud Britannos etiam oscula. Rursus à tumultuosa coena saltatio, mox repotia. Vix post noctis medium licet delassatis ire cubitum. Post exiguum interuallum ante thalamum insano tumultu perstrepunt omnia, irrumpitur in cubiculum, dicuntur obscoena uerba, reditur ad prioris diei uesaniam. Nam hic Corybanticus furor in quibusdam regionibus prorogatur in triduum. Quid inhumanius aut inciuilius, quam sollicitos animos, & corpora nouum laborem aggressura, talibus ineptijs delassare? Quanto suauius inter parentes ac pauculos ex proxima cognatione, modeste sobrieque agitare nuptiale conuiuium? Verum hic ut ubique, multa mala suadet ambitio, quae luxum comitem trahit. Videntur mendicorum nuptiae, nisi magna turba procerum, matronarum, diuitum, & honoratorum uocentur ad eam pompam: et dicuntur honorificae nuptiae, in quibus per luxum magna pecuniae | |
[Folio 121v]
| |
uis perijt, in quibus quam plurimi uomuerunt, ac febrim ex intemperantia ac delassatione contraxerunt: in quibus quàm licentissime indultum est turpiloquijs & ineptijs. Praeclara nimirum auspicia ad uitam pudicam, frugalem, & sobriam, quam aggreditur sponsus, iam abiectis uitae prioris ineptijs: & in hoc ducit sponsam, ut eam ad pudicitiam ac frugalitatem erudiat. Quis docuit sanctam coniugij professionem à bacchanalibus auspicari? Hiscine modis initur sacramentum? & in ipso limine matronalis instituti docetur puella luxum, lasciuiam, ambitionem, caeteraque quae minime congruunt probis coniugibus? Quid hoc est aliud ô Christiani, quam in ipso templo Vestae agere Floralia? Haeccine sunt auguria quibus initur felix coniugium? Nefas erat olim in nuptijs uerba mali ominis dicere. Quod autem omen sinisterius quam turpiloquij, quàm obscenitatis, quam impudicarum facetiarum? Olim uirgo obtecta flammeo ducebatur ad sponsum. Quid enim opus erat eam ostendi populo, quae uirum inuenit? Satis est uni notam esse, | |
[Folio 122r]
| |
quae non debet nisi uni placere. Apud Italos magna cura uirgines innuptae domi continentur: apud Venetos, si fors prodeunt, nec sine custode id faciunt, nec nisi caput ad scapulas usque tegente uelo: Nonnas esse diceres. Atqui tolerabilius erat uirginem nudari, proferrique in publicum, cui sponsus est inueniendus. Sed obsecro quo consilio puella, cui iam turpe est pluribus placere uelle quàm uni, nuda traducitur in publicum? Cui iam nudatur? Cui pingitur & colitur? Nec illud minus ineptum, quod passis capillis uirginem discernunt ab ea quae uirum cognouit. An non satis est, si marito sit probata uirginitas, nisi populum faciat testem? Quid autem his nugis proficitur, nisi quod petulantes linguas in uirginem prouocant frequenter innoxiam? Procliuis est ad maledicentiam populus, & exitiale malum est inuidentia, quam excitat ostentatio. Quas enim uoces audimus nonnunquam iaci in uirgines, dum ea pompa ducuntur & reducuntur per ora mortalium, praecinente cantore, & uelut ad spectaculum euocante multitudinem? Quor- | |
[Folio 122v]
| |
sum attinet uirginitatis decus exponere linguis & ludibrijs hominum? Tutior est ille thesaurus, si recondatur. Deinde quorsum attinet digamis exprobrare priores nuptias? Ante matrimonium sit aliquod sanè discrimen inter innuptam & nuptam, inter uirginem & uiduam: ubi iam coijt matrimonium, quid utilitatis habet hoc discrimen? Monogamis & digamis suus honos erit apud deum. Quanquam ignominia est non honos, teneram ac uerecundam uirginem passis crinibus, nudam, addito fucorum & uestium lenocinio, iuuenum intemperantibus oculis, & male loquacibus populi linguis exponere. An hoc honorificum uirgini, cuius praecipua dos est pudicitia, iuuenum suspiria uocesque post se trahere? Prostituendi genus est, non honorificentia. Qui uidens mulierem concupiuit, adulterium commisit, iuxta sententiam euangelicam. Et non minima uirginitatis pars est, fama illibata. Decessit igitur aliquid pudori uirginis, quae tam multorum oculos delectauit, quae concupita est, quae uocibus impudicis impetita, & quae fortasse noctu quibusdam oc- | |
[Folio 123r]
| |
currit in somnis, & inanis imaginis ludibrio stuprum, ut ita loquar, perpessa est. Atqui in poëtarum fabulis, indignatur Iuno, quod Ixioni nubem pro ipsa subiecerit Iupiter: nec satis habet quod ab adultero contacta non sit, sed adulterij genus iudicat, per imaginem & falsam opinionem fuisse stupratam. Tenera rest est uirginitas, nec aliter quàm rosa lactea, quamuis leui aurae flatu perdit aliquid genuinae gratiae. Sinite itaque parentes, sinite sponsam uirginitatem totam adferre in sponsi sui thalamum: sic futura est marito charior, sic futura est fama uirginis integrior. Res sancta, res casta, puris sanctisque ceremonijs peragatur, ut in his protinus discant sponsus & sponsa, quàm sobrij, pudici, quietique mores deceant coniugium. Credis matrimonium esse sacramentum Ecclesiae? Credis. Et credis ab ipso deo institutum? Scio credis. Credis infundi sicut oportet hoc utentibus sacramento, donum spiritus? Credis. Quur igitur res tam seria, tam sacra, prophanis ritibus peragitur? Age dic mihi, quum uirgo quaepiam accipit uelum diui Francisci | |
[Folio 123v]
| |
aut Dominici, quis ferret si illic adhiberentur inepti lusus, risus, citharae, fistulae, motiones, choreae? Quin potius illic confessione purgatur nuptura, orat, abijcit mundani fastus exuuium, prosternitur, uelatur, adhibetur sacrum, interdum & exhortatio sancta. Nihil ibi petulans aut ineptum. Et tamen quae sic nubit, non initiatur nouis sacramentis. Tu ad tantum sacramentum, cuius deus autor esse uoluit, quod ipse dominus tot modis tum per se, tum per apostolos suos nobis commendauit, uelut ad rem prophanam ludicris ineptijs, intemperantibus, parumque pudicis ritibus accedis? Qui sacramentum accipit indigne, pro gratia reportat iram dei. Quin in ipsis etiam templis non abstinetur ab his ineptijs. In ingressu iuuenum pugnis contunditur sponsus. Inter sacrum ineptitur gestibus & nutibus: iaciuntur impudicae uoces. Quis credat illic rem seriam agi? An non turpe est apud ethnicos, idolorum cultores, sanctiores fuisse ritus ineundi coniugij quàm apud Christianos? Nemo non optat sponsam frugalem, pudicam, & modestam: | |
[Folio 124r]
| |
& in ipsis statim initijs docemus eas luxum, impudentiam, & arrogantiam. Qui diaconus ordinatur, expurgat conscientiam suam, componit sese ad pietatem, ut purus accipiat purum mysterium: quanto magis congruebat idem fieri in nuptijs, quàm ista quae nunc fieri uidemus? Certatur pompa uestium: certatur apparatu conuiuiorum: certatur donarijs. Humanitatis speciem habet, quod nouis coniugibus datur aliquid supellectilis. Qui mos illud inuexit, ut sponsus exhauriretur donarijs, ex quibus ad ipsum plus odij redit quam gratiae? Quod sic datur, alij redditum non datum, alij debitum existimant. Complures indignantur se posthabitos alijs, quibus datum est maioris pretij munus. Oritur inter ipsos qui acceperunt aemulatio: tum sponsus nonnullam gratiae iacturam facit, alienans eos suo sumptu, quos studebat conciliare. Et hinc aestimatur inter Christianos nuptiarum dignitas, si quam plurimum rei perierit in donarijs. Adde his insanas impensas in sponsae uestitum. Quur autem non dicam insanas, quum sciam quosdam tantum ae- | |
[Folio 124v]
| |
ris alieni contraxisse, dum ad ostentationem adornant sponsam, ut intra duos menses coacti sint & uestes & uasa diuendere, sed iniquiore precio quam emerant. Quid sibi uult talis ostentatio? An metuis ne sponsa tua mundi cultusque sit futura negligentior? An times ne uideare plus habere mentis, quàm ille qui nuper tali magnificentia decoxit? An uero studio habes tenuioris fortunae ciuibus exprobrare suam paupertatem? An per se parum graue onus est paupertas? Si turpe ducis uinci re mala, nihil agis: ut omnes superiores praecurras, succedet qui te quoque superet insania. An opes parum obnoxiae sunt inuidiae, nisi iactes etiam & ingeras oculis hominum? Quanquam nihil omnium magis perit, quàm quod in esculenta poculentaque prodigitur. Pro conuiuio publico nullus proprie gratiam habet: quidam etiam male precantur conuiuatori, quod per illum febrim & cruditatem contraxerint. Atque in has ineptias interdum profunditur trium annorum census. Et apud Christianos nullae sunt leges sumptuariae, nulli censores, qui talia exempla | |
[Folio 125r]
| |
coherceant? In hoc coëunt coniugia, ut etiam qui tenues sunt, laborent manibus, quo, iuxta Pauli monita, sit, quod suppeditent suis, deinde largiantur etiam aliquid egestate pressis. Et Christiani quibus res est, in ipso limine matrimonij turpiter profundunt, ut iam neque sit quod erogent in egenos, neque quo familiam alant. Iam quod pauperculae uirgines magnifico cultu, sed uel conductitio uel commodatitio, nuptias celebrant, qui candidior est, interpretabitur solatium aliquod paupertatis, quae nunc non tantum molestiam habet, uerum etiam probrum. At quorsum attinet opulentas ostentare strepitum fortunae suae, quam tamen nolunt tenuibus impartiri? Discruciare iuuat inopes, non subleuare. Sufficiat diuitibus sua felicitas, nec alijs paupertatis onus conduplicent exprobrando. Imò quo quisque potentior est, ac locupletior, hoc magis exhibeat alijs exemplum frugalitatis: ita pariter fiet, ut & diuitibus minus inuidiosa sit ipsorum felicitas, & tenuibus minus onerosa paupertas. Quid magni sit, si prae- | |
[Folio 125v]
| |
potens heroina, gemmis, auro, purpura, pellibus magno emptis conspicienda procedat? Licet his domi, quoties libet, frui. At uere magnificum uereque splendidum fuerit, si mundo simplicique cultu redarguat mediocrium ambitionem, ultra domesticae rei modum semet hisce rebus uenditantium. Vtra speciosior laudatio, stultae ne plebeculae, quae stupens ad gemmarum & auri splendorem, sic loquitur: Hui quantum fundorum illa gestat in corpore? quod in cultu illius uilissimum est, aurum est: interim nec corpus laudatur nec animus: an cordatorum, quorum haec auditur oratio: Quanta est huius praepotentis foeminae probitas ac modestia, quámque mores huius non sapiunt fortunam? Quanto decentius ornatur hac populari munditie, quàm aliae tota suae fortunae pompa? An non pudebit posthac plebeios homines, quibus uix suppetit census par necessarijs usibus, tam insolenter iactare diuitias, quas animo possident magis quàm scrinio? In hisce rebus exempla sobrietatis ac frugalitatis non ab alijs utilius profiscicuntur, quam à | |
[Folio 126r]
| |
uobis ô principes & heroinae. Libenter enim inferiores imitantur quod à uobis fuerit ostensum: & mediocris fortunae qui sunt, uel pudore continebuntur, ne turpiter luxu diffluant, si conspexerint uobis damnatam esse diuitiarum ostentationem. Intelligent enim id iudicio fieri, quum alioqui fortunae magnitudo, uitaeque libertas posset apud multitudinem excusare luxum, nisi displiceret animo. Non oportet homines Christianos usquam obliuisci frugalitatis ac modestiae, quibus adeo nihil per luxum oportet perire, ut necessarijs potius aliquid detrahendum, quod subleuandae proximorum inopiae seponatur. Quod si quibus alijs in rebus, fastui, luxui, lasciviaeque locus esse uidetur, certe in nuptijs, unde uitae coniugalis auspicium sumitur, procul abesse decet. Nunc haec pestis irrepsit etiam in ipsa sacra remedia. Quid enim aliud professio matrimonij, quàm abiuratio iuuenilium uoluptatum, stuprorum, comessationum, profusionum, aleae, & si quid est in puellis fastus, si quis amor cultus elegantioris, si quid lasciuiae? Et his malis | |
[Folio 126v]
| |
dedicatur inter nos coniugium. Quid est baptismus, nisi abiuratio satanae? At nunc illic quoque superbiae certamen est. Deliguntur susceptores, uel pro dignitate, uel in spem munerum. Atqui Paulus docuit, ut qui catechizatur suum catechistam participem faciat omnium suarum facultatum. Nunc praepostere dant qui catechistarum uices gerunt, magis ex more quam ex re. Si placebat benignitas in pauperes, poterat clàm alioque titulo dari, nunc quur sacramentum ambitione contaminamus? Saltem mors quae diuites aequat pauperibus, summos infimis, debebat nos docere frugalitatem ac modestiam. Quid autem nostris funeribus ambitiosius aut minus frugale? Sed satis iam diu mihi uideor rixatus cum moribus uulgi, quos utinam corrigeremus, ut admonitionem uertere liceret in encomium. Nunc ad id quod intermiseramus nostra sese recipiet oratio. Satis enim ostensum esse uidetur, quibus modis sit ineundum matrimonium, & initijs actionum ferè respondet exitus. Qui semet in puteos, ut dixi, praecipitant, aut qui incidunt imprudentes, grauiter of- | |
[Folio 127r]
| |
fenduntur: qui paulatim descendunt in altissimos puteos, nihil patiuntur incommodi: ita qui temere nulloque iudicio ducunt uxores, hi solent deplorare, sero licet, infelix coniugium: raros autem comperias, quos poeniteat contracti matrimonij, qui ex consilio maiorum, qui maturo sobrioque delectu tales asciscunt, quas perpetuo queant amare. Quicquid enim affectuum arbitrio geritur, temporarium est. Quod ratione iudicioque tractatur, firmum est ac perpetuum. Verum ne in caeteris uaga defluat oratio, ad tria capita contrahemus uniuersum sermonem qui superest: sic tamen ut ab initio proposita diuisione non recedamus. Paulus praecipua quaedam bona recenset, fidem, spem, & charitatem, quae uoces uidentur & totius coniugij felicitatem complecti. Est enim & hic praecipua charitas, quae si adsit, caetera prona sunt ac procliuia. Est huic iunctissima fides, sine qua non potest subsistere mutua coniugum beneuolentia. Est denique spes boni prouentus. Siquidem praemia sancte culti matrimonij sunt liberi dociles frugique. In primis igi- | |
[Folio 127v]
| |
tur persequemur quod orsi fueramus de charitate. Primum concilianda, deinde fouenda confirmandaque, postremo sarcienda, reconcinnandaque si contingat rescindi. Conciliatur autem, alitur, & constabilitur hisce fermè rebus, materia, similitudine morum, aequalitate, mutuis obsequijs officijsque, sanctis monitis & adhortationibus, pignoribus, & contrarijs rescinditur. Charitas enim quae leui de causa uertitur in odium, non erat syncera. Quemadmodum ignis è pilis leporinis aut stipulis aridis emicans subito desinit, nisi subsit materia solidior, quae flammam conceptam alat: itidem amor, quem corporum uoluptas, aut aliae friuolae causae gignunt, etiamsi uideatur admodum uehemens, tamen diuturnus esse non potest, nihilo magis quàm hae res unde nascitur. At res solidae, ueluti ferrum, tardius quidem ignescunt, uerum ignem semel conceptum diutissime retinent. Rursum sunt materiae quae fumidum & obstreperum, quaedam etiam ingrati odoris ignem reddunt: talis est amor inter improbos ex turpibus causis conciliatus, iurgijs ac rixis | |
[Folio 128r]
| |
molestus, conuictus intolerabilis, quem denique sequitur foedae buccina famae. Huiusmodi strepitum ac fumum uidere licet inter nonnullos malis auibus coniugatos, adeo ut saepe maritum nonnunquam & coniugem exigat ex aedibus, & uterque uertitur in uulgi fabulam. Purus autem ignis nascitur ex lignis, quae hinc uocantur acapna, ex cedris odoratus, tranquillus ac purus, si puro linteo ceram puram circumlinas: aut si lino quod uiuum uocant, eo quod igni non absumitur, suggeras oleum aetate depuratum, nec quicquam aquei liquoris admixtum habens. Talis nimirum non est amor, quem in animis improborum ac stultorum gignit uoluptas, aut ambitio, aut diuitiarum admiratio, aut uitiorum similitudo, sed quem inter pios ac sobrios uirtus conglutinat, qua reuera nihil pulcrius aut amabilius, quae si cerni queat oculis corporeis, longe plures excitaret in amorem sui quàm ulla forma aut ullum ornamentum. Sunt rursus materiae quaedam, quae ignem citius extinguant quàm concipiant. Huiusmodi sunt & hominum ingenia quaedam, sic | |
[Folio 128v]
| |
ab omnibus gratijs abhorrentia, ut nec se ipsos amare possint, tantum abest, ut amicitiam cum alijs diu tueri queant. Non mirum autem si sunt & inconstantes & infelices amicitiae quas gignit Cupido, quippe caecus & uolucer. Hic est ille Cupido terrestris, Veneris terrenae filius, qui temere immittit nunc in hos nunc in illos, impuros ac meretricios amores. Caecus fingitur, quod talis beneuolentia non coit iudicio rationis, sed temerario carnis affectu: uolucer quod turpis amor facile uertitur in odium, & alterne nunc bellum habet, nunc pacem, nunc inducias, nunc rursum bellum, nihil constans, nihil tranquillum aut perpetuum. Eoque poëtae amantium impetum furorem uocant non amorem. Nimirum ubi ratio sepulta est, ibi quid esse potest nisi dementia? Verum philosophus ait, & alterum esse Cupidinem, è Venere coelesti prognatum, quo nihil oculatius. Is non exoculat, quos attingit suis iaculis, sed ex caecis reddit oculatos. Hic formas ostendit animorum, qui summi illius pulcri referunt imaginem, quae conspecta protinus rapit | |
[Folio 129r]
| |
in amorem sui, iungitque puras, iunctas stabilit amicitias, semper in melius maiusque gliscentes. Nimirum omnis uerae pulchritudinis fons est ipse deus, in quo quicquod est, pura bonitas est, mera synceritas, pura sapientia. Nec inuidet alijs suam pulcritudinem, impartit largiter, quemadmodum docet Iacobus apostolus, omne donum optimum, & omne donum perfectum, non è terra proficisci, sed è sublimi à patre luminum. Spargit enim scintillas suae lucis in animos electorum, ex quibus inter bonos oritur amabilis quidam & castus ardor mutuae beneuolentiae, suo fonti respondens. Quemadmodum enim illa lux non nouit nubilum aut tenebrarum uices: itidem sic contractus amor, semper serenus est ac tranquillus, neque nouit rixarum ac simultatum uicissitudines. Quos igitur hoc glutinum commisit, inter hos non est opus pactis, testibus ac tabulis. Vera uirtus nescit interire. Interna igitur forma, internae opes, interna nobilitas conciliare debet Christiana coniugia: etsi fors alijs ex causis orta est beneuolentia, tamen huc transferenda est | |
[Folio 129v]
| |
quo fiat perpetua. Est enim hic ordo naturae, ut ab his quae sensibus patent corporis, proficiamus ad ea quae non nisi mentis agitatione percipiuntur. Nec hunc ordinem in totum aspernatur Christiana pietas, quae corporalibus rudimentis imbecilles homines paulatim euehit & manu ducit ad res animi. Proinde quos in amorem rapit forma corporis, ueluti somnio quodam admonentur illius uere summique pulcri, cuius ideo Plato putat in nobis excitari reminiscentiam, quod insita sit ingenijs hominum propensio quaedam ad honesta, quam in brutis nullam esse uidemus. Quod si discusso somnio, mentis oculos, amans intendat in latentem animi formam, tum uere pulcris cedunt illa uanae pulchritudinis ludibria. Quemadmodum foetus aediti cognato liquore nutriuntur, & adultorum etiam corpora cognatis elementis maxime uegetantur, ita uerus amor ijsdem ferè rebus alitur quibus gignitur. Nam amor quem uoluptas, aut opes conciliarunt, tam non est uerus amor, quam illa non sunt uera bona. Qui coniugem, bene dotatam ducit, non ducturus | |
[Folio 130r]
| |
nisi dos inuitaret, non amat uxorem, sed pecuniam. Qui libidinis causa ducit formosam, suijpsius amore ducitur non coniugis. Quis enim illos dicit amicos, qui senes orbos captant in spem haereditatis? Nihilo iustius amans dicitur iuuenis qui puellae struit insidias, erepturus illi si possit quod habet optimum, pudicitiam ac famam honestam. Quaeso quid atrocius moliretur inimicus? An crudelius hostes saeuiunt in captas uirgines? Probitate conciliandus est amor, ac probis item moribus alendus. Efficax habet philtrum, quam uirtus facit amabilem. Vt ameris amabilis esto: nihil autem uere praeter uirtutem amabile. Quo magis insaniunt foeminae quaedam, quae fucis, in amorem sui. Eleganter apud Xenophontem Ischomachus hac isagoga castigat uxoris uitium, quam animaduerterat cerussa, purpurisso, stibio, fucis caeterisque pigmentis utentem, quo uideretur formosior, tum cothurnis altioribus, quo procerior uideretur, quales in tragoedijs gestantes inducuntur diuae & heroinae. Dic mihi, | |
[Folio 130v]
| |
inquit, uxor, nónne his legibus iniuimus coniugium, ut quod esset utrique facultatum in commune conferremus? Annuit. Iam si posteaquam tu tuam portionem bona fide contulisses, ego pro ueris gemmis fictitias, pro auro gnesio darem adulterinum: pro torquibus aureis, uitrum auri bracteis oblitum: pro monilibus solidis, ligna auro, argento & incrustamentis obducta, num boni consuleres? Et utrum iudicares me plus tibi contulisse, si talibus technis tibi imponerem, quàm si quod haberem ut est in medium conferrem? Quum uxor respondisset se non posse diligere maritum à quo talibus dolis deluderetur, ille sic perrexit: Atqui nos in hoc potissimum conuenimus, ut alter alteri corporum nostrorum copiam faceremus. An non ita res habet? Quum hoc annuisset uxor: Sum ne, inquit, tibi gratior aut charior futurus, si corpus hoc ut est nullo medicamento uitiatum communicem, aut si os oculosque minio infectos tibi praeberem? Vbi negasset illa coniugis oculos ullo minio pictos sibi gratiores uideri posse, quàm si eos puros intueretur: Et mihi, in- | |
[Folio 131r]
| |
quit, puta mentem eandem esse, nec me tam mentito, quem cerussa stibioque inducis, delectari, quam natiuo tuo colore. Hoc tam commodo sermone correcta mulier, abiecit omnia textoria formaeque medicamenta. Etenim fucata facies, persona est non facies. Nullus autem tam lenis est maritus qui ferat personatam uxorem. Caeterum quae se pingit comitque secus quam uiro gratum esse nouit, satis declarat sese pluribus uelle placere quam oportet mulierem pudicam: cuius praecipua laus est uni placuisse, cui desponsa est, cui tradita est, cui uelata est. Pingi uirginem coniugatam, adulterij genus est. Quis autem est tam stultus maritus, ut fucis in uxore capiatur, si sciat? quis tam stupidus, ut non sentiat, uel mane dum comitur, uel in balneis, uel in sudore, uel alio quopiam casu decidente fuco, qualem fabulam memorat Galenus? Quum enim in conuiuio lusus agitaretur, quo quisque cogeretur facer e quod primus fecisset, ad quem ordo praescribendi ius deferebat: Phryne meretricula, sentiens multas adesse anchusa, purpurissoque | |
[Folio 131v]
| |
pictas foeminas, iussit ut quisque immissas in aquam allatam: manus ilico semel ad faciem admouerent, moxque linteolo detergerent aquam. Id ubi factum esset, fucatarum uultus uarijs maculis deformes apparebant, alibi delapso tectorio, alibi manente, alibi conuulso, sola Phryne ueluti Iota formosior etiam apparebat quam antea, quod nihil haberet fuci. Satis hoc erat poenae meretriculis, nam tales arbitror in eo fuisse conuiuio. Grauiora meretur uxor Christiana, quae marito fucorum praestigijs conatur imponere: nimirum aut ipsa stultissima, aut maritum pro stultissimo ducens, si se sperat falsuram, pessime de mariti moribus sentiens, si credit illum ementitis coloribus delectari. Quid enim dicturus sit uir, cui coniunx osculum petenti, folliculum offerat oblitum bitumine? Aut quid interest per uitrum intueatur maritum, an per stibium? Iam si maxime maritus obtingat tam stupidus, ut fucorum mendacijs falli gaudeat, non est Christianae, quae coniugem professa est non amicam, in eiusmodi mariti uotis obsecundare. Corporis pudicum usum | |
[Folio 132r]
| |
debet marito, non scortorum delicias. Procul igitur absint à coniugio philtra, ueneficia, medicamenta, picturae, tantum adsit mundicies in cultu, simplicitas in forma. Non amat qui deceptus aut coactus amat. Si maritus est candidus, sufficiet sexus commendatio. Sin est fastidiosior, efficacissimum incantamentum & ἐπαγωγὴν habet morum comitas & orationis iucunditas. Apud Olympiadem Alexandri magni matrem delata est muliercula quaedam, in quam deperibat Philippus, quasi medicamentis animum regis in amorem sui pertraheret. Itaque iussit accersi, ubi uenit coràm, forma uisa est liberalis, mores compositi, sermo comis. Tum Olympias: Valeant, inquit, ueneficiorum calumniae, tu medicamentum habes in teipsa. Quanto facilius uxor coniugem, qui cum assidue uiuit, pelliciet in amorem sui? Circe ueneficiorum perita fuisse perhibetur, ea uiros ad se pertractos consueuit in uarias ferarum formas uertere, quo facto nec ipsa potiebatur suo uoto, nec illi poterant amare quae laeserat, si mens reddita fuisset. Inter socios Vlyssis, quos in por- | |
