Christiani matrimonii institutio
(1525)–Desiderius Erasmus– Auteursrechtvrij
[Folio a2r]
| |
[Folio a2v]
| |
nij. Quanquam autem mihi perpetua fuit usque uoluntas praestandi, quod spoponderam, tamen toties tot negocijs, molestijs, ac morbis, ab hoc negocio uel submotus sum, uel auocatus, ut coeperim uereri, ne fidem meam hic requireret, quam sero quidem libero, caeterum an in totum liberem nescio. Nam qui iusto numero, sed iniquo pondere nec satis proba materia resoluunt aes alienum, à commodis creditoribus dimittuntur, cum difficilibus habent litem. Idem mihi metuo, nisi quod res est cum aequissimis ac facillimis creditoribus. Ad hoc ut uiuat spiretque, deinde ut sibi constet quod scribis, plurimum habet momenti calor & impetus animi, si liceat illum persequi. Nunc mihi nunquam contigit totum biduum in argumento suscepto perseuerare. | |
[Folio a3r]
| |
Vnde mirabor ipse, si non offendet passim frigens & abruptus sermo. Quod si ego in depingendo matrimonio non satis probum artificem praestiti, tamen ex tuis sanctissimis moribus absolutum exemplar petere licebit, uel sanctissimi uel felicissimi coniugij. Absit adulationis suspicio. Non tua bona sed dona dei in te tum miramur tum praedicamus. ELISABETHAE Hispaniarum quondam reginae, matris tuae uirtutes heroicae pridem orbe toto celebrabantur, cuius integerrimi mores uere bonus odor erat dei in omni loco. Tuae dotes nobis propius cognitae sunt, ex quibus & illius uirtutes aestimamus non aliter quàm ex tabula pictoris artem agnoscimus. Nec minus absolutum opus in MARIA filia tua expectamus. Quid enim non expectemus à puella | |
[Folio A3v]
| |
sanctissimis prognata parentibus, & sub tali matre educata? Dominus hanc felicitatem orbi Christiano ut perpetuam esse uelit precor. Bene uale. Datum Basileae. An. M D. XXVI. Id. Iulij. |
|