[Folio 132v]
| |
cos uerterat, nihil erat iucundae consuetudinis, nisi forte grunnitus illam delectabat. Solum Vlyssem, quem dementare non poterat diligebat, moribus ac sermone capta potius quàm forma: at ille nec Circen, nec Calypso, quoniam ueneficijs utebantur, amare constanter potuit, constans in amore Penelopes, quae pro fucis & medicamentis habebat pudicitiam. Inter Christianos uero ne mundus quidem operosior probandus est, ut animi sobrietas non tantum in corporis simplicitate, non tantum in uictus frugalitate, uerum etiam in uestitu reluceat. Nam ut corpus uestis quaedam est animi, ita cultus tegumentum est corporis: & quemadmodum corpus ipso gestu, uultu, fronte & oculis mentis imaginem quandam prae se fert, ita cultus pudici, castique corporis uestigia quaedam ostendit. Quanta uociferatio in eum, qui Benedicti aut Francisci profitetur institutum, si uestis professioni non respondeat? Nec minus indecorum, si, qui in baptismo renunciauit mundo & omnibus satanae pompis, toto cultu mundum et satanae pompam prae se ferat. Quod | |
[Folio 133r]
| |
si qua mulier esset nupta uiro nondum professo Christum, fortasse Paulus illi daret ueniam, si marito gerens morem paulo ambitiosius uestiretur, usurpans interim sermonem Hester: Domine tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae & gloriae meae, quod est super caput meum in die ostentationis meae. At quae Christiana nupsit Christiano, debet existimare nihil esse gratius oculis mariti, quam quae professioni Christianae congruunt. Et si forte maritus non meminit suae professionis, admonendus est ut meminerit. Is si subito mutari non potest, temperandum obsequium ut paulatim proficiat, & assiduitate flectatur qui uiolentia uinci non potest. Magna uis est uirtutis, si quis eam constanter urgeat. Monachus qui pro ueste Franciscana sumpsit chlamydem militis, apostata dicitur: Christianus homo, qui pro ueste modesta, uestitur holosericis, quod Romanis etiam imperatoribus olim fuit inuidiosum, imò holochrysis & gemmeis, suae professionis habitum abiecit: & hactenus quodammodo apostata est, nisi necessitati reclamet animus. | |
[Folio 133v]
| |
Habet autem uxor, quo mariti placet iracundiam, ob cultus modestiam obortam. Poterit enim illum his uerbis compellare: Mi charissime coniunx, nónne sic inter nos conuenit, ut paribus studijs seruiremus pietati, quam in baptismo professi sumus? Conuenimus. At pietatis regulam unde potius petemus quàm è sacris literis? Non aliunde melius. Nec postulas ut tibi morem geram, si quid praecipias quod palàm aduersetur praeceptis earum. Non sum tam impius ut quicquam tale postulem. Nec alia fuit unquam mea de te opinio, uerum beatus Paulus scribens ad Timotheum, euidenter praescribit qualis debeat esse cultus matronarum: Similiter, inquit, & mulieres in habitu ornato, cum uerecundia &Ga naar margenoot+ sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis uel ueste preciosa, sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. Vult hic Paulus uxorem esse tectam, non nudam oculis populi, deinde tectam habitu decente foeminam, quae profiteatur pietatem: Decorum autem cultum non esse in compositione aut tinctura | |
[Folio 134r]
| |
crinium, nec in auro gemmisue collo circundatis, nec in purpura byssóue preciosa: sed in ueris ornamentis animi, quae sunt uirtutes. Quemadmodum euidentius etiamGa naar margenoot+ docet Petrus: Similiter & mulieres subditae sint uiris suis, ut etiam qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant, considerantes in timore sanctam conuersationem uestram: quarum non sit in capillatura aut circundatio auri, aut indumenti uestimentorum cultus: sed qui absconditus est in corde homo, in incorruptibilitate quieti & modesti spiritus, qui est in conspectu dei locuples. Sic enim aliquando & sanctae mulieres, sperantes in deo, ornabant se, subiectae proprijs uiris. Si princeps apostolorum uestitus modestiam praecipit ijs, quae maritis impijs nuptae sunt, quo pertrahantur ad Christianismum: quanto minus conuenit ab uxore Christiana coniugem professionis eiusdem, exigere cultum, nec decorum pudicis foeminis, nec utilem ad tuendam pudicitiam? Quanto satius hoc sumptus, quod male periret ornando corpori, subleuan- | |
[Folio 134v]
| |
dis pauperum necessitatibus impendetur? Rectissime quidem dictum est abGa naar margenoot+ antiquis, similitudinem praecipue morum & ingeniorum, amoris esse parentem: sed plurimum refert quae sit materia similitudinis. Turpiter enim cohaerent, quos communia conciliant uitia: nec satis firmiter cohaerent, quos res fortunae ludibrijs aut casibus senióue obnoxiae conglutinarunt, quod genus sunt uoluptas, aetas, forma, dos, ualetudo, uires. Solus uirtutum consensus nodum habet Herculanum, quem olim et in nuptijs sacrum fuisse legimus. Neque tamen omnino falsum est, quod prouerbio Graeco dici solet, homines conciliari malis, non animi sed fortunae: ueluti nothae cum notho melius conuenit, aut exuli cum exule, cum ancilla seruo, claudae cum mutilo, deformi cum deformi. In similitudine uero spectaturGa naar margenoot+ aequalitas. Quanquam potest incidere similitudo, inter quos non est aequalitas: rursus aequalitas, inter quos non est similitudo. Quum paupercula nubit praediuiti, nec similitudo est nec aequalitas, et ideo dicitur in seruitutem dari potius quam in matrimonium. Rursus | |
[Folio 135r]
| |
quum summo loco nata nubit plebeio, nec firmae sunt nec expertes infamiae nuptiae. Quum opibus, aetate, genere, forma pares coëunt, pariter et similitudo adest & aequalitas. At quum praediuiti plebeio nubit claris maioribus prognata, licet re praetenui, similitudo quidem non est, sed tamen adest aequalitas. Item quum eruditione praecellens ducit nobilem, aut insignis medicus bene dotatam, inter dissimiles est aequalitas, dum inter se paria faciunt, dissimili bonorum genere. Inter Christianos autem non oportet esse morosam aestimationem aequalitatis, quos dominus Iesus, cuius auspicijs coeunt nuptiae, tot modis aequauit, eadem morte redemit, eodem sanguine lauit, eadem fide iustificauit, eodem spiritu uegetat, ijsdem roborat sacramentis, eodem dignatur honore cognominis, fratres illos uocans ac filios dei, ad eandem haereditatem uitae coelestis uocauit omnes. Quid hic tu supputas reditus? quid generis imagines ex annalibus confers? Considera non quid nati sitis, sed quid renati. Ignobilis tibi uideri non debet, quam deus agnoscit pro filia, Christus pro sorore. | |
[Folio 135v]
| |
Pauper uideri qui potest, qui cohaeres est Christi? Hic erit Christiani candoris, ut suam quisque coniugem sibi commendet pensatione bonorum. Contigit infeliciore forma, specta decus animi. Abunde formosa est, quae pudica est, quae sobria, quae modesta. Contigit indotata, sed industria, sed frugalis, ad rem parandam alacris, ad seruandam uigilans: sat habet dotis, quae tali dotata est ingenio. Verum hic adhibendus est columbinus ille simplex & Euangelicus oculus, non ille pharisaicus, iniquus & inaequalis. Sunt enim conspicilla, quae, quae res ostendunt maiores quàm sunt, & sunt quae minores uideri faciunt: sunt quae lucem addunt, sunt quae caliginem: denique sunt quae longius semota reddunt conspicua, propius admota obscurant. At pharisaicus oculus sui dissimilis & inaequalis est, quum intuetur aliena mala, etiam quae minima sunt, uidentur maxima: rursum quum ad propria mala deflectitur, quae maxima sunt, uidentur minima: imò uel caecutit non uidens: uel hallucinatur, aut, ut Graeco uerbo melius dicam, παραβλέπει, uir- | |
[Folio 136r]
| |
tutem esse iudicans quod est uitium: rursus in alijs ut uitium detestans quod est uirtutis: ad ea quae procul absunt lynceus ac perspicax, ad proxima lusciosus: quales feruntur oculi lamiarum, quae domi nec ea uident in quae impingunt: foris nihil tam abstrusum quod non perspiciant. Huic longe diuersus est oculus ille bonus & columbinus, ad quaedam proximi uitia conniuens, quaedam benigne interpretans, quaedam eleuans, propriorum malorum iudex iniquior. Vbi tales adsunt oculi, non facile pariet dissidium inaequalitas. Et tamen iuxta sensum humanum, minus inaequalitas habet periculi, si uir praecellat, quàm si mulier, quod in illo plus ualeat ratio, in hac magis regnent affectus: quibus si accedat materia, facile rapiunt ad mariti contemptum. Erit autem hoc humanitatis Christianae, si forte contigit uxor, multo inferior his bonis quibus uulgus aestimat homines, huic aliquanto plus honoris de ferre, quàm si paria cum marito faceret. Quibus res sunt minus secundae, proniores sunt ad male suspiciendum, adeo ut sae- | |
[Folio 136v]
| |
penumero, quod casu iocóue factum est, rapiant in contumeliam. Si puellam felici forma praeditam, ludens appelles aniculam, non offendetur: offenderetur autem prouectior, ac forma parum secunda. Sic Paulus nos docuit, membris nostri corporis minus honestis plus addendum honoris. Id autem quum facimus, utique nobis ipsis honorem deferimus. Proinde maritus qui dehonestat coniugem suam, nónne seipsum dehonestat? Perpetuo quidem oportet utrumque alteri deferre honorem, sed potissimum alijs praesentibus, aut altero absente. Nullus contemnet mulierem quamuis humilem, si uiderit eam suo marito preciosam & unice charam esse. Ne sic cogites: Haec sic nata est, tantillum attulit: sed, uxor est. Multo minus haec cogitatio congruit uxori: Indignus est cui cedam ac proferam. Sic potius cogitet: Maritus est, cui dum praesto officium, domino praesto. Rursum maritus sic obsecundet uxori, ut supercilium aliquando deponat, autoritatem nunquam: saepe comensese praebeat, abiectum nunquam. Hoc praescribit natura, idem docent sacrae literae, denique sic expedit ipsis etiam mulieribus. Et in personis | |
[Folio 137r]
| |
diuinis ordo est, licet nulla sit indignitas. Vbi nullus est ordo, ibi nec honor est. Caeterum ubi currus bouem agit, hoc est, ubi praeposterus est ordo, ibi summa est infelicitas. Hic bifariam peccatur utrinque. Sunt enim mariti, qui coniuges opulentas honestoque loco natas, quoniam arte carent eas moderandi, deprimunt et abijciunt, quo dignitate detracta, facilius imperent submissioribus. Qui quidem, mea sententia, nihilo consultius faciunt, quam illi, qui quoniam ob humilitatem aut imbecillitatem corporis, siue ob imperitiam artis equestris, non possunt in equos generosos & altos conscendere, docent illos flexis genibus submittere sese. Tales nimirum uidere est et amicos et principes quosdam. Illi uiles ac depressos reddunt amicos, quo magis habeant obsequentes: hi populum & finitimos laedunt attenuantque, quo suam augeant potentiam. Atqui quemadmodum qui sic tractat amicos, iam et ipse ex amico transijt in dominum, habetque pro amicis seruos et adulatores: itidem princeps, qui non nisi malo suorum ac finitimorum nouit ornare potentiam suam, ex principe uidetur in tyranni nomen degenerasse: nec | |
[Folio 137v]
| |
iam habet ciues aut socios, sed mancipia, & hostes dissimulatos. Caeterum qui callet artem gerendi principatus, populum quem nactus est humilem, euehit ad dignitatem: sin nactus est praepotentem & illustrem, erigit animum suum, ut praeclaris uirtutibus industriaque moderandi, ditionis suae splendorem aequet, aut etiam superet. Idem multo magis oportet fieri in amicitia: cui si de sit aequalitas, iam amisit amicitiae nomen. Proinde si quid habet uxor eximiae dignitatis, ne deprime quod eminet, quemadmodum agasones solent eminentem clitellarum partem impositis saxis ad aequalitatem redigere: uerum adnitere potius ut decoribus uirtute partis assurgas ad uxoris dignitatem. Certe non inuidebit uxoris splendori, qui semper cogitarit, id quod res est, omnia bona coniugis magis esse uiri quàm uxoris. Eodem animo sunt erga familiam, perinde quasi singulis inuideant, non ferunt erectos animos, nec perpeti queunt nisi abiectissimos: tum denique agnoscunt pro suis. Tales, opinor, famulos suos uerterent in asinos, si possint, quo ma- | |
[Folio 138r]
| |
gis haberent obnoxios seruituti. Hic locum habet mimus ille celebris: Male imperando summum imperium amittitur. Non est speciosa res imperare asinis, aut hominibus, haud ita multum ab asino differentibus: sed erectis, liberis & excelsis ingenijs liberaliter imperare, praeclarum est. Hic uxor ita cedit uiro, ut socia sit imperij, ut latus uiro claudat. Peccant igitur mariti, qui uxores, quantum possunt, uertunt in ancillas. Nec minus peccant ij, qui suapte culpa uxores sibi uertunt in dominas: quem admodum crassa quidem Minerua, sed uerissime monet Epictetus. Dum enim uiret aetas & forma, uoluptatis amore nimium indulgent illarum affectibus, captant muneribus, quod non sine causa prophanis etiam legibus uetitum est: permittunt illis in cultu, in uictu, in excursionibus, in fucis, breuiter, in omnibus animo suo morem gerere: adulantur illis abiectissime, se seruos, illas dominas appellando. Vbi defloruit aetatis gratia, iam uere dominas habent, & quidem imperiosas: de quibus tamen mariti iure queri non possint, quum | |
[Folio 138v]
| |
eas ipsi tales reddiderint. Deprimere dignitatem uxoris, quo uelut ancillae quod libet imperes, tyrannidem sapit: abijcere te sub uxoris imperium, extremae stultitiae est. Qui frenum moderari nescit, hunc frequenter excutit generosus equus, quum peritus tuto premat tergum illius. His duobus modis non pauci peccant coniuges. Totidem modis peccant foeminae. Quaedam enim sibi displicent, marito suam excellentiam uelut inuidentes, seseque in seruitutem datas, non in matrimonium elocatas queritantur: quod nequaquam facerent, si subrectae animis cogitarent, omnem mariti felicitatem uxori communem esse. Cui igitur inuides ô mulier, quae inuides marito? cui nisi tibi ipsi? Odium profitentur multi, nemo fatetur inuidiam. Minorem enim se profitetur quisquis inuidet. Si res tam execrabilis est, inuidere felicitati alienae, quanto turpius est quenquam inuidere sibi? Ediuerso nonnullae, quo coniugibus suis imperent pro suo arbitratu, trahantque ceu bubalum naribus quò uelint, dementant eos ueneficijs, quae philtra uocant Graeci, quod nolentes etiam in amorem pertrahant. Quid tandem his | |
[Folio 139r]
| |
artibus proficiunt? Exemplo Circes cum suibus & asinis aetatem degunt. Quid enim aliud sunt, quibus uenena precesque magicae mentem excantarunt? Quanquam quid mentis habent tales foeminae, quae malunt imperare stupidis, attonitis, & mente captis, quam parêre sapientibus ac sanis? In profectione uero quis sanus non malit sequi uidentem & uiae gnarum, quam ducere caecum? Si lethargus aut paraphrenesis, aut casus quispiam reddiderit maritum mentis parum integrae: nónne clamitaret uxor, se mulierem omnium miserrimam, cui cum demente sit aetas omnis exigenda? Et felix sibi uidetur, quae ex sano reddiderit insanum? De obsequendo iam ante nonnihilGa naar margenoot+ attigimus. Nulla est natura tam omnibus numeris absoluta, ut non aliqua ex parte sit quod mutatum uelis. Nec temere reperias hominum par, tam compositum ad perpetuam uitae consuetudinem, quin conuictus satietas oboriatur, nisi uicissim alter alteri obsecundarit in loco. Non necesse habet maritus, quemadmodum ait è comoedia pater, omnia pro suo iure agere, multo minus uxor. Quemadmodum ingentes uentorum tumultus nonnunquam sedat exigua pluuia, ita | |
[Folio 139v]
| |
rixam in immensum exituram, si quis repugnet, componit ac mitigat lenis commodaque responsio, nonnunquam & iocus in tempore dictus. Sermo lenis componit iras, atque idem facit interdum & silentium. Sunt qui facile & acriter commouentur, sed quorum ira ut subito oboritur, ita mox subsidit si nullus instiget. Hic maximo malo facillimum erit remedium, obticuisse tantisper, dum animus ad se redierit. Quod ubi factum fuerit, non solum manet incolumis pristina gratia, uerum etiam accessit aliquid uigoris. Etenim qui sibi redditus est, agnoscens se praeter causam fuisse commotum, iam ipse sibi irascitur, magisque propitius est uxori, quae frustra destomachantem sua lenitate perpessa sit. Itaque si quid erit eius generis, ut referat admoneri maritum, suo tempore tractabiliorem inueniet uxor sermoni necessario. Nec conuenit uxorem meminisse, si quid per iracundiam dictum est odiosius, maxime quum ipse non meminerit qui dixit. Sic potius cogitet: Haec ira loquitur non maritus. Hic silentium, quod semper ornat pudicam matronam, etiam prae- | |
[Folio 140r]
| |
sens adferet pharmacum. Ne tamen eiusmodi sit silentium, ut tacente lingua uultus sit loquax, contumaciam & neglectum mariti prae se ferens. Siquidem hoc loquax silentium peius est quouis sermone. Sit uultus reuerens ac submoestus, hoc est, animi prae se gerens imaginem, nihil habens toruum aut superciliosum. Vt sunt autem qui responsantem non ferant: ita reperias qui non leuius offendantur silentio. Hic, iuxta Graecorum prouerbium, animi aegre affecti medicus adhibebitur lenis & salubris oratio, parca uerbis, sed accommoda, ut media sit inter silentium & responsum. Dic rem melius habere quàm delata sit, aut facillimum esse remedium, aut uociferando quod factum est infectum fieri non posse. Si periculum est, ne quamuis blandis dictis offendatur, tutissimum praesidium est silentium. Caeterum asperis uerbis ne tum quidem agendum est cum marito, quum maxime est placidus. Etenim uxorem pugnare cum uiro, cum deo pugnare est, qui dixit: Quia sub potestate uiri eris, & ipse dominabitur tui. Mitigat quidem hoc ius cha- | |
[Folio 140v]
| |
ritas: sed tamen non aufert autoritatem uiro. Paulus ideo mulieres iubet silere in Ecclesia, quod potestatem habeant super caput suum. Idem mulieris caput uirum appellat. Pietas igitur hortatur, ut uiro mulier subdita sit. Quod si minus traditum esset diuinis literis, tamen ipsa ratio suaderet, esse lenibus dictis aut silentio potius utendum quàm ferocia. Quid enim optat prudens mulier, nisi ut à marito quod uult impetret? Quod si plus impetrat sermo blandus ac modestus, quam ferox & asper, quid opus est experiri iurgijs, quae ferè nihil aliud proficiunt, quam quod ex irato reddunt insanum? ut ne dicam interim, quod nonnunquam pro malis dictis referuntur mali pugni. Boreas uentus est omnium uehementissimus, agitans nubes, ciens tonitrua, diffringens quercus, excitans terraemotum. Contrà Zephyrus est omnium placidissimus, ad cuius auram flores exiliunt e terra. Et tamen quum Boreas conatur ui penulam auellere uiatori, quid proficit? Nimirum ut ille magis ac magis astringat penulam, aut uestem sumat uillosiorem. Caeterum ubi leui flatu spirare coeperit Fa- | |
[Folio 141r]
| |
uonius, iam ultro ponit & penulam & tunicam. Saltem hoc exemplum admoneat uxorem, quanto consultius sit cum uiro blandius agere, quam iurgijs contendere. Ignem, inquit Pythagoras, gladio ne fodias. Ac recte monuit nobilis ille mimographus: Bona mulier parendo apud uirum imperat. Honestissimum uictoriae genus, patiendo uincere. Foeminae pulcherrimum imperij genus, obsequendo imperare. Quod si molesta est toruitas, quam uirili sexui addidit natura: cogitet mulier hanc austeritatem, etiam si nonnunquam subamara est, esse salubrem familiae. Est hoc germen quoddam fortitudinis. Vbi pro coniugibus ac liberis subeundum est uitae discrimen, quae maritalis animi praesentia. An hic in coniuge desideret uxor abesse masculam ferociam? Vbi petitur fama matronae, quid non audet maritus? Feras igitur ô mulier, toruum illud genuinum tui coniugis in quotidiano conuictu, quod experiris tibi salutiferum, si quando res exigat fortem uirum. Vbi propulsanda est uis hostium, à fortunis, à capitibus tum tuo tum liberorum tuorum, utrum tum maritum simium esse malles an leonem? Non dubium quin leonem. Obserui igitur leoni tuo commodis | |
[Folio 141v]
| |
moribus, cauens ne illius iram merito in te exasperes. Plures te ueluti leam reuerebuntur, si tu leoni tuo detuleris reuerentiam. Praestat esse leam amico leoni subditam, quàm habere collusorem simium. Olim sponsa quum primum in aedes sponsi deduceretur, ex more talibus uerbis alloquebatur illum: Vbi tu Caius, ibi ego Caia. Itidem & tu tecum cogita: Vbi tu leo, ibi ego lea: ubi tu dominus, ibi ego domina: ubi tu herus, ibi ego hera: ubi tu domus gubernator, ibi ego gubernatrix. Caeterum si pro Caia tentes agere Caium, iam nec domus erit nec familia. Sunt tamen in quibus & maritus interdum cedere debeat uxori, uel quia nullius momenti sunt, uel quia proprie ad muliebrem functionem pertinent, uel quia uehementer ad rem familiarem pertinent. Primi generis exemplum erit, si certo genere cultus delectetur mulier, qui tamen nihil habeat dedecoris: aut si suis quibusdam ieiunijs aut precibus teneatur. Ad haec interdum conniuendum, tametsi tutius est uxorem sic assuescere, ut in maximis pariter ac minimis obtem- | |
[Folio 142r]
| |
peret animo coniugis sui. Proinde conniuendum erit potius quàm obsequendum. In his autem quae sunt matronalis prouinciae, quod genus sunt, cura rei culinariae penuariaeque, cura infantium & ancillarum, maritus non facile interpellabit uxorem, nisi uiderit aliquid admonitione dignum, & cedere non grauabitur, si uiderit illam plus sapere. Et in serijs rebus habet ille sexus nonnunquam mascula consilia, ueluti quum hortatur ad deponendum simultatem. Tribuunt enim philosophi muliebri sexui solertiam, hoc est dexteritatem quandam in consilijs extemporarijs, quod multa cogitatione negentur proficere, quemadmodum uiri. Et uiris nonnunquam uehemens affectus excussit iudicium. Hic si bene monet uxor, ne pigeat audire uirum. Obtemperauit Abraham Sarae coniugi, ac uariantibus sententijs passus est uxoris suffragium uincere. Eiecit ancillam cum filio. Atqui primum durum erat audire: Eijce filium tuum cum matre sua. Sed audit à domino: Ne tibi uideatur asperum super puero tuo, & ancilla tua. Omnia quaecunque dixe- | |
[Folio 142v]
| |
rit tibi Sara, audi uocem eius. Puta & tibi marite idem dici à domino, quoties id quod admonet uxor, ad famam salutémue tuam pertinet. Quicquid enim tibi dixerit ratio, hoc à domino dictum existima. Multis saluti fuit seruorum consilijs obtemperasse, quo minus te pigeat admittere confilium uxoris. Quorundam autem est tanta morositas, ut si quid alteri placuit, ob hoc ipsum displiceat, quod illi placuit: nec ulla res tam friuola est, in qua dignetur alter alteri concedere. Inter tales non mirum est si friget charitas. Iam est hominum ingenijs insitum ἀψΐκορον quiddam, id est, fastidium quoddam praesentium, quo sit ut nihil diu placere queat, sed iucundissimarum etiam rerum ilico suboriatur satietas. Cui malo duplex est remedium, intermissio et officium. Nam intermissio consuetudinis quodammodo renouat amicitiae iucunditatem, & officijs mutuis, non aliter quàm ignis leni aura, alitur beneuolentia mutua. Intermissione recte consulitur amicitiae uergenti in taedium. Caeterum interruptio conuictus inter maritum & uxorem affectan- | |
[Folio 143r]
| |
da non est: multis illam praescribit necessitas, ueluti negociatoribus & aulicis: eo quod beneuolentiae connubiali plus imminet periculi ex diutina segregatione, quàm ex perpetua coniunctione. Secubandi uero quis modus sit habendus, Paulus diligenter praescribit, quae res sanè si commode adhibeatur & ex consensu mutuo, multum attulerit adiumenti ad seruandam coniugalis beneuolentiae fragrantiam. Munusculis alere beneuolentiamGa naar margenoot+ ineptum est. Emptus amor non est amor, nisi forte talia sint munuscula, ut non precio sed symbolo quopiam aut ingenij monumento commendentur, aut iocum habeant non illepidum. Quod genus sunt, epistolae, carmina, prisca nomismata, nouae rei pictura. Quanquam in matrimonium non est tutum recipere re exemplum, quod lege uetitis fenestram aperiat. Et officij quidem uocabulum complectitur quicquid facere debet uxori maritus aut uxor marito: Qualia sunt & inter liberos ac parentes, seruos ac dominos, de quibus suo loco nonnihil dicetur. Sine illis enim non constat ulla familiae | |
[Folio 143v]
| |
concordia. Sed nos interim de leuiore quodam officiorum genere loquimur, quibus tamen alitur seruaturque mutua charitas, ac mitigatur si quid forte subortum est alienoris animi. Cuius generis sunt illa, Maritum proficiscentem cum osculo faustisque precationibus dimittere, redeuntem à peregrinatione cum suauio uultuque alacri excipere: Rursus euntem ad forum aut in aulam, ad limen usque deducere: Redeuntem hilariter excipere, in compellando non praetermittere charitatis aut honoris uocabula. Non decet uxorem de absente marito multa uerba facere, ne in laudem quidem illius: si tamen ita res poscet, sit sermo breuis & honorificus: si quid in marito uitij est, uel dissimulans, uel eleuans. Deinde si quid senserit marito charum esse, siue sit auicula, siue canis, siue aliud quiduis, eius curam praecipuam agat. Haec leuia sunt, tamen non leue momentum adferunt ad retinendam inter coniuges beneuolentiam. Similibus officijs maritus certabit cum uxore. Si quid peccatum erit, officijs abolebitur offensa: si nihil erit, excitabitur ac reiuue- | |
[Folio 144r]
| |
nescet beneuolentia. Iam & liberiGa naar margenoot+ communes si contingant, adamantinis uinculis astringunt coniugalem amicitiam. Verum non ut officiosus esse potest qui uult, ita potest & liberos sibi dare. Illud tamen in nobis est situm, ut pietatis affectum in illos geramus. Porrò quo chariores erunt liberi, hoc minus offensarum coalescet inter maritum & coniugem. Qui solo ductu naturae uiuebant, liberos appellarunt pignora. Pignus autem datur ad confirmationem contractus, in quem usum dantur & obsides. Ac principes quidem dum conantur foedus inire perpetuum, eos quos habent charissimos, dant, ac sumunt obsides, in quos saeuitur interdum, si fides alterutrius eluserit. At natura quanto sanctiora pignora commenta est? Quum uxor gignit marito, uterque alteri dat obsidem, in quo spiret uterque, ueluti duobus in unum conflatis, quod utrique sit charius quàm ipse sit sibi. Hac arte natura maritum uxori ac uicissim uxorem marito dedit obsidem, ut iam distrahi nec uelint propter insitam erga liberos charitatem: neque possint, quod li- | |
[Folio 144v]
| |
berorum possessio sit indiuisibilis. Verba diuertentium sunt, tua tibi habe. Caeterum quum uentum erit ad liberos, cui dices, tua tibi habe? Hic neuter sua sibi habere poterit, nisi simul habeatis, quod ambobus ex aequo commune est. Atque hic contemplari licet miram naturae sollicitudinem, in eodem uultu duos repraesentat. Illic agnoscit uxoris imaginem maritus, & uxor agnoscit mariti simulacrum. Nonnunquam relucet aliquod auitae figurae uestigium, interdum & propatruum aut proamitam expressam dicas, quo pluribus argumentis tibi commendaretur pietatis affectus erga liberos. Proinde qui ad hunc naturae sensum obsurduerunt, non dicam quod iam desierint esse Christiani, homines esse desierunt, imò infra brutorum naturam degenerarunt, & ultra leonum ac tigridum feritatem efferati sunt. Equidem hanc esse causam arbitror, quod nullum extet speciale praeceptum quo parentes iubentur diligere liberos suos, quemadmodum nemo iubetur seipsum diligere. Solon rogatus, quur nullam poe- | |
[Folio 145r]
| |
nam statuisset in parricidas, quum leuioribus etiam commissis poenas indixisset: respondit se nunquam fuisse suspicatum, in ciuitate sua exoriturum tam impium facinus. Hanc legem sic insculpsit intimis omnium affectibus natura, ut superuacanea uideatur humana lex. Atque illud interim mirum, nusquam extare plura officiorum exempla, quam ubi nulla lex est officium exigens. Historici commemorant amicorum paria non ita multa. Caeterum uita mortalium scatet exemplis patrum, quos non piguit suae uitae iactura, liberorum uitam redimere. De Aenea legis: Omnis in Ascanio chari stat cura parentis. Clamat apud Esaiam dominus: NunquidGa naar margenoot+ obliuisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Sed uae maliciae mortalium. Inueniuntur inter Christianos, quae recens aeditos infantes iugulant: quae cientes aborsum, necant etiam nondum natos. Sed facessant ab hoc sermone rara quaedam portenta uerius quàm exempla. Ergo si liberi contingunt, habetis obsides mutuae charitatis: si non contingunt; non est orbitas ubi uiuit charitas. | |
[Folio 145v]
| |
Sic enim Helcana consolatur uxorem suam: Quamobrem affligitur cor tuum? Nunquid non ego melior tibi sum quam decem filij? Iam institutio coniugis ut plurimumGa naar margenoot+ adfert momenti ad conglutinandam charitatem, ita magna ex parte uiris in manu est. Etenim quod de liberis dixit comicus, non minus conuenit in uxorem: Vt suam quisque uult esse, ita est. Quemadmodum igitur deligenda est coniugio quae docilem ac tractabilem indolem prae se ferat, ita post initum coniugium nulla debet esse potior priórue cura marito, quàm ut uxoris animum imbuat philosophiae Christianae decretis, paulatim instillans amorem studiorum ac uerae uirtutis. Si fortunae patiuntur ocium, saluberrimum est puellam Graecis Latinisque literis erudiri. Sin facultatum tenuitas uocat ad operam manuariam, tamen hactenus erudienda est, ut expedite legat linguam popularem. Ex libris enim aliunde uersis hauritur non minima pars sapientiae. Veruntamen ne muliebris animus ad inania somnia delabatur, prius à marito certis dogmatibus ad lectionem praeparanda | |
[Folio 146r]
| |
est, & in ipsa lectione tam diu gubernanda, donec iam sine cortice nare consueuerit. Neque uero haec eò pertinent, ut mulier negligat conciones Ecclesiasticas, sed potius ut eas maiore cum fructu audiat. Audiet igitur illas & frequenter et reuerenter, sed plus eruditionis illinc domum referet, si lectione praeparata accesserit. Quod si lectio desit, maritus instructor, lectionis uice fuerit, per hunc exercenda est uxor, non solum in hoc ut intelligat audita, uerum etiam ut meminerit. Multis enim inexercitatis sic elabuntur omnia, ut nihil referat audisse. Credunt autem supra uires humanas esse tam prolixam orationem memoria complecti, quum exercitatis nihil sit facilius. Ad intelligentiam igitur simul & ad memoriam conducet, si priusquam adeas concionem, argumenti summam, de quo uerba facturus est ecclesiastes, praedidicerit uxor. Curabit obiter & illud maritus, ut eis audiendis assuescat qui dicunt quàm optime. Primum enim quod optimum eligendum est, id fiet assuetudine iucundum etiam. Post auditam igitur | |
[Folio 146v]
| |
communem concionem maritus, ocium & locum nactus, exiget ab uxore quod audiuit, nec oportet primam exactionem esse seueram, blanditijs & laude condulcanda est, donec proficiat rudis animus. Interim diligenter indicabit maritus quomodo sit ingressus Ecclesiastes, in quot propositiones diuiserit concionem, quo quanque modo propositionem sit prosequutus, quid in quaque dixerit dignum memoria, tum si quid parergum admiscuerit, aut si quid in peroratione noui adiecerit. Hinc nascetur mulieri iudicium simul & memoriae uis. Nec alienum fuerit quasdam argumentationum formas seu rectas seu uitiosas indicare, tum usum similium & exemplorum. Ad haec enim, quoniam à natura proficiscuntur, nemo non docilis est, & possunt crassiore, quod aiunt, Minerua tradi. Vbi id erit unum atque alterum mensem factum, iamque certum iudicium, certaque memoria parata fuerit uxori, tum expediet interdum diuersas audire conciones hac lege, ut uxor quod audiuit uiro communicet, uir uicissim uxori. Hoc pacto fructus cognitionis duplicabitur | |
[Folio 147r]
| |
non absque sancta confabulationis uoluptate. Sensim autem maritus eximet è pectore coniugis uulgares ac praeposteras de rebus opiniones, proque his ueras ac philosophicas inseret. Muliebre corpus nihil praeclari gignit, nisi maritus semen generosum indiderit: & si quid gignit, informe quiddam est, è corruptis humoribus concretum, medici molas uocant. Id multo periculosius accidit in animis foeminarum, nisi uir saluberrimas opiniones, ueluti semen efficax, instillarit, unde mox pullulabit honestissimus uirtutum prouentus, pietatis, sobrietatis, pudicitiae, modestiae. Ast ubi mulier iam senserit sese ex institutione mariti transformatam, ac seipsam contulerit cum ea quae prius fuerat, tum incipiet apud sese dicere: O me felicem quae in talem maritum inciderim. Qualis eram futura belua, nisi hic institutor obtigisset? Iamque incipiet non solum diligere ut maritum, sed suspicere ut praeceptorem, reuereri ut patrem: aut ut Christianius dicam, deum in marito uenerari. Hic nouo Cupidini cedet ille uulgaris amor, neque in magna | |
[Folio 147v]
| |
felicitate ponet, quod opera mariti mater facta sit. Agnoscet se debere coniugi longe meliorem foecunditatem quae non consenescit aetate, sed annorum accessione magis efflorescit. Inter fortunatas numeratur Hecuba, regina erat Ilij, complurium ac praestantium liberorum parens. Haec omnia debebat marito Priamo. Sed quid? fortuna in diuersum commutata, prae doloris impotentia uersa dicitur in canem. Quod si à marito didicisset, nec rebus asperis oportere deijci, nec laetis insolescere, aut neminem esse felicem uel infelicem nisi bonis ac malis animi, plus illi debuisset, quam si totius Asiae reginam fieri per eum contigisset. Apud Homerum sic Hectori loquitur Andromache: σύ μοι ἔσσϊ πατὴρ καὶ πότνϊα μήτηρ,
ἠδὲ κασΐγνητος.
Quid adhuc magni dixit, pater, mater, frater, & maritus? Felicior est quae dicere potest: Tuis monitis ex bestia facta sum homo, ex imbecilli fortis & intrepida, ex pharisaea uere Christiana. Rideo magorum praestigias, non exanimor ad solis defectus, tonitrua seu terraemotus, docta haec natu- | |
[Folio 148r]
| |
ralibus è causis proficisci. Pro secundis pariter atque aduersis gratias ago deo, sciens ab illo immitti quicquid obtigerit, & expedire nobis quicquid immittit ille. Sedulo quidem adnitor ut omnibus bene faciam, nec patior dei gratiam in me uacuam esse. Caeterum nec in factis nec in meritis meis pono spem salutis, sed in immensa misericordia domini Iesu, qui sibi toto pectore fidentes non destituet. Itaque nec uitae me taedet, & alacris supremum expecto diem. Haec qui me docuit, an non numinis habendus est loco? Officiosus sibi uidetur, qui donauit uxori uestem purpuream, aut anulum magni precij. Imò is dedit maleficium. Officium praestitit, qui huc prouexit uxoris animum, ut purpuram, aurum, & gemmas contemnat, ut talium ornamentorum pudeat: ut intelligat se multo preciosius ornari pudicitia, modestia, sobrietate, benignitate in pauperes: ut dulcius iudicet immussare libris, quàm itare ad choreas, ad licentiosa tumultuosaque conuiuia: cursitare ad conciliabula loquacium muliercularum, unde nulla quantumuis proba matrona non | |
[Folio 148v]
| |
redit deterior domum. Haec nimirum sunt officia quae perpetuam & immortalem gignunt amicitiam inter maritum & uxorem. Verum hanc mentem ut gignas in uxore, necesse est ut in te ipso prius conceperis, & ita demum iudicabit te ex animo suadere quae doces, si conspexerit in omni uita tua relucentem admonitionum tuarum imaginem. Efficacissimum docendi genus est, praestare quod suades. Hac ratione nihil uetat quo minus & uxor doceat maritum. Etenim uitae probitas, quum supercilium non habeat, tamen uehemens habet ad aemulationem incitamentum. Hic locus admonebat ut philosophiam oeconomicam paucis explicaremus. Id quanquam à ueteribus non indiligenter factum, tamen non abs re fuerit, si eadem Christianus tradat Christianis. Primum igitur omnium illud persuasum esse debet utrisque, quod deo uolente matrimonio coniuncti sunt, nec posse coniugium infelix esse si perseuerarint in praeceptis dei, & in huius bonitate totam felicitatis fiduciam collocarint. Hic igitur sit mu- | |
[Folio 149r]
| |
rus aheneus, & in hoc primus ac summus coniugum consensus. Iunguntur autem duo, mas & foemina, non tantum ob id ut naturae quod debent resoluant, quod nec uir sine foemina, nec foemina sine uiro praestare ualet, sed ad aliud quiddam sublimius. Nam & bruta animantia congregantur, gignunt, & adamant foetus suos. In hoc iungitur Christiana Christiano, ut tutior sit pudicitia, ut ex societate maior sit uirtutum profectus, ut liberos educent non tam naturae quàm deo, denique ut unam domum Christo lucrifaciant. Neque uero rem mediocrem praestat, quisquis hoc praestiterit. Est aliquid Spartam, quam tibi deus delegauit, ornare. Quemadmodum autem non multum laudis illi debetur, qui ciuitatem condere & augere potuit, gubernare non potuit: ita nihil magni faciunt, qui liberis, famulis & opibus augent rem familiarem, nisi quod partum est recte administrent. Iam ut ex multis ciuitatibus constat regnum, ex multis domibus ciuitas, ita domus ciuitas quaedam est ac regnum. Quum regnum dico, gubernationem dico, alienissimam ab | |
[Folio 149v]
| |
omni tyrannide, in qua tamen summa rerum ab uno pendeat: Is est paterfamiliâs. Vt uero nec regnum nec ciuitas constat absque concordia, ita res familiaris collabatur oportet, si adsit dissidium, praesertim inter regni primates, maritum & uxorem. Nec potest esse perpetua concordia, ubi frequentes sunt iniuriae, neque non potest esse seditio, ubi confusus est ordo. Legibus igitur excludetur utrunque. Harum condendarum autoritas sic erit penes uirum, ut nemo tamen sit in familia, quàm ipse, legum obseruantior. Iniuriarum autem grauissima est, si coniugum alter alteri faciat sui copiam. Seditio capitalis, quoties liberi in parentes, aut uxor aduersus maritum conspirat. Legibus igitur & ordine constabit res familiaris. Domus autem summa diuisione secatur in hominem & possessionem. Haec enim prima domus exordia notauit Hesiodus, iubens parari οἶκον μὲν πρώτιστα, γυναῖκάτε βοῦν τ' ἀροτῆρα, id est Domum quidem primum, mulieremque & bouem aratorem. Mulier enim primum est ad propagatio- | |
[Folio 150r]
| |
nem liberorum, bos ad parandum uictum & substantiam. Ad operas praestandas opus est famulis ac famulabus: quae olim sic in bonis erant, ut & haereditate obuenirent, quemadmodum agri bouesque, & uendere ius esset dominis. Nunc fere conductitijs utimur. Domus igitur consummata in has partes distribuitur, in maritum & uxorem, uelut in senatum: in liberos, uelut in ordinem equestrem: in familitium, uelut in plebem: & in possessiones. In his parandis primum utilis erit delectus, in tractandis ratio. De delectu coniugis iam dictum est: quantum autem in nobis situm est, ut liberi nascantur probi, suo dicetur loco. Famulos autem & famulas asciscere oportet, non solum utiles praestandis operis quas requirit familia, uerum etiam moribus incorruptis, aut certe qui uideantur ad probitatem esse dociles. Quemadmodum autem paranda est iusta supellex, nec ultra quàm sat est ad usum: ita non est oneranda domus turba famulorum aut famularum ociosarum. Nonnullis enim hoc hodie magnificum uidetur, alere gre- | |
[Folio 150v]
| |
gem inutilium ac nihil hominum, haud multo sapientoribus ijs, qui alendis ad uoluptatem equis aut auibus, properant ad inopiam. Quum autem sint tot membra Christi fame pereuntia, quam non est Christiani pectoris, seruare tineis ac furibus reconditum, aut ad nequitiam profundere, unde tot fratrum egestas poterat refrigerari. Iam de possessionibus quaeritur quae sit firmissima: & talis creditur agrorum, proxima aedificiorum. Et inter artes prima laus debetur agriculturae. Et hic delectui locus erit. Sed tamen quaecunque obtigerit ars, sine fraude exercenda est: atque illud semper habendum in animo, lucrum fraude partum, damnum esse, non lucrum. Et melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas. Hoc demum in tuis bonis numera, quod sine alterius iniuria tuum est. Multi se iactant ut opulentos, è quorum facultatibus si semoueantur quae debentur alijs, essent admodum tenues. Fit autem duplex iniquitas, quum quod male partum est, peius perditur. Turpiter perit apud Christianos misericordiam pro- | |
[Folio 151r]
| |
fessos, quod perit fucis, insolenti cultu, luxu, & alea. Sacrilegium facis ô professor, pauperum est quod prodigis: imò Christi est, qui in suis membris refocillari postulat. Oportet igitur in omnibus adesse frugalem munditiem: quae sic excludat sordes, ut procul absit luxuries. Si quaestus fallit, magnum uectigal parsimonia est. Si quis casus auferet fortunas, leuior erit calamitas paruo assuetis. Illud in primis cauendum, ne quid sit in possessionibus nostris, unde non aliqua capiatur utilitas. Nam in hoc aluntur & liberi, ut parentibus senio defectis uicissim opitulentur. Xenophon in possessionibus numerat etiam amicos, quos uel ipsis bubus anteponit, eo quod plurimam adferant utilitatem. Cum nemine quidem oportet habere simultatem: uerum cum quibuslibet habere familiaritatem non expedit. Sat habet amicorum, qui paucos habet synceros. Et Hesiodus notat uicinum, qui simalus est, ait noxam esse: sin bonus, magnum adiumentum. Qui cupit bonum | |
[Folio 151v]
| |
uicinum, sit ipse bonus uicinus. Frequenter enim ipsi facimus uicinos malos. Quin et inimicos Xenophon numerat in bonis nostris. Vndecunque enim nobis capitur utilitas, id in bonis nostris esse uidetur. Atqui ex inimicis, siquis norit uti, magna capitur utilitas: quemadmodum ex amicis frequenter summa nascitur pernicies, si quis secus quàm oportet utatur. Quibus autem rationibus fiat, ut utilitatem adferant inimici, perquam eleganti libello docuit Plutarchus. Quod ad praesens argumentum attinet, geminam utilitatem praestant inimici: alteram exemplo, alteram nocendi studio. Vides inimicum omnibus inuisum bonis ob linguam effrenem, cogita tecum: Ne idem mihi ueniat usu. Vides quàm ingenerosa res sit inuidere commodis aliorum, cogita: Non committam, ut haec lues irrepat in animum. Deinde quo magis aduigilat inimicus, ut laedat rem aut famam tuam, tanto magis aduigila, ne quid committas indignum bono uiro. Si conuicium in te dixit: corrige, ne possit iterum obijcere. Si praeter meritum obiecit, | |
[Folio 152r]
| |
circumspice, num quam ansam imprudens dederis. Si uerum est quod obiecit, gaudete fuisse admonitum. Pro hoc officio debiturus eras amico: inimico nullam debes gratiam. Sin falsum est, gratulare tuae innocentiae, uitans occasionem, & augens uirtutem. Vbi te rapit affectus improbus ad calidum aliquod facinus, in primis tibi ueniat in mentem inimicus: propone tibi, quam ille uoluptatem capturus sit, quàm peruerse interpretaturus quod feceris, quid dicturus in te, quid facturus. Haec consideratio moderabitur bona ex parte cupiditatem animi tui. Vxor quum paras ob dissidium abitum à marito, & in uulgus effere domesticam tragoediam, tum tibi in mentem veniant, si quas habes insigniter maleuolas & inuidas. Quid fuerit auditu iucundius illi & illi, si hoc factum cognorint? Aut ubi me libentius uisuri sunt, quàm in domo ubi maritus non est? Quid autem non affingent huic fabulae? Quanto consultius est clàm cum marito redire in gratiam, quam inimicis tantum ex me praebere uoluptatis? Iam quando uindex dicitur mulierum | |
[Folio 152v]
| |
nulla speciosior ultio, quam ut indies teipso euadas melior. Sic urendus, sic enecandus est, qui nobis male uult. Haec cogitatio curam tuam acuet in educandis liberis, ac moderanda familia, ne sit quod merito calumnietur maleuolus. Quemadmodum igitur hominum ingenio noxiae bestiae multam adferunt utilitatem uitae mortalium, quod harum pellibus uestimur, uiperarum carnibus ad remedium utimur: sic tu quoque non mediocrem utilitatem feres ex inimicis, si recte noris uti. Superest igitur, ut in domo bene constituta omnia sint in officio: id fiet, si sua cuique tribuatur functio, ad quam uidetur accommodus. Summa autem officiorum diuisione, dicuntur alia domestica, alia externa. Quae foris geruntur, ad uirum pertinent: quae domi, foemineae sunt functionis, praesertim ea quae ad rem penuariam & culinariam pertinent: Item quae ad pensa distribuenda familiae, & ad operam debitam exigendam. Quin & educatio liberorum uxoris prouincia est, dum adhuc tenera est aetas. Vbi iam ad hoc aetatis peruen- | |
[Folio 153r]
| |
tum erit, ut instituendi sint ad aliquod uitae genus, ad maritum redit officium. Similiter & in puellis elocandis cura quidem amborum communis est, sed autoritas erit penes maritum. In his autem quae sunt foemineae functionis, maritus non temere interponet autoritatem, nisi uiderit aliquid momenti maioris, quam ut sit dissimulandum. Multo parcius id faciet uxor in mariti partibus. Et si quando res flagitabit ut id fiat, captandus est locus ac tempus idoneum, multaque blanditie ac praefatione reuerentiae mitiganda est monitionis asperitas. In fide coniugij lex eadem pariter astringit uirum uxori, atque uxorem uiro. Caeterum autoritas in uirum nulla est uxori, quemadmodum praescripsit apostolus: DocereGa naar margenoot+ autem mulieri non permitto, neque dominari in uirum: sed esse in silentio. In congregatione ne loqui quidem permittit: domi sermo non negatur discendi gratia: dominatus in uirum ubique negatus est. Iam multum quidem reuerentiae mulier debet uiro, sed & uir uicissim aliquam reuerentiam debet uxori: quemadmodum & parentes, si uolunt habere liberos | |
[Folio 153v]
| |
reuerentes, debent ipsi primum & illos reuereri, neque quiduis apud eos uel dicere uel facere. Et hic igitur mutua lex est, quanquam non pariter obligat. Itidem quum omnia sint communia marito cum uxore, tamen ad uirum pertinet distribuendi autoritas, et huius censebuntur omnia. Quemadmodum si uinum diluas aqua, etiam si plus sit aquae quàm uini, tamen uini nomen obtinet: ita tametsi plus attulit uxor quàm maritus, omnia tamen mariti dici debent. Absurdum enim sit, alia dici mariti, alia uxoris: absurdius autem, omnia dici uxoris. In reliquam familiam oportet secundum maritum primam esse autoritatem uxoris, praesertim quum ille degit foris. Quanquam & inter famulos discrimen est. Sunt enim nonnunquam marito peculiares in negocijs uirilibus. In hos non conuenit imperiosam esse mulierem. Quanquam illi tanto maiorem reuerentiam exhibere debent dominae suae, ne caeteris praebeant exemplum contumaciae. Operas igitur debent famuli: sed famulis debetur uictus ac uestitus, non ad luxum, sed ad usum. Segnes | |
[Folio 154r]
| |
extimulandi sunt, alacres & industrij collaudandi. Et si perseuerent aliquo praemio donandi, quo magis & caeteri ad industriam prouocentur. Multum conducet rei familiari mulier, si quanquam ipsa non laborat tamen segnibus suas iniungat operas, commoneat officij, exigat praescriptum, commonstret quomodo quid sit agendum. Comprobet quod recte factum est, indicet in quo sit erratum: ubi monita non proficiunt, adhibeat obiurgationem, sed quae salubrem habeat austeritatem, qualem habent medicorum pharmaca, non inutilem amarulentiam, quae non excitat animos famulorum, sed alienat. Olim serui uerberibus castigabantur, nunc quoniam mercenarijs utimur, praestiterit à plagis abstinere, nisi sit aetas quae nondum iudicio duci possit. Adultus autem quum nec pudore nec blandis monitis, nec seueris obiurgationibus corrigitur, ne uerberibus quidem reddetur emendatior. Corrigi non potest, sed mutari potest. De filiorum eruditione suo dicetur loco. Hac igitur sedulitate si materfamiliâs totam domum subinde lustret, circun- | |
[Folio 154v]
| |
spiciens quid desit in thalamis, quid in coenaculis, quid in conclaui, ubi uersantur liberi, quid in locis ubi operantur famuli famulaeúe, quid in corte, quid in hortulo, magnum opus praestiterit etiam si nihil operis fecerit ipsa. Phidias statuarum insignis artifex Eliensibus Venerem finxit insistentem testudini. Ac prima quidem fronte spectaculum absurdum uidebatur, deam tam teneram ac delicatam pro sandalijs, ac rosis calcare deformem bestiam, cuius aspectum etiam horrent plerique. Atque haec absurditas excitauit omnes ut disquirerent quid sibi uoluisset artifex. Significabat autem illud uir prudens, duabus in rebus potissimum esse sitam laudem matrisfamiliâs, in silentio & cura rei domesticae. Siquidem testudo uoce caret, nec unquam prorepit è domo, unde Graecis φερέοικος dicta: & si quid metuit, ilico se totam intra testam contrahit: itidem & uxorem obrepere decet per totam domum, sed ita ut domum secum circunferat: & si quid prospicit, ne sit ultra cortem, aream, aut hortulum aedibus iunctum prospectus. Intra haec | |
[Folio 155r]
| |
pomeria matronae regnum circunscribitur. Et si quid metuit mali, sciat se nusquam esse tutiorem quàm domi. Atque hactenus quod dixi uidebitur utcunque congruere. Caeterum qui congruit mutam fingi mulierem? Testudini enim nihilo plus uocis est, quàm cochleae. Non uox adimitur uxori, sed clamor, sed loquacitas: &si qua seria sunt, rectius ea praecipiet uxor uoce mariti quam sua. Sic enim maiore cum autoritate loquetur: quemadmodum faciunt, qui per praeconem grauiore sono loquuntur quam si loquerentur ipsi. Non est necesse ut clamet: Sic uolo, sic iubeo, placabilius erit hoc modo loqui: Sic placitum est domino. Nolim haec scire maritum, scitis quid uobis praescripserit dominus. Itá ne excidit uobis, quid praecepit pater uester? Si quid igitur dissidij natum fuerit uel inter famulos ac liberos, uel famulis aduersus matremfamiliâs, id protinus utriusque dexteritate facile componetur. Non enim committendum est ut offensae neglectae serpant ac radices agant: Αρχὴν ἰᾶσθαι πολὺ λώϊον. Quod si quid natum fuerit inter uxorem ac maritum, multo minus opertebit tegere. | |
[Folio 155v]
| |
Hoc ibi fit, inquit ille, ubi non uere uiuitur. Filius desperans profugerat in militiam. Senex desiderio filij semetipsum inclementer excruciabat: non ob aliud nisi quia neuter alteri aperuerat animum suum. Sit igitur uelox sed amica expostulatio, sitque reditus in gratiam, plenus ac benignus. Quicquid autem intra parietes natum est, intra parietes componatur, sic ut offensae sensus nec ad famulos nec ad uicinos perueniat. Prima uxoris querimonia sit apud maritum: quod si quid erit grauius quàm ut sine arbitris sedari queat, uxor querelam ad mariti cognatos deferat potiusquam ad suos, ne uideatur diuortium quaerere. Xenophon existimauit hoc multis uerbis inculcandum, ut tota supellex in suum quaeque locum digesta sit. Sic enim & in promptu fuerit, quoties usus postulabit, & facilius dispicietur quid desit aut supersit. Nihil autem refert utrum non habeas, an nescias ubi sit quod habes. Nascuntur & hinc nonnunquam offensae superuacaneae, dum perisse creditur, quod alicubi neglectum iacet. Prima igitur cura sit parare quicquid instru- | |
[Folio 156r]
| |
mentorum usus domesticus postulat, deinde quod paratum est seruare & in promptu reponere. Haec praeceptio uidetur humilior, sed plurimum adferet commoditatis rei domesticae. Plutarchus refert in Lepta, quae Libyae ciuitas est, patrium esse morem ut mulier postridie quàm ad sponsum deducta est, mittat ad socrum qui petat ollam commodato. Socrus autem ex more non mittit quod petitur, sed negat se habere. Huius instituti reddunt causam, ut puella statim gustatis moribus socrus, tanto magis sibi conciliet beneuolentiam mariti, ac ueterem matris suae beneuolentiam non negligat: praeterea si quid in posterum durius dicetur fietúe à socru, mitius ferat, quod id commune sit omnium socruum, male uelle nuribus. Mihi uidetur et illud significatum, eam oportere curam esse bonae matrisfamiliâs, ut domi habeat quicquid ad usum domesticum spectat, memor illius non insciti prouerbij: Emere malo quàm rogare. Beatius est dare quam accipere. Diriuentur,Ga naar margenoot+ inquit, fontes tui foras, & in plateis aquas tuas diuide, bibe aquam de cisterna tua, & | |
[Folio 156v]
| |
fluenta putei tui. Abundet potius apud te, quod uicino egenti commodes, quàm desit quod utendum roges. Ad hunc modum oportet instructam esse domum, cuius ornamentum tale esse uolo, qualis debet esse cultus hominum. Arrideat undique mundities, luxus absit. Absint aurea lacunaria, aulea magno empta, tabulae fundorum aliquot aequantes precium, cortinae Sericae, quum lino nihil sit mundius. Si supererit res, quicquid ambitioni periturum erat, foeneretur in pauperes. Quemadmodum non decet in familia audiri sermonem lasciuum, ita nec tabulas haberi conuenit impudicas. Loquax enim res est tacita pictura, & sensim irrepit in animos hominum. Quid autem turpitudinis est, quod hodie non repraesentent pictores & statuarij? Et his delicijs quidam ornant sua conclauia, quasi iuuentuti desint iritamenta nequitiae. Membra que uerecundiae gratia celas ne uideantur, quur in tabula nudas? Et quae non iudicares tutum ad tuendam filiarum filiorúmue pudicitiam intueri, si fierent, quur ea nunquam pateris abesse à conspectu liberorum? Nota est fa- | |
[Folio 157r]
| |
bula de iuuene qui in statua Veneris suae intemperantiae notas reliquit. Addunt artifices quidam etiam uerecundis argumentis de suo nequitiam. Etenim quum pingunt aliquid ex Euangelica historia, affingunt impias ineptias: uelut quum exprimunt dominum apud Martham ac Mariam exceptum conuiuio, Interea dum dominus loquitur cum Maria, fingunt Ioannem adolescentem clàm in angulo fabulantem cum Martha, Petrum exiccantem cantarum. Rursus in conuiuio Martham à tergo assistentem Ioanni, altera manu iniecta humeris, altera uelut irridente Christum, qui nihil horum sentiat. Item Petro iam uino rubicundum cyathum admouere labris. Et haec quum blasphema sint & impia, tamen faceta multis uidentur. De rebus sacris, qualis debet esse sermo, talem decet esse & picturam. Si pictura caperis, quid potius conuenit aedibus Christianis quam gesta Christi? quàm exempla sanctorum Et si? quod ioci placet admiscere, sunt morales apologi, sunt innumerabiles arborum, herbarum, florum & animantium formae. Nihil igitur sit in domo, | |
[Folio 157v]
| |
quod uel corrumpat inhabitantem, uel exteris ingredientibus infamet familiae disciplinam. Verum ubi uiderit hospes, omnia suis locis digesta, nihil omnium ociosum, sed suo quemque muneri intentum, nihil neglectum, munditiem absque luxu, nihil lasciuum nec in gestibus nec in sermonibus, nec in cultu, nec in picturis, optimam opinionem concipiet de ea familia: & si uir bonus est, exemplum in suam domum transferet. Vxor igitur ad hanc uitae disciplinam erudita, posteaquam intelligit quanta sit felicitas recte iudicare de rebus, quanta sit quies, animus sibi bene conscius, quantum solatium habere familiam probe institutam: tum quam honestam etiam apud homines famam hae res conciliant, an non maritum talis uitae magistrum unice diliget? praesertim si contempletur in quas calamitates & in quod famae dedecus complures familiae deuenerint, quod similem gubernatorem nactae non sint. Et maritus qui his omnibus cum uxore fruitur, nónne eam singulari charitate prosequetur, quam habuit in omnibus morigeram & adiutricem? | |
[Folio 158r]
| |
Verum hunc de charitate locum non absoluam, nisi prius pauca de fide dixero, quemadmodum pollicitus sum. Nam ex fide pendet charitas. Ad hanc igitur reuertemur, ubi quae fidei sunt perstrinxerimus. Multa uxor debet uiro, multa uir uxori: quibus de rebus iam nonnihil attigimus. Sed illa fides est mutua, parque inter uxorem & maritum, de qua loquitur Paulus 1. Corinth. 7. Vxori uir debitum reddat, similiter autem & uxor uiro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed uir. Similiter & uir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu, & ad tempus ut uacetis orationi. Tolerabilis erat sermo, si dictum esset: Mulier potestatem corporis sui non habet, sed uir. Caeterum quum uir apud nonnullas nationes habere soleat ius uitae ac necis in coniugem, quum Paulo quoque dicatur uxoris caput uir, illud dictum uidetur durum: Vir non habet potestatem corporis sui, sed uxor. Mollius autem fiet, si commode accipiatur. Non enim simpliciter potestas corporis uirilis | |
[Folio 158v]
| |
est penes uxorem, et contrà: sed tantum quod attinet ad usum coniugij. Principalis enim coniugij finis est gignere prolem, secundarius est remedium incontinentiae. In his ius est mutuum alteri in alterum: quia nihilo magis uir gignere potest absque uxore, quàm uxor absque marito. Deinde quoniam non minus periclitatur imbecillis sexus foeminae quam uiri, non minus praesto esse debet obsequium uiri quam foeminae. Aliter maritus ius habet in corpus uxoris, aliter in ancillae. Ancillam potest uenum producere, uxorem non potest. Nec quasuis operas oportet ab uxoribus exigere, si sint famulae quae idem praestare ualeant. Et tamen si res ita poscat, uxor non grauabitur praestare, quod famula non dignaretur. Rursus ab ancilla non potest exigere corporis obsequium ad remedium incontinentiae, quod ab uxore suo iure exigit: quemadmodum nec uxor à seruo. In ueteri lege non uidetur idem fuisse ius uxori in uirum, quod uiro in uxorem: alioqui Rachel non redemisset noctem mariti à sorore precio mandragorae, si potuisset suo iure poscere. Sed dilucidum | |
[Folio 159r]
| |
est quod apostolus praescribit, & ratio naturalis apostolicam legem confirmat. Sed hic existunt uariae quaestiones de modo obsequij, de tempore, de numero. Et in his sunt casus quidam, qui uix sermone uerecundo tractari queant. Proinde ut simul & pudori studeam & breuitati, cum primis oportet Christianos meminisse dicti apostolici: Sit honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Quicquid igitur pertinet ad abominandas libidinum species, nec maritus ius habet ab uxore petendi, nec uxor tenetur obsequij lege. Imò ipse ille corporum contactus, qui uitari non potest, debet esse castissimus. Iam ad gignendam prolem rarus congressus utilior est quam assiduus. Et remedium paratum est inuincibili naturae infirmitati, non peruersae libidini. Quemadmodum & famulis debetur uictus, non qualem aut quantum optaret quorundam concupiscentia, quae finem nescit: sed qualis et quantus idoneus est ad satisfaciendum naturae necessitati. Naturae usus certis terminis circumscribitur: luxus & libido fertur in immensum. Quemadmodum igitur qui pietatem | |
[Folio 159v]
| |
amant, corpus assuefaciunt, ut corpus nec exquisitos flagitet cibos, nec plus apperat, quam propulsandae fami sitique satis est. Itidem oportet consuescere in usu coniugij, ut matrimonium sit sobrium, uerecundum, & castum, &, quantum licet, uirginitati simillimum. Domus autem quae perstrepit frequentibus ac tumultuosis conuiuijs, impudicis fabulis, cantionibus, choreis, ineptis lusibus, non potest in caeteris esse moderata. Luxus & ocij comes est libido, frugalitatis & laboris comes est pudicitia. Nunc multi mariti suas uxores docent intemperantiam, & uicissim uxores suos uiros irritant ad lasciuiam: sic agitantes mutuam inter se consuetudinem, ut stuprum & adulterium dicere possis in coniugio. Talis enim est sermo, talis lusus, tales gestus, talis nequitia, ut ille imaginetur amicam non coniugem, illa amasium non maritum: pudet enim meminisse de turpi certamine nequitiae. Docent hoc & gentium literae, si quid est uoluptatis inter uxorem ac maritum, id clam ac semotis arbitris peragendum esse. T. Flamminius | |
[Folio 160r]
| |
à Catone censore senatu motus est, quod quum tonaret, uxorem, quo illi metum adimeret, amplexus sit praesente filia. Hic nihil erat nequitiae. Mulierculae timori subuentum est. Quod igitur crimen admissum, ut uir senatorius magno dedecore submoueretur ordine suo? Non est habita reuerentia uirginis oculis. Hoc peccatum tam graui poena dignum uisum est ei, qui Christum non norat. Nunc plurique quae non dicunt, quae non faciunt, uidentibus liberis? Tum in conuiuijs parum sobrijs, quid reticetur de thalami mysterijs? At connubialium uoluptatum solum thalamum oportet esse conscium. Nec desunt belua, quae nobis porrigunt exempla pudoris. Elephanti nesciunt adulteria, nec unquam coëunt nisi in abdito, idque quinque duntaxat in anno diebus: nec à coitu redeunt ad agmen, nisi perfundantur amne. Tantus inest mutae beluae sensus uerecundiae. Quid igitur decet hominem Christianum? Quorsum ista, dixerit aliquis, an in thalamo non licebit quicquid libet? & extincta lucerna, posita ueste, ponetur & ue- | |
[Folio 160v]
| |
recundia? Nequaquam. Nam stultissime scripsit quidam uxori: Lucretia toto
Sis licet usque die, Thaida nocte uolo.
Herodotus scripsit mulierem, quum uestem exuit, simul & pudorem exuere. Et mulier quaedam quum inuita traheretur à rege Philippo: Omitte me, inquit, omnis mulier extincta lucerna eadem est. Fortassis utraque sententia uera est in uulgo foeminarum: In bene institutis matronis contrà res habet: quae posteaquam uestem deposuere, tum maxime sibi sumunt matronalem uerecundiam: & sublata lucerna reuerentius agunt cum maritis, cogitantes se tum maxime in eorum esse potestate. Nec maritus putare debet thalami locum nequitiae consecratum, sed sobrietatis potius ac pudicitiae templum. Idem lectulus conscius sit precum uiro cum uxore communium, uesperi quum itur cubitum, & mane quum surgitur, qui conscius est permissae castaeque uoluptatis. De genere obsequij, deque moderatione uoluptatis haec attigisse satis esto in praesentia. Operaeprecium autem fuerit excutere, quid | |
[Folio 161r]
| |
Paulus praescribat de secubando, hoc est, de intermissione iuris connubialis: Nolite, inquit, fraudere inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi, et iterum reuertimini in idipsum, ne tentet uos satanas propter incontinentiam uestram. Vbi fraudandi uerbum audis, ibi intelligis esse debitum, mutuum. Nam fraudare proprie est non praestare rem debitam: quemadmodum frustramur aliquem re sperata. Quanquam igitur res praeclara est continentia, tamen neutri liberum est eam suscipere, nisi ex consensu mutuo. Non placet deo sacrificium, quod cum iniuria proximi coniunctum est: neque quicquam bene fit in coniugio, quod fit absque concordia. Si continentia placet uxori, remittat quidem suum ius marito: caeterum poscenti quod debetur, morigeram se praebeat. Permittit autem apostolus secubitum, sed ex utriusque consensu, sed ad tempus, sed orationis causa. Quàm parcus est Paulus in remittendo iure coniugij? Non recipit quamuis secubandi causam: sed deprecationis duntaxat. Et quasi parum fuisset dixisse ad tempus, repetit et infigit: Et iterum reuertimini in idipsum. | |
[Folio 161v]
| |
Vnde haec tam sollicita cautio? Ne tentet, inquit, uos satanas propter incontinentiam uestram. Nouit apostolus quantus sit artifex satanas, qui specie religionis solet plurimis imponere: nouit lubricum humanae carnis: neque nescit quot sint libidinis insidiae formaeque, si natum fuerit incendium. Ideo secubandi tempus uult esse breue propter imminentia pericula. Atque hic locus fortassis peculiarius pertinet ad Corinthios, ad quos scribitur haec epistola. Graeci uidentur caeteris nationibus fuisse libidinis intemperantioris: uerum Corinthus erat omnium luxu libidineque corruptissima. De luxu obiurgat eos: Alius esurit, alius ebrius est. Quanquam autem arbitror esse nationes moderatiores ad libidinem, tamen ubicunque periculum est, ibi tenendum est Pauli consilium. Nec perpetuum continentiae uotum temere suscipiatur, etiam si consensus sit mutuus. Spiritus quidem promptus est, sed caro infirma: nec unquam dormit satanas. Tutius est absque uoto praestare, quod dominus dederit. Nec episcopi faciles esse debent, ut ex uxore | |
[Folio 162r]
| |
& marito fiat monachus & monacha, nisi senectus spem faciat perpetuae continentiae: quanquam ne senectuti quidem tuto creditur. Habet ille corporum contactus crassius quiddam parumque congruens rebus spiritualibus: eoque iuxta legem Mosaicam sacerdotes quandiu sacris operabantur, ne domos quidem, in quibus habebant uxores, ingrediebantur, sed in templo perseuerabant. Nec Dauid cum comitibus admittitur ad esum sacrorum panum, nisi praecessisset aliquot dierum puritas. Et quum ferretur ipsa lex, populus iubebatur ab uxoribus temperare. Omnis autem Christianus quodammodo sacerdos est: huius sacrificium est precatio. Hic enim est suffitus, hoc thymiama deo gratissimum. Dum igitur coniugati sacerdotis functionem suscipiunt, ac sacris operari cogitant, intermittunt usum coniugij, quo deo sit acceptius ipsorum sacrificium. Dixerit aliquis: quum Paulus iubeat nos sine intermissione orare, semper erit ab uxoribus temperandum. Id quidem optat Paulus, ut omnes sint ipsius similes: sed quod optat, non au- | |
[Folio 162v]
| |
det exigere, ne lubricis det occasionem grauioris ruinae. Proinde quotidianae preces non interrumpunt sobrium usum coniugij. Sed diuus Ambrosius existimat hic Paulum sentire de sumenda Eucharistia. Tum enim oportet preces esse purissimas, nec absque ieiunio. Qui sensus an probandus sit, nescio. Nam aetate Pauli plerique quotidie sumebant corpus & sanguinem domini. Temporibus Ambrosij singulis ferè dominicis. Nunc eò refrixit charitas, ut uix semel in anno fiat, idque grauate ac detrectanter. Commodior itaque sensus uidetur, quoties uel dies uel animus hortabitur ad purius orandum, ut id temporis ex consensu abstineatur ab usu matrimonij. Velut in his diebus, in quibus Ecclesia uetuit celebrari nuptias, uelut à dominica aduentus usque ad octauam Epiphaniae, à septuagesima usque ad octauam paschae, à primo die rogationum usque ad octauam pentecostes, & si qui sunt alij festi dies, qui ad similem inuitant puritatem. Quanquam ne id quidem uidetur exigere Paulus, sed permittere uolentibus. Ius enim coniugij perpetuum est: relaxatio iuris non impera- | |
[Folio 163r]
| |
tur, sed conceditur. Porrò qui sunt imbecilles, implorare debent opem dei, qui solus largitur continentiam, ut illius dono proficiant. Quibus tantum obtigit à deo donum, ut coniunctionem corporum non expetant nisi prolis gratia, his abunde multum temporis supererit ad orandum, ad uisendos aegrotos, ad sacram lectionem, ad audiendas conciones, ad elargiendas eleemosynas. Posteaquam enim erit uxor grauida, quiescetur à congressu: rursus à partu diebus quibus purgatur. Iam in profluuio menstrui liquoris non religio, sed necessitas praescribit ut temperetur à congressu. Vetuit id deus Leuit. c. 20. Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et reuelauerit turpitudinem eius, illaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui. Quanquam hodie sublata est poenae seueritas: tamen ipsa naturae ratio lege confirmata, tantum habere momenti debet apud Christianos, ut eo tempore nec uir molestus sit uxori, & uxor excuset marito, si petat quod petere non decet. Ergo ubi constiterit fides coniugij, ibi nec adulterium erit nec zelotypia. | |
[Folio 163v]
| |
Quantum autem crimen sit adulterium,Ga naar margenoot+ declarat ipsa poena per Mosen in adulteris praescripta. Sic enim legis Leuitici uigesimo: Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetrauerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur & moechus & adultera. At inter Christianos, quoniam sacramentum est matrimonium, quisquis adulterium committit, praeter persidiam et intolerabilem iniuriam, etiam sacrilegio sese contaminat. Erat autem & apud ethnicos capitalis animaduersio in adulteros. Vnde igitur accidit, ut apud Christianos ludus iocusque sit adulterium? nec audeat faciem attollere qui semel furtum admisit: inter primates habeatur, qui multis adulterijs nobilitatus est? Adulteram aedibus exigere permittunt leges pontificum: & idem ius est uxori, nisi quod hic mares usurpant tyrannidem. Maritus adulter non habet ius diuertendi ab adultera, quam docuit impudicitiam. Christianae lenitatis fuerit & hic ignoscere, praesertim si lapsus est non malicia, si spes est correctionis. Atqui si post cognitum adulte- | |
[Folio 164r]
| |
rium uxoris miscearis illi, perijt tibi ius omne repudiandi. Sic praescribunt humanae constitutiones. At non uideo, quur cuiquam fraudi debeat esse sua clementia. Qui semel atque iterum ignoscit confitenti, & correctionem pollicenti, & redintegrata gratia non abstinet ab uxore, ne praebeat occasionem relabendi, quur is, ueluti fautor alienae nequitiae, spoliatur iure dimittendi, si compererit inemendabilem? At lex, inquies, sic interpretatur. Sed charitas in partem meliorem interpretatur omnia. Sit igitur Christiana moderatio contenta poena repudij, sic tamen ut deinceps uiuat ueluti coelebs. Nondum enim liberatus est ab obligatione matrimonij, quandiu uiuit uxor. Quod si poterit ferre coniugem impudicam, semper interim adhortans ad uitae correctionem, primum tolerantiae praemium referet à deo: deinde non carebit incontinentiae remedio. Nam ius occidendi utrunque corpus in adulterio deprehensum, quod priscae leges concedebant dolori maritorum, oportet in totum esse sublatum è Christianorum moribus: praesertim | |
[Folio 164v]
| |
quum lex Mosaica permittat adulteram accusare, priuato dolori occidendam non permittit. Iam zelotypia meretriciorum amorum comes esse solet. Inter quos igitur coaluerit Christiana charitas, haud facile pestis haec orietur. Nam qui synceriter amant inuicem, sedulo cauent, ne qua suspicio suboriatur ueluti nubilum amicitiae. Quo grauius peccant quidam, qui fictos rumores ad uxores deferunt de maritis absentibus, ut suspicione muliercularum animos exasperent. Sed grauissime peccant ipsi mariti, qui dedita opera sponsarum suarum suspiciones irritant. Procul absint à matrimonio tales facetiae. Quin potius ea sunt adhibenda, quae mutuam charitatem alunt augentque: hoc est, iuxta Pauli doctrinam, quaecunque sunt uera, quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua uirtus, si qua laus disciplinae, haec meditanda, haec agenda. Quid praemij si fiat? Et deus, inquit, pacis erit uobiscum. Et pax dei, quae exuperat omnem sensum, custodiet corda, ue- | |
[Folio 165r]
| |
stra intelligentias uestras in Christo Iesu. Abstinendum est igitur non solum à malis, uerum etiam ab his quae speciem habent mali: quemadmodum Thessalonicensibus scribens docet apostolus. Sunt enim, quae licet simplici fiant animo, careantque culpa: non tamen carent suspicione. Nutus lasciui, risus nequitiae quiddam prae se ferentes, responsio petulantior, alacritas insolita, blanda epistolia, munuscula, clanculariae confabulationes, etiam si casu aut simpliciter fiant: tamen quoniam speciem habent mali, studiose uitare decet. Medici iudicant formidabiliorem esse febrem quae sensim adrepit, ex leuibus & occultis causis nascens, quàm quae ex euidentibus ac grauibus causis orta est: ita nonnunquam minus est medicabilis suspicio, quae ex huiusmodi minutis collecta, paulatim gliscit in maius. Frequens & auidus ad choreas & compotationes excursus, longinquae peregrinationes absque marito, parum idoneae sunt ad excludendam zelotypiam: praesertim si forma et aetas & periculo & obtrectationi sit idonea. | |
[Folio 165v]
| |
Matrona quemadmodum nusquam est uel tutius uel honestius quàm domi, aut apud maritum: ita nusquam debet esse libentius. De latere sumpta est, non oportet à latere discedere. Iam uere quidem uulgo dicitur, familiam non administrari ridendo. Res interdum postulat admonitionem,Ga naar margenoot+ interdum expostulationem, nonnunquam & obiurgationem: uerum ab his oportet omnem morositatem & amarulentiam abesse. Quin potius necessaria obiurgationis austeritas aliqua laude blanditiéque lenienda est hunc in modum: Quum semper mihi placuerit hactenus tua in dicendo circumspectio, miror quomodo hoc uerbum tibi hodie in conuiuio exciderit. &: Erit hoc dignum reliquis tuis factis. Inter tot recte factorum tuorum decora, nolim conspici naeuum istum. Si speculum tibi monstrare queat, quantopere te deceat modestia, nunquam hanc deponeres. Haec uirtus quam reluxit in matre tua muliere laudatissima? nolim eam in te desiderari. Huiusmodi monitis plus agitur, quam clamosis obiurgationibus. Olim qui Iunoni pro- | |
[Folio 166r]
| |
nubae rem diuinam faciebant, non immolabant uictimam cum felle, sed exectum fel post aram abijciebant. Eam legem qui statuit, ipse re monuit contrahentes matrimonium, ut simul uicturi deponerent omnem amarulentiam, quae non medetur erratis sed exasperat odia. Clemens ille Samaritanus uulneribus infudit uinum & oleum. Vinum temperatam habet acrimoniam emordentem pus ac saniem, quod tamen ipsum lenissimi liquoris accessione mitigatur. Talem oportet esse obiurgationem eius, qui uitio mederi cupit non hominem laedare. Nunc quoniam uideor absoluisse quod de fide pollicitus sum, redeamus ad charitatem, quam oportet esse summam inter uxorem ac maritum. Ab Apostolo tamen nominatim uiro praecipitur dilectio, mulieri reuerentia. Quoniam enim autoritas ac potestas est penes uirum, ne ius exeat in tyrannidem, adiungitur autoritati summa charitas. Mulier autem quoniam inferioris est personae & sexus imbecillioris, iubetur reuereri uirum, quo ueluti cancellis coher- | |
[Folio 166v]
| |
ceatur ab affectibus. Haec plenissime docet beatus Paulus, scribens Ephesijs:Ga naar margenoot+ Viri, inquit, diligite uxores uestras, sicut & Christus dilexit Ecclesiam, & semetipsum tradidit pro illa, ut eam sanctificaret, mundans lauacro aquae in uerbo, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, ut sit sancta & immaculata: ita uiri diligere debent uxores suas. Suum corpus diligit, qui uxorem suam diligit. Nemo enim unquam carnem suam odit, sed nutrit ac fouet eam, sicut Christus Ecclesiam. Quoniam membra sumus corporis eius de carne ipsius & ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem & matrem & adhaerebit uxori suae, erunt duo in carnem unam. Mysterium hoc magnum est, ego autem dico in Christo & in Ecclesia. Verumtamen & uos singuli unusquisque suam uxorem ut se diligat, mulier autem ut timeat uirum suum. Quoniam non uno in loco beatus Paulus praedicat uirum esse caput & gloriam mulieris, multisque nominibus praestantiorem, uel quod prior conditus | |
[Folio 167r]
| |
sit uir, quodque mulier ex uiro, non contrà: uel quod mulier decepta dux fuerit praeuaricationis, eoque mulierem uult esse subditam uiro, quod hoc ipso in loco paulo superius repetiuit, Cogitabit aliquis, si penes uirum est omnis potestas, qui & ferocior est & uiribus superior, quid est uxor nisi ancilla in seruitutem data? Protinus igitur Apostolus charitatem adiunxit autoritati. Vbi charitas est, ibi tyrannidi locus non est. Quum audis uiri, autoritatis uocabulum audis: quum audis diligite, seruitutem exclusam intelligis. In hoc ualet autoritas uiri diligentis, ut prosit uberius ei quam habet in sua potestate. Sic animus imperat corpori, non ut premat, sed ut seruet. Et ne putares uulgarem amorem à maritis exigi, proponit charitatis exemplum. Quod exemplum? non Penelopes, non Alcestidis, non Portiae, aut si quas alias eximia charitas erga coniuges fecit celebres, sed sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam. Non potuit absolutius exemplum proponi. Christus Ecclesiae sponsus est, Ecclesia Christi sponsa. Quicunquue estis in Christo | |
[Folio 167v]
| |
& in Ecclesia, sponsi ac sponsae sequamini propositum archetypum, sequamini pro uiribus, si minus licet assequi. Quomodo Christus dilexit sponsam suam? Semetipsum tradidit pro illa. Tradidit in huius naturae calamitates, in probra, in flagella, in crucem denique. Habes amoris magnitudinem. Debes eandem charitatem uxori tuae, ut pro uita, pudicitia, famáue uxoris exponas corpus tuum uitae discrimini. Itá ne satis est uxoris incolumitatem defendisse? Nequaquam. Qui uere diligit uxorem, hoc agit ut tota sit incolumis. Vix semiincolumis est, quum uiuo corpore mortua est uxoris anima, mortua est autem quae mundum hunc diligit. Vt eam, inquit, sanctificaret, mundans lauacro aquae in uerbo. Adamauit immundam, ut puram & incontaminatam redderet, abluit illam suo sanguine: uirtus enim effusi sanguinis in elemento est posteaquam accessit uerbum uiuificum, hoc est uerbum fidei. Si tibi contigit uxor ethnica siue Iudaea, noli illam abijcere, sed da operam ut per uirum fidelem sanctificetur mulier infidelis. Quod si baptizatam quidem ha- | |
[Folio 168r]
| |
bes, sed quae nondum sapit Christum, spirans mundum, summo studio aduigila, ut semper illius malis aliquid detrahas, uirtutibus apponas, donec et ipse tibi pares sponsam ex animi tui sententia, gloriosam apud deum, illibati nominis apud homines, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi, ut sit sancta & immaculata. Talem Ecclesiam in terris nondum habet Christus, sed quotidie lauat ac purificat eam, ut aliquando habeat omnis expertem naeui, quando iam nulla residebit ad peccandum procliuitas, nullus error, nullus lapsus. Tolerat Christus sponsam suam adhuc infirmitate carnis circundatam. Tolera & tu uir coniugem tuam, infirmus infirmam. Si marcescit in uxore forma uigorque corporis, nihilo tibi sit iniucundior, si mores nesciant rugam, & maculam. Haec quidem uxori praestare non potes, sed per te praestabit dominus, qui uult saepenumero sua dona per hominem homini largiri, ut alter salute gaudeat, alter accessione praemij ditescat. Puta enim in hoc tibi iunctam uxorem, ut tua cura seruatur. Et ne tergiuerseris, | |
[Folio 168v]
| |
causans nunc laboris taedium, nunc uxoris ingenium indocile, propius urget te sermo Apostolicus. Quid imaginaris duas personas, alteram conferentis, alteram accipientis beneficium? Vnum est maritus & uxor, qui uxori bene facit, sibi bene facit, qui negligit eam, seipsum negligit. Christus Ecclesiae suae caput est, Ecclesia corpus. Hinc enim fluit omnis in ecclesiam gratia. Caput et corpus nónne idem sunt? Christus clamat: Saule quid me persequeris? Et in Euangelio sibi uult imputari, quicquid cuilibet minimorum membrorum collatum fuerit officij. Similiter & uir caput est mulieris, illa corpus. Quis autem unquam carnem suam odio habuit? Imò potius nutrit egentem, & fouet infirmam. Lenitatis & indulgentiae nomen audis. Et adijcit, sicut Christus Ecclesiam. Considera qua lenitate deus tolerat infirma membra sua, nunc admonens rebus aduersis, nunc inuitans rebus prosperis, nunc alijs atque alijs modis alliciens, nec te pigebit ferre coniugis imbecillitatem donec proficiat: si cogitaris, quicquid in illam confers id in te- | |
[Folio 169r]
| |
ipsum conferri. Quum deus Euam obtulisset Adae, agnouit eandem substantiam: hoc, inquit, os ex ossibus meis, & caro de carne mea, propter hoc relinquet homo patrem & matrem & adhaerebit uxori suae, & erunt duo in carnem unam. Secundum deum nulli plus debes pietatis quam patri & matri, & tamen superat connubialis charitas arctissimos pietatis affectus. Agnoscit Christus corpus suum, agnosce & tu marite carnem tuam. Christus quodammodo reliquit patrem descendens in terras, reliquit synagogam matrem, & indiuulsus adhaeret sponsae suae, multa lenitate & indulgentia nutriens ac fouens illam, non ut alienam, sed ut proprium corpus. Quomodo uir & uxor socientur in unum & corporum & animorum coniunctione, satis in aperto est. Caeterum quomodo per fidem sibi Christus adglutinarit mysticum corpus Ecclesiae, ut ipse quoque unum sit cum membris suis, multam habet caliginem, eoque Paulus uocat magnum mysterium, quod in praesentia quidem non aperit, sed inde sumit exemplum, ut coniugibus commendet summam concordiam. Proinde | |
[Folio 169v]
| |
enim quasi dixisset: Nunc non explico quod hic reconditum est mysterium, attamen docuisse, uirum & uxorem unum esse, quemadmodum Christus & ipsius sponsa Ecclesia unum sunt, satis est ad commendandam summam charitatem coniugis erga coniugem, ut singuli suas uxores non aliter diligant quàm seipsos. Item ad obedientiam uxoribus commendandam satis est, quod ecclesia sponso Christo subiecta est, quem sic amat ut reueratur, cui flectit genua quotidie, cui fert acceptum quicquid habet bonorum: Ecclesiam autem subiectam esse sponso, salus est Ecclesiae. Qui enim Christo subiecti non sunt, non sunt illius membra. Sic & uxor debet subesse uiro tanquam capiti suo, à cuius consortio si se distraxerit, semetipsam conijcit in multas calamitates & infamiam. Similiter ad ColossensesGa naar margenoot+ scribens, uult imperium uiri charitate mitigari, ne potestas exeat in amarulentiam. Viri, inquit, diligite uxores uestras, & nolite esse amari ad illas. Quid enim est quod non aequet, quod non condulcet charitas? Ea facit ut qui dominus est, frequenter agat | |
[Folio 170r]
| |
ministrum. Quid enim Christo sublimius? Vt ministraret uenit ad nos, non ut ipsi ministraretur. Ea facit, ut quod suapte natura triste est, fiat dulce. Autoritas itaque praescribendi, monendi, castigandi, tradita est uiris, sed addita est regula charitatis. Charitas autem benigna est, nec inflatur, nec agit perperam. Nunc quid uxoribus praescribat audiamus: Mulieres, inquit, uiris suis subditae sint sicut domino, quoniam uir caput est mulieris, sicut & Christus caput est Ecclesiae, ipse saluator corporis. Sed ecclesia subiecta est Christo, ita & mulieres uiris suis in omnibus. Prima lex à peccato: Paries in dolore filios, & sub potestate uiri eris & ille dominabitur tui. Quoniam uxor male praeire coeperat uiro, dux & illectrix ad mortem, iubetur sequi ducem ad uitae reparationem. Aequo animo ferenda lex quam deus praescripsit omnibus uxoribus. Nec simpliciter dixit, subditae sint, sed adiecit, sicut domino. Id quidam interpretantur, quorum est sanctus Hieronymus, hunc in modum: Vt ancilla subdita est domino, ita uxor subdita sit uiro. Quod | |
[Folio 170v]
| |
si sensisset apostolus, dixisset: subditae sint uiris ut dominis, nunc dictum est ut domino. Proinde mihi uidetur rectius ad dominum Iesum referri, sicut domino, quod uxor obsecundans marito, non tam homini se submittit, quàm domino, cuius uicem gerit maritus, & cui dominus uult uxorem esse subiectam. Sic praecessit: Subiecti inuicem in timore Christi: Et aliquanto post: Serui obedite dominis carnalibus cum timore & tremore in simplicitate cordis uestri sicut Christo. Ac mox: Seruientes domino & non hominibus. Fortasse maritus indignus est, cui se submittat uxor: at non indignus dominus, qui praecepit ut subdita sit, non ob aliud nisi quia maritus est. Fortassis ingratus est maritus: At obsequij praemium recipiet ab eo cuius amore seruiuit indigno. Vir est caput mulieris, quod huius origo sit à uiro, sicut et Christus caput est ecclesiae. A Christo enim cepit originem ecclesia, et ab eo fluit quicquid habet charismatum. Sed quale caput Christus est sponsae suae, tale caput pro suo modulo deberet esse maritus uxori suae. Corporis no- | |
[Folio 171r]
| |
stri caput principatum habet in omnia membra, quoniam in edito situm seruat omnes sensus et animi uires, sed hunc principatum gerit bono corporis. Non enim ibi tantum audit, uidet, olfacit, sapit, intelligit ac meminit caput sed uniuerso corpori. Eoque addit de Christo, & ipse saluator corporis. Non debet esse molestus principatus, qui confert salutem, nec sibi displicere debet suo bono subiecta coniugi. Si dixeris, ecclesia merito subiecta est Christo: at mariti mores aliquando uix ancillae possunt ferre. Habet quidem maritus exemplum, quod imitetur in Christo, à quo si degenerat, non tamen perit autoritas, ne confundatur ordo, quemadmodum Paulus uult obediri praepositis, non solum commodis ac modestis, uerum etiam iniquis ac difficilibus. Si tantum molestum est quod imperat maritus, obtempera, non illius merita cogitans, sed domini praeceptum. Sin imperat cogitans, sed domini praeceptum. Sin imperat, quod aduersatur pietati seu bonis moribus, blande recusetur obsequium, & si urget, scito magis obediendum deo quam hominibus. Etenim qui obsequitur impia iubenti, non obsequitur deo in marito, sed satanae | |
[Folio 171v]
| |
in membro ipsius. Et tamen Apostolus iubet esse subditas in omnibus. Magna est uirorum autoritas, etiamsi excludas ab hac uniuersitate turpitudinem. Sicut ego, inquit Paulus, per omnia omnibus placeo. At is nec immolando simulacris, nec comessationibus accommodabat se moribus hominum. Operae precium autem fuerit considerare, quibus uerbis Petrus Apostolorum princeps institui simul & maritum & uxorem, ipse non imperitus coniugij. Et institutionem quidem auspicatur à muliere quemadmodum & Paulus: Similiter,Ga naar margenoot+ inquit, & mulieres subditae sint uiris suis, ut &si qui non credunt uerbo, per mulierum conuersationem sine uerbo lucrifiant, considerantes in timore sanctam conuersationem uestram. Idem erat Pauli consilium, ne mulier ad Christum conuersa discederet à uiro, si modo ille pateretur diuersae religionis uxorem. Qui scit enim mulier, an uirum lucrifactura sit Christo. Spem enim bonam de se praebet, qui non horret cum ea thalami consortium, quae se cruce subinde signat, quae ad Iesu nomen flectit | |
[Folio 172r]
| |
genua, quae sacrum illum panem adorat. Etenim ubi maritus uiderit uxoris mores in melius commutatos, eamque factam magis quàm antea pudicam, sobriam, tolerantem, morigeram, reuerentem, nimirum ex uxoris uita incipiet bene sentire de Christo. Non ferret maritus uxorem docentem, sed huius uita sermo est efficacior. Considerantes, inquit, in timore bonam conuersationem uestram. Non est superciliosa pietas Euangelica, magis reueretur impium maritum honesta mulier, quàm pium improba. Reuerentiam enim Petrus timorem uocat. Obseruat necubi uel imprudens offendat. Quod uxor praestat ethnico marito, idem praestandum ijs qui nihil habent Christianitatis praeter baptismum. Noui ipse tales aliquot uiros, qui professi sunt se salutem animarum suarum debere coniugibus. Et rursus noui, quos uxores nullis obsequijs, nulla tolerantia, nullis lacrymis ab impura uita reuocare potuerunt. Nunc Christianae matronae Petrus nobis depingit imaginem: Quarum, inquit, non sit extrinsecus capillatura aut circundatio | |
[Folio 172v]
| |
auri, aut indumenti uestimentorum cultus, sed qui absconditus est cordis homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu dei locuples. Duobus uitijs potissimum obnoxius est sexus muliebris. Appetit placere cultu, is affectus nascitur ex inanis gloriae siti. Deinde impatiens est iniuriarum, auidusque uindictae. Hoc malum proficiscitur ab imbecillitate rationis & ignorantia uerae celsitudinis. Nam uere excelsus est animus, qui lacessitus iniuria negligit, commoueri & ad ultionem currere, humilis est animi. Proinde mulier quoniam affectibus ducitur, rebus externis metitur honestatem suam, et in his uinci non patitur. Dolent enim quaedam mulierculae, si uicinam conspexerint operosius cultam, aut sumptuosius uestitam quàm ipsae sint. Neque contentae sunt naturali decore, corpus fucis pingunt, capillos medicamentis tingunt, crispant, & complicant: auribus gemmas, collo aurum gestant, uestes byssinas & holosericas trahunt, ne quid dicam interim de pellibus quarum precium in immensum auxit mor- | |
[Folio 173r]
| |
talium ambitio. Hic est cultus externi hominis, qui quo splendidior est, hoc magis sordet homo interior. Is uero quo cultior est, hoc neglectior est cultus corporis. Posteaquàm igitur maritus uidet contra naturam immutatum uxoris ingenium, odisse cultum & mundum superbiae, & hinc quicquid potest libenter in pauperes erogare, contentam ornamentis animi, quae preciosa sunt apud deum, cui soli studet placuisse, deinde prouocatam iniuria uiri, nihil remittere de charitate, nihil de alacritate obsequendi, sed in morum integritate perseuerare, spiritu leni tranquillóque perferentem omnia, nimirum intelligit Euangelium non esse nomen inane, cuius ui sic immutentur ingenia. Tandem & aemulationis aculeis extimulatur, cogitans sibi pudendum fore, si quod mulier praestat, ipse uir praestare non posset. Ita sine uerbo, ex domestico conuictu sanctae mulieris uir lucrifit deo. Et fortasse reperias mulieres, quae cultum corporis sustineant contemnere: at quae, cum neminem laedat, omnibus bene faciat, possit inter contumelias & | |
[Folio 173v]
| |
conuicia tueri tranquillitatem modesti spiritus, uere spiritu agitur Christi. Et tales foeminae permissu dei nonnunquam incidunt in maritos temulentos, prodigos, pauperum expilatores, adulteros, aleatores, ut uiros suos deo lucrifaciant. Quo magis oportet probis ac modestis uiris esse morigeras in omnibus. Ad id quo reddat alacriores, proponit exemplum nobilissimae foeminae. Sic enim aliquando & sanctae mulieres sperantes in deo ornabant se, subiectae proprijs uiris, sicut Sara obediebat Abrahae: dominum eum uocans, cuius estis filiae bene facientes, & non pertimentes ullam perturbationem. Quum iam ageretur de circuncisione & Isaac promitteretur, auctum est nomen uiro, qui pro Abram dictus est Abraham: mulieri contra diminutum, pro Sarai enim dicta est Sara. Quo magis uiget in nobis ratio, hoc minus ualet affectus, et amputatis malis cupiditatibus, bene conuenit carni cum spiritu. Decet autem ut caro spiritus ductum sequatur, non contrá. Caeterum quod Sara maritum dominum appellarit, legimus Genesis cap. 18. Posteaquam: | |
[Folio 174r]
| |
inquit, consenui, & dominus meus uetulus est, uoluptati operam dabo? Si coràm appellasset eum dominum, uideri poterat hoc tributum auribus mariti: nunc haec secum loquitur, existimans sermonem à nemine audiri. Ex quo perspicuum est, quod talem habuerit eum qualem appellat. Sed quaeret aliquis, ubi proditum sit exemplum obedientiae huius mulieris erga maritum. Equidem arbitror Genesis cap. 12. & rursus 20. Ingressurus enim Aegyptum, quum ob insignem uxoris formam suae uitae metueret Abraham, obtestatus est uxorem, ut dissimularet se esse coniugem, & fateretur esse sororem. Hic mulier pudica non obmurmurauit dicens: Mihi mea pudicitia non minus chara est, quàm tibi tua uita: quaere aliam rationem consulendi tuae saluti, ne me prostituas impijs hominibus: Sed obtemperauit marito, malens suam pudicitiam periclitari, quàm illius incolumitatem. Peregrinationem Abraham iussu diuino susceperat, huius comes non grauata est esse Sara. Vir paruit deo. Caput enim uiri deus. Viro paret uxor. Caput | |
[Folio 174v]
| |
enim uxoris uir est. Tutum obsequium est, quoties qui dux est, ipse dei spiritu ducitur. Et ideo supremo numine moderante suorum actiones, & Abrahae exhibita est non mediocris humanitas, & Sarae mansit incolumis sua pudicitia. Excusatur Abraham, quod mulierem insigni forma per uarias ac Barbaras nationes circumduceret. Obtemperauit in uxore, quemadmodum obtemperauit in filio. Sic pariter & effulsit fides patriarchae, & utrique tutum fuit cui metuebant, alteri pudicitia, alteri uita. Sed quis color excusabit maritos, qui coniuges suas ambitiose cultas, & uelut ad illaqueandos hominum oculos instructas, producunt in tumultuosa conuiuia, in mercatus, in publica balnea: quidam etiam Hierosolymam aut Compostellam proficisci patiuntur? Multa cadunt inter calicem supremáque labra: sed plura cadunt inter Hierosolymam & Hollandiam. Quemadmodum autem hic Sara morigerata est Abrahae: ita dubitandum non est, quin illi in caeteris omnibus | |
[Folio 175r]
| |
sit ob sequuta cum omni reuerentia. Iudaei gloriabantur quod essent Abrahae filij. Quorum arrogantiam refellit dominus, negans eos esse filios Abrahae, qui ab Abrahae moribus degenerarent. Latius enim patebat Abrahae cognatio, nimirum ad omnes qui fidem illius aemularentur. Sic & Petrus uult omnes mulieres haberi pro filiabus Sarae, quae benefactis Saram matrem referrent. Dictus est Abraham pater multarum gentium. Sic & Sara mater est omnium piarum matronarum. Cuius, inquit, estis filiae bene facientes. In spiritualibus igitur non propinquitas sanguinis, sed imitatio morum parit cognationem. Sed quid hoc sibi uult, quod adijcit beatus Petrus: Et non pertimentes ullam perturbationem? Muliebre est expauescere. At quae se semel syncera conscientia tradidit uoluntati diuinae, dei praesidio freta, nihil metuit: quemadmodum Sara intrepido pectore sequuta est maritum, per efferas ac immanes nationes peregrinantem. Qui bene facit, non est quod metuat à malis, Deum habet protectorem, | |
[Folio 175v]
| |
aduersus quem nihil ualet hominum aut daemonum ulla potestas. Hactenus foeminis loquutus est Petrus, nunc ad maritos uertit orationem: Viri, inquit, similiter cohabitantes, secundum scientiam quasi infirmiori uasculo muliebri impertientes honorem, tanquam cohaeredibus gratiae uitae, ut non impediantur orationes uestrae. Quid hoc est, similiter cohabitantes? Hoc est, cum integritate, cum contemptu uoluptatum & ambitionis, cum ornatu interioris hominis, cum mansuetudine & modestia tranquilli spiritus, cum charitate & reuerentia, gubernantes uxores uestras, non ex imperio aut libidine, sed iuxta scientiam, nihil praescribentes nisi quod expedit, nihil indulgentes quod perniciem aut corruptelam adferat bonis moribus. Etenim penes quem est autoritas iubendi, penes eundem debet esse scientia fugiendorum & expetendorum. Tyrannus imperat quod libet aut quod ipsi commodum est: maritus consulit id quod optimum est, etiam illi cui praescribit. Nec ideo despiciat uxorem, quod in iugo matrimonij personam gerit | |
[Folio 176r]
| |
inferiorem, & corpore & animo imbecillior: imò tanto plus honoris illi deferatur, ut quod deest naturae, penset mariti charitas. Idem corpus est uir et uxor: sed quae infirma sunt membra, his copiosiorem honorem addimus, quemadmodum docet Paulus. Quicquid autem honoris impenderis uxori, tibi ipsi impendis. Honoris autem uerbum non tantum pertinet ad salutationis officia, aut accubitus honorem: uerum ad subministrationem omnium quae postulat usus coniugis. Si deus tantum honoris habuit foeminis, ut in haereditate uitae coelestis, quae credentibus oblata est, eas aequet uiris: qui conuenit ut ab homine marito fastidiantur? Si deus impertit foeminis eundem spiritum quem uiris: quur maritus sic grauatur prouidere necessitatibus uxoris, quasi non sit facultatum corporalium communio? Est gratia fallax & uana pulchritudo: sed est gratia uitae, hoc est, dei benignitas per Iesum filium, omnibus uitam aeternam offerens, qui fiduciam in eo collocant. In re tanta cohaeredem & consortem uxorem qui | |
[Folio 176v]
| |
potes negligere? Et adijcit: Vt non interrumpantur orationes uestrae. Vult igitur apostolus assiduas esse preces, quas non patitur interrumpi. Interrumpit autem preces discordia. Oblatio Christianorum est precatio: quam deus non acceptat, si quid habet uxor iustae querelae aduersus maritum, aut contrà. Et si uxor non meminit iniuriae, tamen maritus reconciliari debet, priusquam offerat munus suum. Sunt autem preces deo gratissimae, quas concordibus animis communiter fundunt uxor & maritus. Quoniam de mulierum ornatu, deque precibus meminit Petrus, libet & Pauli super eadem re proferre doctrinam, ex epistola ad Timotheum priore: Volo, inquit, uiros orare in omni loco,Ga naar voetnoots leuantes puras manus sine ira & disceptatione. Similiter & mulieres in habitu ornato, cum uerecundia & sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, & auro, aut margaritis, uel ueste preciosa: sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. Vterque commendat assi- | |
[Folio 177r]
| |
duitatem orandi. Paulus in littore flexis genibus orat, orat Philippis & in carcere. Quiuis locus sacer est oranti in spiritu. Samaritani adorabant in monte, Iudaei Hierosolymae. Christianus, quoniam scit deum nusquam non esse praesentem, orat in quouis loco. Locus non reddit precationem puram aut impuram, sed animus: eoque dicit: Leuantes puras manus. Qui factis impuris inquinati sunt, non habent puras manus. Sic apud Esaiam audiunt Iudaei: Manus uestrae sanguine plenae sunt. Qui uiuunt rapto, qui fraudant tenues mercede, qui spoliant inferiores, qui opprimunt innocentem calumnia, quoniam manus habent impuras, etiam si orarent in cubiculo in quo natus est dominus, ingratum esset deo sacrificium. Attollantur manus, sed purae: sed magis attollatur cor purum. Qui laesit alium, manus habet impuras: qui laesus irascitur, nondum habet cor aptum precationi. Remitte promixo culpam de corde, & purum erit cor. Absque ira, inquit, & disceptatione. Ira meditatur uindictam. | |
[Folio 177v]
| |
Disceptatio leuior est ira: consultat enim an dignus sit cui ignoscatur, sic apud se loquens: Tantum officiorum in illum contuli, & hanc mihi rependit gratiam. Si hanc condonaro noxiam, mox repetet. Noli expendere delicti magnitudinem, et an dignus sit ille cui remittas. Tantum cogita: Proximus est, & dominus iussit ut proximo delinquenti remittamus ex animo. Nimirum hoc est quod scripsit Petrus, ut non interrumpantur orationes uestrae. Inutilis est oratio, quam tales cogitationes interrumpunt. Pactum est inter nos & deum: Remitte, & tibi remittetur. Impudens igitur est, qui contra pactum postulat sibi ignoscere deum, quum ipse male cogitet proximo. Similiter uult & mulieres orare: nec addidit, in quouis loco. Non enim quiuis locus decet pudorem foeminae. In habitu ornato cum uerecundia & sobrietate ornantes se. Habet hoc ille sexus, ut quum in publicum prodit, ornari gaudeat. Est ne igitur sollicitus Paulus, ne uxores parum comptae ueniant in templum? Planè est, sed alium praescribit ornatum: | |
[Folio 178r]
| |
Ornantes, inquit, se uerecundia & sobrietate: & has uirtutes ipse cultus prae se ferat. Paulus scribens Corinthijs, praecipit ut uxores in Ecclesia uelent caput suum, ac taceant. Quantum igitur absunt ab apostolica regula, quae non aliter cultae prodeunt in templum, quàm heroinam quampiam acturae in Tragoedia? adeo non uelato capite, ut capilli gratius luceant per reticulum, & pectus penè pateat usque ad cingulum. Reliquus item cultus theatricam quandam habet ostentationem. Facies cerussa & purpurisso tincta: oculi stibio picti. Et cultui respondent lasciuus incessus, & pedum, ut ait propheta, lusus, oculi procaces, & uultus nunc huc nunc illuc deflexus. Isthuc non est ire ad orandum, sed ad spectaculum. O matrona, quam ista ornamenta non decent tuam professionem. Dices: Quam mihi professionem narras? Non sum Benedictina, aut Franciscana. Imò professa es pietatem. Iste cultus decet mulieres quae profitentur impietatem. Quae mundi satanaeque pompas omnes abiurasti, quur eas circumfers & o- | |
[Folio 178v]
| |
stentas etiam in templis? Quur tibi placet cultus similis, quum religio sit dissimilis? Illa initiata est Veneri, tu Christo. In professione tam dissimili quur placet similis cultus? Et fortasse tu superas ethnicam uestitus insolentia. Profiteris pietatem ore: ostende pietatem per opera bona. Reluceat pietas in uultu, in incessu, in oculis, in toto corpore cultúque. Audio uocem Christianae, & uideo facta ethnicae. Pudor & castitas uera sunt ornamenta matronae. At hunc ornatum dehonestant intorti crines, aurum, margaritae, byssus & Serûm uellera. Vertantur illa pudoris inquinamenta in subsidia pauperum: & abunde multum decoris apponent tibi bona opera, quibus decentissime uestitur mulier Christum professa. Ad hunc igitur modum cultus pudicitiam ac sobrietatem prae se ferat, ut hoc ipso uideatur ornatissima, quod ornata non sit. Cui si accesserit silentium, nihil defuturum est muliebribus ornamentis. Mulier, inquit, in silentio discat cum omni subiectione. Id explanatius dixit, scribens Co- | |
[Folio 179r]
| |
rinthijs: Si quid uolent discere domi uiros suos interrogent. Si in coetu uirorum mulieribus prohibetur, ne discendi gratia loquantur: quid censendum erit de his, quae in templis ineptis fabulis garrire non desinunt? Et adiecit: Cum omni subiectione, Quemadmodum uxor ornatur ornamentorum contemptu: ita dum se per omnia submittit, redditur excelsior, dum semet erigit, tum uere fit abiecta & humilis. Superest extrema huius operis pars deliberis educandis, ad quam ipse sermo Paulinus nos deducit. Locum enim hunc ita concludit: Saluabitur autem per filiorum generationem, si permanserint in fide, & in dilectione, & sanctificatione, cum sobrietate. Operosa functio est recte educare liberos: sed ingens praemium: Saluabitur, inquit. Dum liberorum curat salutem, sibi salutem acquirit. An putabas uxor te defunctam officio tuo, si cum dolore qualescunque liberos parias? Non promittitur salus, nisi perseuerarint in fide & dilectione, et sanctificatione cum sobrietate. Non eris tota mater, nisi haec perstiteris in liberis. | |
[Folio 179v]
| |
Dices: Vt mihi non est in manu formosos an deformes pariam liberos: ita non est in mea potestate praestare ne recedant à fide, charitate, sanctificatione, ac sobrietate. Quur ego poenas dem alienae nequitiae? Non hoc sentit apostolus, matrem daturam esse poenas ob liberos impios, si modo functa est officio: sed summam educationis curam exigere uoluit à matribus, quarum studio tantum tribuit, ut uix perire possint, qui diligenter educati fuerint ad pietatem: nec ferè sint impij liberi, nisi parentum culpa. Trifariam autem hic peccatur à multis, in concipiendo, in gestando, & in educando. Primum uulgata sententia obtinuit, ex bonis progigni bonos, ex malis malos: quemadmodum ex formosis formosi, ex deformibus deformes ferè nascuntur. Quod autem raro uidemus nothos esse bonos, non unam esse causam arbitror. Primum enim ex impudicis mulieribus nati, ferè referunt aliqua ex parte maternum ingenium, etiam si pater contingat probae indolis. Certe uterque cum mala conscientia miscetur | |
[Folio 180r]
| |
alteri. Atqui in illo arcano naturae opificio plurimum interest, quae sit corporum & animorum affectio. Proximum est, quod indiligentius educantur quàm legitimi. Tertium quod generis uitium non sinit illos animum ad res egregias attollere, eoque ferè degenerant ad technas & fucos seruiles. Sic enim Euripides sapientissime scripsit: Δουλοῖ γὰρ ἄνδρα κἄν θρασυσπλαγχνός τις ἦ ὅταν ξυνειδῇ μητρὸς ἢ πατρὸς κακὰ. Contrà bonis parentibus procreatum esse, praeclarus est thesaurus libertatis. Proinde quidam passim ex quauis muliere generantes prolem, indigni sunt qui amentur à liberis, ut quos afficiunt contumelia, priusquam in lucem prodeant. Excluduntur ab haereditate, submouentur à dignitatibus, à sacris, à publicis functionibus: dicuntur probri causa spurij, & iubentur quaerere patrem: uix habentur pro liberis. Quid multis? Vix datur ad uirtutem eluctari. Tantum poenarum luunt innoxij pro parentum incontinentia. Vnum Themistodem Graeci, Iepte Hebraei inter eximios | |
[Folio 180v]
| |
uiros referunt. Primum igitur officium erga liberos sit, ex uxore legitima eos suscipere. De uxore uero deligenda iam dictum est. Superest igitur, ut quoties uir & uxor gignendae soboli dare uolunt operam, nec uino, nec cibo, nec ira, nec odio sint perturbati: sed corpora sint sobria, animi tranquilli. Est enim occulta quaedam contagio uitiorum animi in corpora, rursus corporum in animum. Sic ex morbo senióue corporis nascitur iracundia: & ex amore compertum est suboriri tabem corporis: quemadmodum & ex liuore, ex ira calorem, ex metu frigus ac tremorem. Quas affectiones mutuas si uidemus in corporibus sanis ac ualentibus, quid fieri censendum est in liquidis illis rudimentis, unde natura fabricatur hominem? Itaque Diogenes quum forte conspiceret adulescentem uino delirantem, non ipsum incusauit, sed patrem: Adolescens, inquit, ebrius te seminauit pater. Quod si non omnino praeter rationem est, quod dicunt physici, ex ijs qui sunt tenerae aetatis, na- | |
[Folio 181r]
| |
sci prolem minus ualidam, quàm ex prouectioribus, quod semen in illis sit liquidius minusque concoctum: consequens est, ut idem efficiat temporatia corporis affectio. Quanquam autem Christiana philosophia censet omnes animas esse pares, tamen magni refert in qualem corporis massam immergatur. Quod enim uidemus quosdam natura propensos ad iram, aut uindictam, aut inuidiam, plerunque constat à corporis habitu proficisci. Quare, si naturalium rerum curiosis credimus, non solum aliquoties parentum uitio fit, ut caeci, claudi, mutili, aut alioqui morbidi seu prodigiosi foetus aedantur: uerum etiam ut bruti stupidique, & ad insignia mala procliues. Ebrij gignunt dementes, commoti iracundos, crapula sepulti comitiali morbo obnoxios: scurriliter ineptientes, leues & nequam. Simile gignit simile. Proinde Christiani coniuges operam daturi gignendae soboli, in eum corporis animique statum uos componite, ut & optare possitis uestri similes liberos, & sperare. | |
[Folio 181v]
| |
Non descendam ad illa minuta, quae tamen non piguit Aristotelem tradere, non nisi prouecta firmaque aetate dandam operam soboli. Durat autem uigor corporis usque ad quintam annorum hebdomadem, hoc est annum trigesimum sextum: uigor animi usque ad septimam hebdomadem, hoc est, circiter annum quinquagesimum. Ab hoc tempore censet abstinendum à procreatione liberorum, quod nascantur, ut putat, & corporibus & animis imbecilliores. Deinde tempus hybernum iudicat pro se minanda prole felicius quàm aestiuum: et inter uentos Boream iudicat utilissimum, Austrum inutilissimum. Illud certe constat, grauato crudoque stomacho dare operam liberis intempestiuum esse: à concoctione peracta commodius. Rideat haec ceu friuola, apud quem nihil refert, ualidos an ualetudinarios, ingeniosos an stupidos gignas. Haec cura communiter pertinet & ad maritos & ad uxores. Proxima peculiaris erit praegnantis. Dum enim foetus adhuc fingitur in officina naturae, dum augescit, ac formatur, omnem materni cor- | |
[Folio 182r]
| |
poris ac mentis affectionem, uelut uda materia trahit ad sese: non aliter quàm tenera plantula terrae, in qua stat naturam ad se trahit. Prima igitur grauidae cura sit, ut sit pura tranquillaque conscientia. Siquidem ex hoc fonte nascitur uera uoluptas animi. Deinde caueat ab ira, odio, inuidia, caeterisque cupiditatibus, quae ab animi morbo profectae, corpus etiam inficiunt. Fugiat crapulam, uinolentiam, cachinnos, choreas, & quicquid aequabilem illam ac moderatam corporis temperaturam perturbat. Non exigitur à grauidis ieiunium: sed tanto magis oportet sobrietatem esse perpetuam. Est & haec educationis pars. Nondum natus est infans, & tamen iam nunc intra materni corporis latebras ad pietatem, quâ licet, fingitur. Laedit inedia diutina, laedit et immodica cibi potusque copia. Peccatur & in genere. Offendunt, supra modum frigida calidaque, & quaecunque subitam adfectionem adferunt corpori. Praesertim autem cauendum à subtilibus & acribus, quaeque deijciunt aluum aut cient urinam: medici diuretica uocant, haec enim praecipitant | |
[Folio 182v]
| |
aborsus. Quin & motus uitandus est uel immodicus uel incommodus, Neque uero pigebit mulierem in his obseruandis circunspectam esse, si cogitet duas animas in uno corpore periclitari. Execraris eas quae uenenis procurant abortus, aut foetus recens aeditos interimunt. Merito quidem execraris: sed interim cogita, ab hoc crimine non ita procul abesse, quae crapula, quae tripudijs, reliquáque uitae intemperantia causam dederunt abortus. A partu statim excipit lactandi cura. Atque hic quidem erat omni machinarum genere pugnandum aduersus prauam consuetudinem, sed mirum quam uulgo receptam, qua matres infantulos suos conductitijs mulieribus tradunt nutriendos. Verum quoniam ea de re copiose disserit Phauorinus apud Aulum Gellium, nec praetermisit hoc Plutarchus in libello de pueris instituendis, nosque quum aliâs, tum in colloquio cui titulus est, Puerpera, non pauca diximus, non hic onerabo lectorem, inde petiturum si uolet. Tantum illud obiter repetam, nihil tam praeter naturam esse, quàm ut mulier quod genuit, | |
[Folio 183r]
| |
recuset alere. Nam expositionis genus esse, recens natum infantulum ablegare ad, nescio quas, mercenarias, nec omnino matris nomine dignas, quae hoc facere sustinent. Deinde, uix aliud aeque facere uel ad bonam corporis temperaturam, uel ad indolem puerorum, uel ad mutuam inter liberos ac parentes pietatem, quàm ut infantes maternis uberibus alantur. Quod si morbus, aut aliud quid obstiterit, quo minus id possint, hoc certe summo studio curandum erit, ut infans committatur nutrici corpore salubri, sobriae, integrisque moribus: ne tener foetus malam ualetudinem & ingenij corruptelam simul cum lacte imbibat. Qui didicerunt curare mulos aut equos, profitentur artem suam: at nulla est ars difficilior quàm fingere hominem: & hanc artem oportet omnes parentes scire. Quod si fieret, non esset tanta in orbe bonorum paucitas. Est aliquid bene nasci: uerum educatio superat omnia: de qua merito dixeris, quod de pronunciatione dixit Demosthenes: Rogatus enim, quid esset in rhetorica pri- | |
[Folio 183v]
| |
mum, respondit, pronunciatio: quid secundum, pronunciatio: quid tertium, pronunciatio: uidelicet summam totius eloquentiae tribuens pronunciationi. Id aptius tribuetur educationi, quae naturam quamuis alioqui potentem uertit in contrarium. Et quum natura facile flectatur, usus per educationem partus flecti non potest. In caeteris quidem disciplinis tria potissimum adhibentur, ut eò peruenias quò destinasti, natura, ratio, & usus siue exercitatio. Naturam uoco aptitudinem quandam ad discendum quod traditur. Ratio praeceptis iudicat quid expetendum, quid fugiendum. Vsus ducit in habitum id quod praescriptum est. Crassius dicam, quo magis intelligatur quod dico. Finge puerum noualem esse, praecepta uiuendi semen, usum exercitationem in his quae tradita sunt. A primo igitur conceptu usque ad annum septimum, tantum noualis praeparatur ad sementem. Potest enim natura nostro uitio seu culpa melior aut deterior fieri. Neque uero hic mediocre studium est agricolae. Exiccat limosa, rigat arentia, li- | |
[Folio 184r]
| |
berat opaca, aequat aspera, execat frutices, extirpat radices, inuehit laetamen, macerat glebas. Haec eadem facit mater in infantulo, dum uitat omnia quae ualetudinem & indolem illius possint corrumpere. Proxima cura est agricolae, ut semen quam optimum iaciat in noualem. Haec cura matri incipit ab anno septimo, sed non absque patre. Verum uterque labor fuerit inutilis, nisi accedens exercitatio prouehat adolescentem, ut iam & facile praestet uirtutem, eo quod assueuit: & quoniam uidet honesti tum fructum tum pulchritudinem, libens etiam sequatur, quod intelligit esse optimum. Quàm uero praeclaram messem metent parentes ex liberis suis, posteaquam huc profecerint, tum uere fiet illud quod praedixit Solomon: Filius sapiens laetificat patrem: filius uero stultus moestitiaGa naar margenoot+ est matri suae. Et si nihil metant ex filijs, nimirum uita defunctis, priusquam ad maturam aetatem peruenissent, à deo tamen metent uitam aeternam. Redeamus igitur ad curationem naturae puerilis. Ea ferè sita est in cibo potuque, in somno & motu, in uestitu | |
[Folio 184v]
| |
locoque, & in conuictu. In alimonia bifariam peccatur, iuxta qualitatem, & iuxta quantitatem. Nonnulli parentes quasi per lusum rem serio noxiam agentes, ingerunt infantibus suis uinum, aromata, salsamenta. Quidam dum metuunt ne nimium graciles euadant, nolentibus etiam plurimum alimentorum infarciunt: quemadmodum solent, qui capos subito uolunt obesos reddere. Ac priore quidem modo formantur infantes ad uinolentiam, ad cupedias & Attica bellaria. Posteriore uero, si quid Aristoteli credimus, puerorum ingenium redditur iners, stupidum, & hebes: quod idem facit somnus immodicus. Alantur igitur infantes cibis lactarijs, & aptis aetati: deinde sic temperato modo, ut nec copia sepeliatur ingenij uigor, nec inopia corpus reddatur flaccidum & imbecille. Quemadmodum autem somnus perpetuus ignauiam adfert tum corporibus tum ingenijs: ita motus debet esse moderatus, praesertim in grandioribus. Nam infantibus natura addidit agilitatem quandam, quo calore paulatim aucto grandescant ossa, ac motu confirmentur. Rursus circa uestitum bifariam peccatur. Quidam enim | |
[Folio 185r]
| |
puellos admodum teneros seminudos in summo hyemis rigore excludunt ab aedibus, ut aduersus Boream & gelu durescant: haud multo mitiores illis Germaniae populis, apud quos, ut ferunt historiae, pater infantem modo natum, clypeo impositum, exponit in Rhenum, qui si ferat aquae rigorem, ueluti natare meditans, sustollitur pro gnesio: sin minus, abijcitur pro notho. Etiam si Aristoteles mediocre frigus putat conducere infantium ualetudini. Et haud scio an magis etiam peccet nunc uulgus parentum, qui tenera infantium corpuscula ijsdem uestibus onerant, quibus se iactat adultorum ambitio. Et cranio adhuc palpitanti imponitur pileum duplex latis simbrijs, quod pondus ante annos nonaginta non tulisset homo sexagenarius. Additur thorax cum caligis à thorace religatis: thoraci inducitur interula, interulam premit summa uestis, multo panno lumbos & humeros tenellos onerans. Et hoc ornatu pueri iubentur sibi placere. Idem crudelius etiam fit in puellis. Caput oneratur uittis & caliendris, nonnunquam & pileis masculis. Additur epo- | |
[Folio 185v]
| |
mis, indusio lineo inducitur subucula, nequaquam simplex. Subuculae uestis praeter omnem usum onerosa, primum à brachijs defluens in terram usque, tanta laxitate, ut ea pars quae tantum onerat, satis sit iustae uesti: deinde à cingulo laciniosa, multisque rugis onerans ilia: & uelut hoc parum sit, additur ingens cauda, quae replicata in cingulum à tergo, grauius etiam onus addit tenero corpusculo. Tales sunt & caligae, & calceoli grauibus soleis, & undique duplici corio, perinde quasi ad calcium certamen pararentur. Quid tandem his rebus fit? Laeduntur onere mollia corpuscula: deinde constringuntur, ne membra libera dilatentur ad iustam magnitudinem. In re nihil prodigitur pecunia. Denique tenera aetas paulatim imbibit stultam ambitionem uestium, quam grandiores difficile dediscunt. Si parentes capiuntur talibus delicijs, praestat in puppis aut simijs has ineptias exercere, quam in liberis. Neque uero non refert, in qualibus locis enutriantur infantes. In situ putridis contrahunt male ualetudinis causas, similiter in uehementer ca- | |
[Folio 186r]
| |
lidis. Quanquam apud Germanos ferè non aliter aluntur in hypocaustorum feruore, quam pyraustae, dicas nonnunquam assos igni. Obest & locus uentis obnoxius, aut etiam clamoribus ac tumultu. His laeditur infantis cerebrum. Balnea et unctiones prosunt pueris si recte adhibeantur. Fortasse quod addam, multis non uidebitur ad rem pertinere, quum in primis mea quidem sententia pertineat, curandum, ut quantum licet, infantes educentur inter bonae temperaturae benignaeque indolis pueros. Transit enim arcano quodam contagio in collusorem, si quod est uitium uel animi uel corporis. Quod si recte monent etiam adultos medici ut consuetudinem agant cum his qui sunt felici corporis temperatura, moribusque placidis & comibus, quod ex commercio natura hominis reddatur melior aut deterior: quanto probabilius est hoc fieri in udis ac mollibus corpusculis, & ob hoc in quemuis habitum sequacibus? Caeterum ita natura comparatum est, ut citius laedant mala, quam prosint bona: Item in uitijs oculorum, in haesitantia linguae. Ferunt in Aristotele sub- | |
[Folio 186v]
| |
balbum quiddam fuisse, in Platone subductionem scapularum, quorum utrunque discipuli illorum referebant. In plerisque morbis uulgo confessum est, quid possit contagium. Verum quid prosit aut laedat temperatura eius quicum agis consuetudinem, quoniam sensim ac minutis accessionibus serpit utilitas, ut noxa, non aequa sentitur ab omnibus. Non sentis adrepere malum, sed ex interuallo sentis adrepsisse. Sunt autem quidam infantes plorabundi, morosi, iritabiles, & nescio quid maliciae iam tum in ea aetate prae se ferentes, ab horum conuictu quantum potes semoue tuum infantulum. Dixerit aliquis, parum esse Christianum tam anxie praecipere de cura ualetudinis. Anxiam curam non approbo, diligentem exigo, non aliò spectans, quàm ut corpore bene composito animus sit ad institutionem habilior. Hic quaesitum est à priscis, ad quotum aetatis annum sit auspicanda institutio. Plerisque uisum est usque ad septimum annum non esse uexandam eruditionis molestia teneram aetatem. Aristoteles à quinto anno putat auspicandam disciplina- | |
[Folio 187r]
| |
rum traditionem. Alij mox à tertio anno putant infantem esse docilem. Ac mihi quidem omnes uidentur recte sentire. Statim enim instillandum est aliquid tenellae rudique testulae, sed blande, tum cuius maxime capax est aetas illa: ita nec uexabitur aetas tenera, nec aberit eruditionis fructus. Noscitare literas tum Latinas tum Graecas, & harum elementa pingere, atque exprimere sonos per lusum discunt pueri. Quae res diu moraretur adultum in discendis literis. Sunt enim quaedam ad disciplinas praeludia, quae reddunt nos magis habiles ad discendum. Id non solum fit in disciplinis, uerum etiam in moribus. Veluti flectere genua ad nomen Iesu, aut ad occursum honorati uiri, in templo complosis manibus adorare eucharistiam, exosculari crucifixi signum, astare composite quum mensa consecratur aut aguntur gratiae, aliqua rudimenta sunt ad religionem. In his tamen annis oportet omnem acerbitatem abesse, quanquam non oportet abesse reuerentiam. Fallendus est aliquando puer, ut discat credens se ludere. Deinde blanditijs, laudibus, promissis ac munusculis alle- | |
[Folio 187v]
| |
ctandus est potius, quam minis, plagis & clamoribus cogendus. Hic uehementer peccatur à nonnullis literatoribus, qui morosa saeuitia nihil aliud docent pueros, quàm odisse literas. Quin & matres aliquot noui, quae quum sibi uiderentur mirae artifices formandae pueritiae, bene natam indolem saeuitia corrumpebant. Puer uix octo natus annos obstupuerat. Puella uix fari incipiens summo studio fingebatur ad mores aulicos. Quorum hoc erat caput, ut ad singula uerba, quibus cum matre loquebatur, repeteret madame mamese: & si quid negaret, pro nany responderet, salue uostre grace madame. Ob haec puella, nondum quintum egressa annum, caedebatur usque ad syncopin. Id quum crebro fieret in die, restabat alia disciplina, ut puella caesa nec lacrymas, nec singultum, nec ploratum emitteret, sed absorberet haec omnia, quod si non faceret, mox rapiebatur ad carnificinam. Et erat alioqui puella bonae indolis. Vidimus illam interdum penè praefocatam, dum matre minitante cogeretur absorbere singultus ac sistere | |
[Folio 188r]
| |
lacrymas. Quod ne fieret, etiam legibus prisci uetandum iudicarunt: quanquam Aristoteles à legibus dissentiens, putat eam spirituum cohibitionem ac repressionem facere ad robur infantilis corpusculi. Sit hoc sanè uerum in moderata repressione. Haec uiolentia naturae iam tum relucebat in ipsis puellae oculis, in quibus uidisses concretas lacrymas, & attonitum quiddam, quale solet in his qui spectro territi fuere. Mater ipsa non maior erat uigintisex annis, sed uidua, adeo suae fidens prudentiae, ut nec fratres, nec cognatos ullos admonentes audiret. Nec caedebat nisi serio commota. Ego iudicabam illam matrem digniorem uerberibus quàm filiam. Neque enim simpliciter ibi peccabat. Primum si quid serium magnique momenti docuisset, tamen ob aetatis teneritudinem oportebat abesse saeuitiam & acerbitatem, nunc ob aulicam ineptiam excruciabat infantem. Ita quidam parentes saeuiunt in filios, si laeuam manum porrexerint, ubi dextra fuerat porrigenda, dormitantes in his quae magis ad rem pertinent. Quod si quid erit, | |
[Folio 188v]
| |
quur expediat interdum uti uirga in puerum, absit tamen amarulentia, sed dolori succedat aliquid quod puerilem animum consoletur. Iam sub annum septimum natura praebet indicia quaedam indolis. Apparet enim alius iracundior, alius lenior, alius praefractior, alius benignior, alius tenacior, alius simplicior, alius fucatior & callidior. Hic igitur statim aduigilandum, ut quod est uirtutis prouehatur, quod uitij corrigatur. Habes teneram ac quouis flexilem uirgulam, habes ceram mollissimam, habes udam argillam, tu tantum age bonum plasten. Iam mihi de parando noualiGa naar margenoot+ satis dixisse uideor, quae prima pars est institutionis, eam naturam uocare placuit, nunc de semente loquendum, quam appellauimus rationem. Plurimum autem refert quid teneris animis infuderis. Nihil enim magis haeret in omnem uitam, quàm quod illis annis imbibitur. Plurimis in ore est, paucis in animo dictum Horatij: Quo semel est imbuta recens, seruabit odorem
Testa diu.
Ac ferè uidetur optimum cui primum as- | |
[Folio 189r]
| |
sueueris. Aristoteles in Politicis refert de Theodoro quodam histrione, qui nulli uolebat concedere, ut ante ipsum ageret, quod existimaret eam actionem semper magis probari quae prior occupasset oculos. Est autem duplex institutionis cura, altera quae pertinet ad disciplinarum cognitionem, altera quae pertinet ad pietatem ac bonos mores. Nihil uetat utrunque simul agi, nisi quod pietatis potior debet esse ratio. De disciplinis in superioribus nonnihil attigimus, & in alijs lucubrationibus non pauca nobis dicta sunt, praesertim in libello de institutione puerorum, item in principe Christiano, tum in colloquijs familiaribus. Si quis quid praeterea desiderabit, ex libris Platonis de repub. ac de legibus: ex Aristotelis de rep. libris, praesertim septimo & octauo petere licebit. Illi publicam institutionem magis probant quam priuatam. Nunc omnis institutio publica redijt ad ludorum literariorum magistros, in quibus asciscendis quum oporteret esse summam curam, huc allegantur ferè sordidi abiectique homines, interdum & cerebri parum | |
[Folio 189v]
| |
sani. Locus datur sordidus, & salarium datur exiguum, diceres illic porcos educari non institui ciuium ingenuos liberos. Atqui hic periclitatur seminarium totius reip. Sed peius etiam agitur cum illis pueris, qui in antris tenebrionum quorundam sanè quam illiberaliter educantur. Nam hunc quaestum ad se trahunt monasteria quaedam, & genus hominum medium inter monachos & prophanos. Quicquid enim est malarum rerum, ferè praetextu religionis irrepsit in mundum. Verum haec missa faciemus, ea potissimum persequentes quae faciunt ad pietatis institutionem. Sint igitur prima religionis semina, Deum esse super omnia metuendum & amandum, qui condidit, qui restituit ac gubernat uniuersa, nusquam non praesens, nihil nesciens, nihil non uidens: hunc per filium suum Iesum sibi fidentibus, & ipsius praecepta seruantibus detulisse uitam aeternam, & utrunque per spiritum sanctum habitare in cordibus piorum: Deum autem, ut est remunerator omnium bonorum, ita & malorum omnium ultorem esse: Itaque nulli perire | |
[Folio 190r]
| |
praemium recte factorum, etiamsi apud homines pro bene factis reddantur mala: neminem rursus, quantumuis occulte peccet, dei uindictam posse effugere, nisi resipiscens semet illi reconciliet. Sic autem inseratur nomen Iesu mentibus puerorum, ut quàm maxime fiat amabilis illorum affectibus. Deinde persuadeatur & hoc, semper adesse pueris angelos testes ac spectatores omnium quae geruntur, aut etiam cogitantur, hos delectari pudicitia, modestia, sobrietate, charitate, concordia, diuersis offendi: In quibus uero uiderint has uirtutes, ijs multa bona referunt à deo, quo magis proficiant. His proximum est, ut de sacris scripturis quàm reuerentissime sentiant. In his enim deum uelut ex oraculo perpetuo loqui mortalibus. Hanc reuerentiam magis imbibet puer, si uiderit sacris codicibus haberi honorem, si consuescat exosculari codicem Euangelicum, si de diuinis literis numquam fiat sermo per iocum aut per contentionem, sed sobrie ac reuerenter. Discat contemplari coelorum ornatum, terrae diuitem prouentem, fontium scatebras, | |
[Folio 190v]
| |
amnium lapsus, maria uasta, animantium innumeras species, & haec omnia in hoc condita, ut seruiant usibus hominum, tantum ut homo seruiat suo conditori deo. Discat & illa beneficia, quae deus peculiariter largitus est electis suis per filium suum unicum. Postremo quae praemia maneant pios, quae supplicia impios. Admoneatur quid sit professus in baptismo, ne desciscat ab imperatore Iesu cui nomen dedit: ut uestem quam accepit candidam, seruet immaculatam. Admoneatur autem, inter omnes Christianos esse cognationem arctissimam, qualis est inter eiusdem corporis membra, quo uidelicet consuescat omnem Christianum fraterna quadam charitate uenerari, ob hoc ipsum quod Christiani sunt, sciatque Christum & laedi in suis membris, & refocillari. Discat neminem esse miserum aut esse posse, qui manet in Christo, siue contingant aduersa siue prospera, siue mors, siue uita: In rebus tristibus agendas esse gratias deo, qui nostrae salutis causa flagellat nos: in laetis non insolescendum, sed adorandam | |
[Folio 191r]
| |
dei benignitatem. Admoneatur qualiter se gerere debeat erga parentes, erga seniores, erga aequales, erga inferiores. Assuescet non fastidire pauperes, comis erga pares, reuerens erga seniores, pius erga parentes. In horum quemuis quicquid officij praestiterit, sciat se deo foenerari, cuius praeceptis haec faciens obtemperat. Exempla uirtutum potissimum illi proponantur ex uita Christi, deinde ex alijs, potissimum ijs, quorum sanctimonia sacrarum literarum testimonio commendata est. Admoneatur quàm turpe sit inuidere cuiquam aut irasci aut odisse: quàm honesta res sit habere linguam parcam, sobriam ac circunspectam, non temere loquentem nisi res postulet, nec respondentem ad quicquam quod non intelligat: Nihil autem turpius esse quàm falsa loqui, uel obtrectare famae alienae, praesertim absentium. Haec aliaque huius generis si instillentur teneris puerorum animis, erumpent aliquando in morum egregiam frugem. Vbi iam ad annum peruenerint decimumquartum, scias optimam esse materiam, et omnium quae digna sunt cognitu | |
[Folio 191v]
| |
maxime capacem, quae si negligatur, non continget altera similis. Hic igitur toto pectore incumbendum, ut & optimis opinionibus confirmetur & optimis disciplinis expoliatur. Plurimum autem contulerit ad hoc, ut talis euadat filius qualem uolumus, si primum ipsi nos tales praebuerimus. Imitandi uis peculiariter inest pueris. Si nihil uiderint in moribus parentum nisi pium, pudicum, sobrium ac modestum, uel usu referent quod assidue uident, quemadmodum balbo conuiuens discit & ipse balbutire. Monita uero non multum adiuuabunt, si puer uiderit aliud in uita parentum quàm praescripserant: nec sibi persuadere poterunt illos hoc serio monuisse, quod ipsi non praestant. Altera cura fuerit de praeceptore siue paedagogo deligendo. Qua quidem in re mira parentum cessatio. Deligunt cui committant curandum equum, & filium cuiuis committunt. Et matres nonnullae diligentius curant catellam Melitaeam, quàm filium: & pluris conduciter equiso, aut curator accipitrum, quàm praeceptor liberorum. Nec alia in re infelicius est principum | |
[Folio 192r]
| |
uulgus, quàm quod statim non traduntur praeceptoribus sanctis & cordatis. Nec tantum in praeceptore spectanda est eruditio, sed multo magis morum integritas. Hic igitur oportet liberum ac serium esse iudicium, nec accersendus ille qui semet ingerit, qui blandiens ambit, qui obtruditur ab amicis. Num aegrotus aut nauigatione periclitans audias amicos ita loquentes: Hunc adhibe medicum in meam gratiam: est enim mihi cognatus & amicus, aut, hunc admoue clauo, uehementer enim cupit: an potius responsurus es: Alibi seruiam uestris affectibus, hic periclitor, mihi commendatissimus erit medicus, quisquis sanandi peritissimus fuerit: nauclerus asciscetur, quisquis erit gubernandae nauis peritissimus. Idem facere conueniet in deligendo cui filij tui primam aetatem formandam concredere destinas. Quod si contingit idoneus, ne tamen ita curam in illum transferas, ut ipse sollicitudinem omnem abijcias, Episcopum age, ex interuallo uide quid profecerit filius. Quanquam probus tibi contigit colonus, tamen subinde uisis fundum, & si quid | |
[Folio 192v]
| |
offendit, requiris officium. Si quid deest, expostulas quur hoc sit praetermissum quod non oportuit. Et si uideris colonum non respondere tuae spei, submoues cessatorem, & allegas alium magis idoneum. Id si facis in agello, non idem facies in eo quem omnium tuorum bonorum destinas haeredem? Itáne uilior est filius quàm agellus? Nihil non facis uti quàm plurimum relinquas filio, nec curae est ut filius is euadat qui norit uti relictis. Quod quidem nihilominus absurdum est, quàm si illi compares quàm pulcerrimas citharas, nec ullam interim curam adhibeas ut ille musicam discat. Non mediocris artis est instituere primam aetatem, ac praecipue uirtutis est instituere adolescentiam. Ex talibus enim potissimum pendet omnis uita mortalium, ex ijs qui formant pueritiam, ex his qui concionibus docent populum, & ex principibus. Diogenes quum in auctione uenderetur, rogatus à praecone, quo titulo deberet praedicari: Dic, inquit, esse hominem qui sciat imperare liberis. Audijt hoc praeconium diues quidam qui teneros filios habebat domi, mer- | |
[Folio 193r]
| |
catus est Diogenem, eumque suis praeceptorem dedit. Qui uir malus est aut formandae pueritiae imperitus, etiamsi drachma conducitur, magno conducitur. Neque enim quisquis uir doctus ac bonus est, statim accommodus est erudiendae pueritiae. Multis deest lenitas, alijs laborum patientia. Caeterum qui compositus est ad tantam prouinciam satis magno conduci non potest. Quanti aestimas salutem filij tui, tanto praemio dignum existima bonum praeceptorem. Aristippus quo uix alius fuit philosophus in responsis dexterior, quum praediues quidam ageret de filio committendo, rogaretque philosophum quantum mercedis posceret, poposcit mille drachmas. Quum diues admiratus postulationis impudentiam, exclamaret: Hui ista summa seruum emere licebit. At nunc, inquit Aristippus, duos tibi seruos parabis, filium & eum quem filio conduxeris. Non improbanda uidetur illorum sententia, qui domi paedagogum alunt, donec tenerior est liberorum aetas. Sic enim & melius consultum est pueritiae, & formatoris ingenium propius inspicere licet. Quaeri solet à nonnullis, | |
[Folio 193v]
| |
utrum conducibilius sit, liberos ab uno priuatim institui, an in frequentissimo puerorum numero educari, uelut in paedagogijs, quae alibi collegia, alibi bursae uocantur. Ad haec est hominum genus medium inter monachos & laicos, de quibus antea diximus, qui ducentos nonnunquam adolescentes alunt in ijsdem aedibus. Vt uero negari non potest, solitudinem esse pueris inutilem, & ex frequenti conuictu multum esse commoditatis: ita fatendum est, in turba semper esse admixtos malos, quorum contagio plurimi corrumpuntur: deinde fieri non potest, ut cura in tam multos distracta, in singulos intenta sit. Postremo tales eruditores non licet deligere, sed aliorum arbitrio dantur ac mutantur. In collegijs autem illud est peculiare incommodum, indiligenter instituuntur in Grammatica, quod oportebat omnium diligentissime fieri. In causa sunt duo. Primum quod ilico rapiuntur ad eas disciplinas, in quibus dantur tituli baccalariorum & magistrorum. Nam & ad honorem ac libertatem est aetas ea propensior, & ea res magis conducit ad quae- | |
[Folio 194r]
| |
stum magistrorum. Quo minoris autem parent qui Grammaticam doceant, praeficiunt puerum pueris aliquem, qui nudiustertius honore magistri donatus est, uix annos natus sedecim. Atqui Grammaticam nemo recte docet, nisi qui uersatus sit in omni genere scriptorum ac disciplinarum, qui stilum exercuerit. Itaque plerisque placet media quaedam ratio, ut apud unum praeceptorem quinque sexue pueri instituantur. Ita nec sodalitas deerit aetati, cui conuenit alacritas, neque non sufficiet singulis cura praeceptoris, & facile uitabitur corruptela quam adfert multitudo. Huic proximum est, ut qui in collegio uiuunt audiúntue, peculiares tamen habeant institutores, qui priuatim illos exerceant. Dixerit hic aliquis: Recte consulis diuitibus, sed quid interim fiet tenuibus? Vtinam liceret omnibus consulere. Certe moneri diuites possunt, ut si quos uiderint pueros è pauperibus quidem, sed generosa indole natos, eos suis impendijs curent educandos, aut suis liberis adiungant, ut sub eodem paedagogo pari cura instituantur. Multa quidem sunt eleemosynarum | |
[Folio 194v]
| |
genera, quibus opulenti commercantur regnum dei, uerum sciant hoc esse praecipuum deoque gratissimum eleemosynae genus. Quaecunque uitae ratio deligetur, illud communiter omnibus pueris inserendum, ut articulate explanateque consuescant pronunciare, deinde ut expedite legant ac scribant. Ex libris plurimum est tum solatij tum utilitas. At lectione delectari non potest, qui imprompte legit. Expediet & eos quibus res ampla est, artem aliquam ex mechanicis sed honestiorem discere, qualis est ars pingendi, statuaria, plastice, aut architectonica. Etiamsi uideo genus hoc artium non probari philosophis, nobis sordere non potest, qui Christum adoramus fabrum, fabri dictum filium. Dum haec discunt uitant ocium, & si deuolet fortuna, habent uiaticum: sin minus, uerum est quod uulgo dicunt, neminem arte grauari. Sunt qui puellarum absolutam educationem existimant, si usque ad nuptias sic inclusae teneantur, ut nec aspiciant, nec aspiciantur à uiris, quum interim uiuant interstultas & ineptas mulierculas, unde plus hauriunt corruptelae, quàm si cum uiris age- | |
[Folio 195r]
| |
rent. Magnam fateor rem praestitit, qui uirginis suae pudicitiam seruauit illibatam. Verum ea demum pudica est, quae didicit quid sit pudicitia, quibusque modis seruari possit. Sanctis opinionibus imbuendus est puellaris animus, ut quod facit, iudicio faciat & ex animo. Vulgus ineptum existimant puellas institui literis, at qui sapiunt, comperiunt nihil esse uel conducibilius ad bonam mentem, uel tutius ad pudoris custodiam. Verum hac in re pro suo quisque iudicio faciet, quod uel conditio praesens, uel rerum suadebit necessitas. Certe uigilantiorem custodiam requirit aetas puellae iam grandescentis quàm pueri: utriusque uehementer est lubrica, sed puellae plures tenduntur insidiae, & animus est imbecillior, & si quis lapsus acciderit, foedior est famae buccina. Rosa lactea facili contactu aut afflatu marcorem contrahit. Postremo preciosissimus ille uirginitatis thesaurus est irrecuperabilis. Hic, uti dixi, prima cura erit, ut animus puellae sanctissimis opinionibus imbuatur, discatque nosse primum quid sit honestum, deinde etiam | |
[Folio 195v]
| |
amare. Proxima erit, ut ab omni contagio turpitudinis seruetur immunis. Diu uitia nesciat, amet nunquam. Tertia, ut ab ocio tanquam à peste nocentissima bonorum morum arceatur. Ad innocentis ingenij corruptelam plurimum ualet conuictus impudicus. Hic in primis requiram patris ac matris officium, ne quid nequiter dicant, faciántue praesente filia, quantumuis puella. Ad discendam nequitiam, nescio quo pacto, praecoces sumus omnes. Et si nondum sentiant, quod audiunt uidentque, tamen haeret animis malum semen, aliquando in noxiam herbam erupturum. Maxima debetur puero reuerentia, sed maior tenerae uirgini. Proinde pater aut mater, si quid paras parum pudicum, ne tu uirgunculae contempseris annos. Vbi uitabunt liberi conuictum improbum, si à parentibus discunt nequitiam? Apud nonnullas nationes haec est aulica puellarum educatio: Mane seruet opera comptricum ac fucorum, hinc ad sacrum quo spectent ac uicissim spectentur, mox ientaculum, deinde fabulae. Post haec prandium. A prandio stationes, nugae, facetiaeque. Sparsim procumbunt puellae, in harum gremium | |
[Folio 196r]
| |
se conijciunt uiri, Quae neminem repellit, maxime laudatur à ciuilitate. Deinde lusus inepti, nonnunquam parum pudici. Sic transigitur interuallum pomeridianum, donec redeat coenandi tempus. A coena rursus eadem ciuilitas, quae fuit à prandio. Inter haec exempla nutriuntur principum pueri, teneraeque puellae. Nec multo sanctius educantur in agris. Filij filiaeque nobilium totos dies agunt inter saturos & ociosos ministros, plerumque sordidos & moribus impuris. Alioqui quo pacto fallerent tempus? At quanto rectius tempus hoc fallerent texendis auleis? Aristoteles non uult liberos cum seruorum grege misceri, ob mores ac fabulas illiberales. Et habebant ueteres andronitides in quibus uiri uersabantur, habebant gynaeconitides in quibus mulieres, habebant parthenones in quibus uirgines solent uersari. Vis autem audire, quàm anxia custodia debetur pudicitiae uirginis, docet hoc nos sapiens ille Sirach: Filij, inquit, tibi sunt, erudi illos, & curua illos à pueritia illorum. Filiae tibi sunt, serua corpus illarum, & non ostendas hilarem faciem tuam ad illas. Quod | |
[Folio 196v]
| |
tandem praeceptum audio? Qui fieri potest ut pater non amet filias, praesertim morigeras piasque, & si amat, quo modo potest illas tetrico uultu obtueri? Imò quoniam uere diligis filias tuas, ob hoc ipsum dissimulabis hilaritatem uultus erga illas. Quid periculi? Expedit eum sexum et aetatem perpetua reuerentia contineri. Ab hac nonnihil remittit paterni uultus hilaritas. Si quid indecore fit à puellis, paterni uultus seueritate castigandae sunt: si nihil peccant, tamen ne peccent, serius sit patris uultus non amarulentus. Quid diceret Sirach, si conspiceret quosdam horum temporum patres, qui praesentibus filiabus iam pubescentibus aut etiam puberibus, uino hilares iactant suas pristinas nequitias, & totam iuuentutis scenam aperiunt? Imò thalami mysteria effutiunt? Et tales patres in peccato filiorum parant abdicationem: & si quid acciderit filiae, coelum terrae miscent. Quid saeuis in liberos impie pater? De te ipso potius poenas sumito. Ad haec illos instituisti. Miraris si faciunt adolescentes, quod abs te factum toties audiere glorian- | |
[Folio 197r]
| |
tem? Quo ore, inquit illa, obiurgabis filium? Turpius est iactare turpiter facta, quam facere turpia. Sed turpissimum est id facere apud liberos. Et miraris si tui parum reuerentes habes liberos, quum tu nullam erga illos habeas reuerentiam? Aut ubi futura est tuta sobolis tuae pudicitia, si apud te periclitatur, quem oportebat esse custodem incorruptissimum? Nonnulli sic assueuerunt uerbis obscoenis, ut frequenter & imprudentibus excidant. Huius rei uidimus exemplum memorabile Bruxellis in aede, diuae Gudulae sacra. Quum esset illic densissima hominum frequentia, ingressa est matrona quaedam cum primis honesta, clarique nominis. Cum subito collapsa esset in pauimentum, ex inuecta pedibus niue lubricum, territa magna uoce exclamauit, nominans, quod pleraeque faciunt ex assuetudine, pudendum uiri membrum. Ingens omnium risus obortus. Illa misere erubuit. Lapsus erat, sed quid opus est talibus assuescere? Nonne eadem opera possint assuescere, ut si quid subito fuerit obiectum quod metuant, Iesum aut Mariam nominent? Similis est | |
[Folio 197v]
| |
in quibusdam assuetudo male precandi, si quid accidit molesti: aut deierandi, si quid narrant. Eadem opera qua dicunt, centum diaboli, dicere possent: Deus sit mihi propitius. Sunt qui non possint quatuor uerba dicere, quin admisceant iusiurandum. Haec à teneris imbibunt pueri. Vehementer inficiunt teneros animos amatoriae fabellae, quibus aetas ea facile capitur. Harum bona pars non uacat obscoenitate. Procul arceantur à uirgine tales confabulatrices, quae malis colloquijs corrumpunt mores bonos. Venenum est quod insibilant teneris auribus. Iam apud quasdam nationes etiam solenne est quotannis aedere nouas cantiones, quas ediscunt puellae. Quarum argumentum ferè tale est: Delusus ab uxore maritus, aut puella frustra seruata à parentibus, aut furtiuus cum amatore concubitus. Atque haec ita referuntur quasi bene gesta, applauditurque felici nequitiae. Pestilentibus argumentis additur tanta sermonis obscoenitas, per metaphoras & allegorias, ut ipsa turpitudo non possit loqui turpius. Et hic quaestus alit multos, praesertim apud Flandros. | |
[Folio 198r]
| |
Si leges uigilarent, talium naeniarum artifices deberent caesi flagris sub carnifice, pro lasciuis lugubres canere cantilenas. Et hi qui publice corrumpunt iuuentutem, ex scelere uiuunt. Et inueniuntur parentes, qui putent esse ciuilitatis partem, filiam non ignorare talia carmina. Prisci iudicarunt Musicam ad liberales disciplinas pertinere. Sed quoniam numerosi illi soni magnam uim habent ad afficiendos hominum animos, intantum ut quidam hinc collegerint, ipsam animam esse harmoniam, aut certe habere harmoniam, nam simile simili delectari, studiose distinxerunt Musicae genus, Doricum caeteris praeferentes. Et hanc rem tanti momenti iudicant, ut censeant oportere legibus cauerti, ne recipiatur in ciuitatem Musica, quae corrumpat animos ciuium. In nostra uero musica, ut omittamus uerborum & argumentorum obscoenitatem, quantum est leuitatis, quantum etiam insaniae? Erat olim actionis genus, qua sine uerbis sola corporis gesticulatione, repraesentabant quicquid uolebant. Itidem in huiusmodi cantilenis, etiam si uerba sileantur, | |
[Folio 198v]
| |
tamen ex ipsa musices ratione deprehendas argumenti spurcitiem. Adde hic tibias Corybanticas, ac tympanorum strepitus, in rabiem agentium. Ad hanc musicam saltant uirgines, huic assuescunt, nec putamus ullum esse periculum moribus. Quid quod hoc musices genus à choreis & comessationibus inueximus in templa? Et quod est absurdius, magno conducuntur, qui sacrorum maiestatem ineptis garritibus contaminent. Non excludo Musicam à sacris, sed harmonias requiro sacris dignas. Nunc sonis nequissimis aptantur uerba sacra, nihilo magis decore, quàm si Thaidis ornatum addas Catoni. Interdum nec uerba silentur impudica cantorum licentia. Haec si leges negligunt, tamen oportebat aduigilare sacerdotes & episcopos. Qui assueuerit turpiloquio, non abhorrebit à turpibus factis, inquit Aristoteles. Rogarit aliquis: Quid est turpiloquium? Nam sunt turpia factu, quae tamen citra obscoenitatem referuntur, quod genus est furtum & homicidium. Sunt rursus quae suapte natura turpitudinem non habent: attamen | |
[Folio 199r]
| |
si nudis uerbis proferas, habent obscoenitatem: uelut habere rem cum uxore, exonerare uentrem, reddere lotium. Nulla est corporis pars inhonesta. Deus enim omnia creauit & bona & pulchra: & tamen quibusdam hoc reuerentiae debetur ut tegantur: nec hoc solum debetur, uerum etiam ne nudis uerbis nominentur, sed uerecunda circumitione significentur. Vulua uerecundum est uocabulum, aeque atque matrix: & tamen apud imperitos infamatur. Naturam mulieris uerecunde dixeris, pudendum illius membrum indicans. Item pudenda uiri uerecunde dixeris. Eadem reuerentia seruanda in nominandis horum membrorum actionibus, de quibus modo diximus. Primum igitur obscoenus est, qui nude nominat ea quae uerecundiae causa tecte debent significari: Deinde qui turpiter facta, quamuis non obscoena dictu, sic narrant, ut laudent fauentque turpitudini. Veluti qui nominat adulterium, non est obscoenus: caeterum qui cum uolupta te depingit, quibus artibus uxor deluso marito receperit adulterum, turpiloquus | |
[Folio 199v]
| |
est. Si res poscet ut turpia facta narrentur cum detestatione narrentur: quemadmodum & benefacta cum approbatione referenda sunt. Quanquam aliena malefacta nunquam referenda sunt, nisi suadeat utilitas. Qui res honestas uituperando narrat, turpiloquus est. Sed plus quàm turpiloquus est, qui castos sermones ad res obscoenas accommodat: qualis est cento nuptialis Ausonij, simpliciter indignus homine Christiano. Rursum ut non est obscoenum dicere furtum, aut homicidium: ita sunt prodigiosae quaedam criminum, praecipue libidinum, species, quas non expedit audire pueros ac uirgines, nisi compellat necessitas, atque id tum quoque multo cum pudore, multaque cum detestatione faciendum est. De hoc genere loquitur Paulus Ephesijs quinto: Quae autem occulte fiunt ab ipsis, turpe est & dicere. Interdum usus habet obscoenitatem, quae nec in rebus est nec in uerbis: itaque fit, ut eadem uox alio tempore locóque sit uerecunda, alio non. Veluti bini apud latinos uerecunda uox est, apud Graecos obscoena. Ita patrare | |
[Folio 200r]
| |
quondam fuit inuerecunda uox, hodie caret obscoenitate. Et apud nostrates, amandi uox, quae olim pudoris gratia fuit ascita, quo congressum uiri cum muliere significarent: nunc sic infamata est, ut ne in pudico quidem sensu possis uti uerecunde, adeo ut obscoenitas offendat aures, si quis dicatur amare matrem. Ostendi species omnes turpiloquij, quo facilius uitetur omnis obscoenitas. De picturarum obscoenitate iam antea nonnihil attigimus. Aristoteles adeo putat picturas statuasue lasciuas ad morum corruptelam facere, ut hoc uelit per magistratus publicis legibus caueri, ne quid imaginum sit in ciuitate, quod admoneat turpitudinis. Lingua loquitur auribus, pictura loquitur oculis: multoque loquacior est pictura quam oratio, & frequenter altius descendit in pectus hominis. Et poenam atrocem praescribit Aristoteles, si quis quid turpiter dixit. Quam inquies? Si liber fuerit, nec adhuc ad honorem comessatorum admissus, ab honore repellatur: sin grandior, quoniam seruile facinus admisit, seruili ignominia afficiatur, hoc est, caedatur Ioris. | |
[Folio 200v]
| |
Seruile crimen est linguae petulantia, quod ab ingenuis oportet, procul abesse: sed multo longius ab ijs quos Christus suo sanguine redemit à seruitute peccatorum in libertatem filiorum dei. Haec erat ethnici philosophi sententia: & non pudet Christianos, homines spurcissimae petulantiae, profestiuis ac lepidis amplecti? Quid memorem quanta sit in signis ac picturis licentia? Pingitur, & oculis repraesentatur, quod uel nominare sit turpissimum. Haec argumenta prostant publicitus in tabernis ac foro, & uolentium nolentium oculis ingeruntur, quibus incendi iam frigidius aeuo Laomedontiades & Nestoris hernia possit. O legum ac magistratuum oscitantiam. Philosophus undiquaque profligat imaginum obscoenitatem, nisi si qui dij sunt, quibus leges attribuunt turpitudinem. Sentit opinor de Venere et Cupidinibus nudis, de custode hortorum, de Satyris & Phallis Bacchi: in quorum festis solenniter turpia quaedam agitabantur. O nouam philosophi religionem. In dijs permittit turpitudinem, ubi maxime conueniabat abesse | |
[Folio 201r]
| |
turpitudinem. Decet enim numina à puris pure, à castis caste coli. Tantundem & Seneca tribuit receptis legibus, ut populus ineptis ritibus colat deos: non quod pium sit, sed quod praecipiat lex. Quanquam Aristoteles ab huiusmodi sacris uult arceri teneram aetatem. Agamus gratias deo, quod nostra religio nihil habet non castum & pudicum. At tanto grauius peccant, qui rebus natura castis inuehunt impudicitiam. Primum, quid est necesse quasuis fabulas in templis depingere? Iuuenem ac puellam eodem in lecto cubantem? Dauid contemplantem è fenestra Bethsabeam, & ad stuprum euocantem: aut amplectentem ad se delatam Sunamitin, Herodiadis filiam saltantem? Argumenta sumpta sunt è diuinis libris: sed in exprimendis foeminis quantum admiscent artifices nequitiae? Haec in altaribus ubi peragitur Eucharistia, quae ne in aedes quidem pudicas sunt recipienda. Procul igitur absint ab aedibus tuis lasciui iuuenes, ociosi, saturique, nonnunquam & ebrij famuli, garrulae mulierculae, saltatriculae, & Atellanarum histrio- | |
[Folio 201v]
| |
nes, mimi, ludiae, turpilo quae picturae: breuiter quicquid per oculos, per aureis, aut quocunque pacto tenerae pubis animos possit inficere. Quae tantum abest ut sint aliunde in aedes accersenda, ut etiam si quis forte talis irrepserit in familiam, protinus sit exigendus cum pessima gratia. Obsecro, quae nam est ista Christianarum legum patientia? Quidam hoc quaestu nunc uiuunt, nanciscuntur alicunde puellam elegante forma: eam adhuc teneram flectunt ad saltus & lasciuas gesticulationes: ingerunt sese conuiuijs magnatum, atque etiam episcoporum. Vbi iam grandior est facta prostituunt. Itaque unius miserae uirgunculae pernicies alit tres ualentes iuuenes cum muliere quae se praedicat esse matrem. Et talibus ganeonibus datur unus aut alter aureus pro re bene gesta. Si qua cura morum esset magistratibus, hic deberet adesse: Rogaret illos errones, unde puellam sint nacti: comperirent forte plagio sublatam ex aedibus boni uiri: Deinde, quum ualeant corpore, quur hoc turpe genus ocij sibi delegerint. Vt commodis- | |
[Folio 202r]
| |
sime respondeant, saltem hoc honoris promerentur, ut publice caesi uirgis, pellantur è ciuitate. Suppetit quidem hoc loco copiosissima iurgandi materia: sed rixae modus esto, quo tandem finiamus quod instituimus. Otium uero quum nulli non sit pestilens, tamen aetati lubricae longe pestilentissimum est. Semper igitur prouidendum est, ut aliquo negotio teneantur, uel lusu, si uidetur, modo liberali. Periculosius est otium, si accesserit luxus & solitudo. Nec omnino uanum est, quod habet Mimus celebris: Mulier quum sola cogitat, male cogitat. Nam paucae sunt foeminae, quae ad masculum illud animi robur profecerunt, ut res egregias secum possint animo uersare, nec unquam minus solae sint, quàm quum solae sunt. Certe pueris ac puellis inutilis est solitudo. Metuit adolescenti philosophus, quem quum uideret solum inambulantem & cogitabundum, rogauit quid ageret: Mecum, inquit ille, loquor. Tum philosophus: Vide ne cum improbo homine loquaris. Caeterum puella quae uel precibus uel lectioni intenta est, | |
[Folio 202v]
| |
nec ociosa est, nec sola. Si precatur, cum deo loquitur. Si legit sacros liberos, audit deum sibi loquentem. Sed praeceptionum nullus est finis, de quibus multa tradidere ueteres, multa recentiores. Ad compendium res conferetur, si parentes norint quid debeant praecipere, liberique parentibus obtemperent. Aetas enim illa nondum paritur, ut in primum ordinem referri possint, in quo sunt qui & per se sapiunt, & obtemperant recta consulenti. Huic contrarium genus prorsum est inutile, uidelicet eorum qui nec domi habent consilium, nec alienis consilijs duci possunt. Satis est si fuerint in medio genere, nimirum eorum, qui per se quidem nondum perspiciunt quid sit optimum factu, tamen libenter obtemperant bene monentibus. Proinde Paulus apostolus nihil aliud praescribit filijs, quam obedientiam: Filij, inquit, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est domino. Quod dixit, per omnia, non complectitur impia iussa: sed per hyperbolen indicat summam obedientiam. Sunt aliquoties morosi parentes, qui praecipiunt | |
[Folio 203r]
| |
quae nihil ad rem pertinent: caedunt ubi nihil admissum est. In his obedient per omnia filij, donec uentum fuerit ad impietatem. Ibi pietas debita parentibus cedere debet meliori pietati quae debetur deo. Responsantibus, & parentum iniquitatem allegantibus, compendio respondet apostolus: Hoc enim placitum est domino. Sit hoc unum satis aduersus omnes responsationes: Sic placitum est domino. Par est obediendi ratio seruis ac liberis. Optimum fuerit si utrique suo fungantur officio: sin qui praeditus est autoritate uergit ad tyrannidem, praestat ut inferiores obsecundent maioribus. Nihil enim seditione perniciosius. Fortasse non meretur pater temulentus aut stupidus obsequium filij, sed ita placitum est domino. Domino praestas istud obsequij, & ille reponet obedientiae praemium. Idem praecipit scribens Ephesijs: Filij obedite parentibus uestris in domino: hoc enim iustum est. Honora patrem tuum & matrem tuam, quod est mandatum primum in repromissione: ut bene sit tibi, ut sis longaeuus super terram. | |
[Folio 203v]
| |
Quur obedientiae praecepto subiecit, in domino? Indomino, id est amore domini, qui referet gratiam, & in his quae non aduersantur pietati, quam docuit dominus. Prima tabula continet ea quae pertinent ad deum: secunda, quae ad homines. Quoniam autem secundum deum primus honos debetur parentibus, unde sumpsimus uitae primordia, iure primum appellat praeceptum, quod in suo genere caeteris antefertur. Adiecit autem, in promissione. Siquidem huic uni praecepto adiectum est praemium etiam temporale, quo forent ad parendum alacriores: quandoquidem aetas ille non perinde mouetur spiritualibus. Sic enim legis Exodi uigesimo: Vt sis longaeuus super terram, quam deus dominus tuus dabit tibi. Non semper longaeui sunt super terram, qui morigeri fuerunt parentibus, propterea quod interdum felicius est celerius hinc emigrare. Certe non fallet immortalitas promissa in terra uiuentium. Longum enim dici non potest, quod aliquando finem habiturum est. Mouere poterit aliquem, quid sequutus Ambrosius, haec | |
[Folio 204r]
| |
uerba promissionis, Vt bene sit tibi, & sis longaeuus super terram, referat non ad filios, sed ad parentes. Verba ipsius sic habent: Promissio haec in Exodo continetur, ut honorifici sint parentes, & bene essent, & prouectioris fierent aetatis. Illud sentit opinor: Qualem te praebueris erga parentes, tales erunt in te filij tui. Sunt enim filij, qui suis moribus excruciant animos parentum suorum: interdum & ante diem cogunt è uita decedere: quod sanè parricidij genus est. Rursus filij morigeri floridam ac longaeuam reddunt parentum senectam. Nulla enim in re suauius acquiescit progenitorum senectus, quàm in liberis bene moratis. Sic enim ait beatus ille senior, plurimorum filiorum pater: Abundantius gaudium non habeo, quàm ut uideam filios meos in ueritate ambulare. Quod igitur officij praestiteris parentibus tuis, à liberis tuis uicissim expecta. Summam quidem autoritatem tribuit parentibus: sed hanc refrenat apostolus, iubens ut autoritas careat saeuitia: Et uos, inquit, patres nolite ad iracundiam prouocare filios uestros: | |
[Folio 204v]
| |
sed educate illos in disciplina et correptione domini. Quidam sic reprehendunt uitia, quasi nolint homines correctos, sed exanimatos, & peiores etiam quàm sunt. Atqui paterna correptio sic admoueri debet, quemadmodum medicus aegroto pharmacum adhibet. Porrigit catapotia subamara, sed interim consolatur spe sanitatis. Quod Latinus uertit educate, Graece dixit Paulus ἐκτρέφετε. Sunt enim patres, qui nihil indulgentes aetati, uolunt ilico filios suos nasci senes. At fouenda est imbecillis aetas, ut paulatim subolescat: hoc enim sonat ἐκτρέφειν. In disciplina, ἐν παιδείᾳ, quae proprie est institutio pueritiae. Παιδεύειν enim Graece à puero deductum est, quod aetas illa sit ad eruditionem compositissima. Vnde & indocti dicuntur ἀπαίδευτοι, quod ferè quibus aetas puerilis per otium ac lusum effluxit, non perueniant ad ueram eruditionem. Παιδευειν non tam est docere, quod Graeci dicunt διδάσκειν, quàm cum castigatione docere: ne dum proficiunt in literis, degenerent in moribus. Caeterum quod addit νουθεσίᾳ, hoc est ad- | |
[Folio 205r]
| |
monitione siue correptione domini, sciscitabitur aliquis: Quae tandem est domini correptio? Paulus Hebraeis scribens expedit: Quem diligit dominus corripit, flagellat autem omnem filium quem recipit. Talis sit ergo patris correptio, charitate temperata, & ex charitate profecta. Apparet hic Paulum de filijs natu grandioribus loqui. Vnde id potest conijci? Primum quod totam autoritatem hic defert patribus, matrum non meminit: Deinde quod omnem parentum castigationem circunscribit correptionis cancellis: de caedendo nulla mentio, quum Solomon dicat: Qui parcit uirgae, odit filium suum: qui autem diligit illum, instanter erudit. Est igitur aetas cui uirgae sunt utiles: est, cui pro uirgis sufficit obiurgatio. Phryx, ut aiunt, plagis emendatur. At ingenuus, quem nec metus dei, nec parentum reuerentia, nec pudor, nec conscientia mouet, ne uerberibus quidem fiet melior. Illud autem cauendum patribus, ne commoti uel caedant uel obiurgent. Mulier autem, quoniam impotentius commouetur, tem- | |
[Folio 205v]
| |
perabit à uerberibus, praesertim sexus masculini: marito potius hoc negotium deleget. Similiter & Colossensibus scribens Apostolus, patrum autoritatem mitigat: Patres, inquit, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, ne pusillo animo fiant. Quod Latinus uertit, ne pusillo fiant animo, significantius dixit Paulus, μὴ ἀθυμῶσι, id est, ne despondeant animum, siue ne deijciant animum. Sunt enim patres quidam in obiurgando supra modum saeui, nec ullum faciunt obtundendi finem, donec uictus huiusmodi conuicijs adolescens clàm aliquò subducat sese, uel in militiam, uel in monasterium, uel in aliud aliquod praecipitium, suo malo parentis saeuitiam ulciscens. Patris imperium cum persuasione coniunctum esse debet. Adolescentes autem plerunque delinquunt, uel inscitia uel incogitantia. Inscitiae medetur παιδεία, incogitantiae νουθεσΐα, cui repugnat ἀθυμΐα. Eruditio rationibus & exemplis propositis, demonstrat quid expetendum, quid fugiendum: causasque reddit, quare sic expediat ei qui formatur. Νουθεσΐα uox inde dicta est, quod | |
[Folio 206r]
| |
reuocat in animum, quod per incogitantiam exciderat, ac mentem quae iam elapsa fuerat, reponit. Nihil proficiebat Demea uociferans: O coelum, ô terra, ô maria Neptuni. Quanto dexterius lenis ille pater, ubi ruborem & lacrymas excussisset adolescenti, adhibet paternam obiurgationem: In qua ciuitate tandem te arbitrare uiuere? uirginem uitiasti, quam tibi ius non erat tangere. Nolim caeterarum rerum te socordem eodem modo. Hac lenitate traxit adolescentis animum ad quoduis obsequium. Est tamen uitiosa quaedam lenitas ac facilitas praua, cuius exemplum habes HeliGa naar margenoot+ sacerdotem, uirum pium, sed qui filios haberet insigniter impios, quos nihil mouebat senilis admonitio: Quia dominus, inquit, decreuerat occidere illos. In humanis erratis dandum est aliquid humanae fragilitati, caeterum ubi profecit eò malicia, ut nec à diuis nec ab hominibus abstineant iniuriam, qui peccat si corrigi non potest, tollendus è medio est, ne plus noceat. Brutum qui filios securi percussit, quod Tarquinij doinatimonem expulsam reducerent, mirantur | |
[Folio 206v]
| |
plerique, laudant pauci. In pueris pluribus de causis maior celeriorque docilitas est. Primum quod uacuum habent pectus, ueluti tabula complanata, in qua possis quod uelis exarare. Deinde quoniam mirantur omnia tenacissime retinent, quod impressum est. Postremo adest etiam infantibus imitandi dexteritas, prima ingenij significatio. Occupanda est igitur aetas tenerior, priusquam amoribus alijsque cupiditatibus inficiatur, & utendum illius dotibus, quas in hoc addidit deus, quo facilius ad uirtutem fingeretur. Quoniam autem semper tenent, quod primum fuerit infusum, instillanda sunt optima. De praecipuis igitur uirtutibus colligendae sunt paucae, sed exquisitae sententiae. Eas potissimum è sacris uoluminibus oportet decerpere, quanquam & in Ethnicorum libris permulta sunt, homine Christiano non indigna. Rursus quoniam facile quod uident imitantur, prouidendum est ne quid uideant quod imitari turpe sit. Vbi iam uentum erit ad illud non Pythagorae biuium, nam ab ipsa statim insantia uia uirtutis amplectenda est, sed ad | |
[Folio 207r]
| |
compitum, in quo de deligendo uitae degenere deliberatur, cauendum est ne parentes filios filiásue suas ad aliquod uitae genus, ad quod propensi non sunt, compellant: praesertim si tale sit, ut semel ingresso non sit reditus, quale est initiatorum sacris ac monachorum. Hic uarie peccatur à parentibus. Quidam onerati numerosa sobole, destinant aliquot sacerdotum & monachorum instituto, quoque facilius illaqueent eos, curant ut adhuc impuberes initientur sacris, aut in monasterium abdantur. Hypodiaconus resilire non potest: uinctus ille est, & saepe non cogitat se esse uinctum, qui tenetur. Quod si metuunt ne aetas adferens iudicium, mutet illorum sententiam, procurant à Romano pontifice bullam, ut liceat ante tempus initiari sacerdotio. Hi sic cogitant: Si facultates diuidantur inter tam multos, peribit decus nostrae familiae: nunc filius fortassis fiet Praepositus aut Abbas, tum nos cum illo bibemus, nobis non erit grauis. Alij non tam utilitatem sequuntur, quàm tutum. Considerantes enim effrenem uitam adolescentis, metuunt ne turpiter oc- | |
[Folio 207v]
| |
cidatur, aut ne quando poenas det legibus. Ab hoc metu liberant illos rasura & cuculla. Alij religionis titulum praetexunt: Volo, inquiunt, ex liberis meis aliquot esse dicatos deo, ut sint qui orent pro me uita defuncto. Itáne caeteri dedicati sunt diabolo, aut soli sacerdotes ac monachi possunt orare? Tolerabilius hoc quoque, si persuaderent, nunc cogunt, negant se aequo animo morituros nisi impetrent quod imperant. Illud consultius, ut si uiderint filium aut filiam propensam ad simile institutum, non statim parentes applaudant, sed explorent unde conceperint eum affectum, ex sese, an ex instinctu alieno. Si senserint esse Pharisaeos, qui sui commodi gratia uenantur proselytum, edicant illis ut abstineant ab alienis liberis. Sin ex sese conceperunt eum affectum, primum obseruent an reliqua illorum uita uoto respondeat. Si compererint mores undique luxu, uoluptatibusque corruptos, sciant eum affectum ex deo non proficisci. Hic quidam conniuent etiam ad filiorum nequitiam, dicentes: Expleat se semel, quo postea magis oderit uo- | |
[Folio 208r]
| |
luptates. O stultas uoces, sit homo pessimus ut subito fiat optimus. Quod si uita respondet proposito, ne tamen ilico mos geratur illorum animo, sed, quemadmodum ad certamen Olympicum iuuenili calore properantibus ponuntur ob oculos, quam multa sint tum facienda tum ferenda, qui uelint uincere: ita conueniet his occinere difficultates & incommoda eius uitae, ac ueri sacerdotis uerique monachi proponenda imago. Deinde corporis & animi habitus conferendus est cum eo uitae genere quod ambiunt. Quod si filius ad singula sobrie saneque responderit, diuque in eo perstiterit affectu, bona spes est illum bono duci spiritu, nec parentes perpetuo debent reluctari, ne forte pugnent cum deo. Nunc complures sunt, tum uiri tum foeminae, qui simul atque per aetatem intellexerint se parentum artibus ac uinolentia detrusos in uitae genus, ad quod non erant natura compositi, Diris deuouent illos, tantum abest ut pro eis orent. Sic educandi sunt liberi, ut siue flectant animum ad sacros ordines, siue ad statum coniugalem, puri ad pura ueniant. Si iuuenis non | |
[Folio 208v]
| |
amore religionis, sed ut licentius scortetur: abhorret à matrimonio, persuasione inducendus est, ut consulat animae: sin uel natura uel certo iudicio abhorret, non est repugnandum. Idem sentiendum de genere studiorum, deque caeteris uitae institutis, quae sunt innumerabilia. Felicius enim ferè succedit, ad quod natura compositus es. Video circulum huius disputationis ad caput esse reuolutum. Ab ea coepimus aetate, quae paratur fingiturque matrimonio, & eôdem deduxit nos disputationis periodus. Hactenus igitur huius uoluminis modus esto.
Christiani matrimonij institutionis per Des. Erasmum Roterodamum, finis.
BASILEAE APVD IOANNEM Frobenium. Mense Augusto. An. M. D. XXVI. |
|