Comprehensio
Medicum codicem 19308 ex Bibliotheca Burgondica Bruxellensi cum annotationibus criticis et commentario typis primum edendum curavimus.
Versibus theodiscis saeculo decimo quarto membranis conscriptus, certe superiore saeculo hic codex compositus est. De eadem disserit materia, quae a Thomas Cantimpratensi in primo libro scilicet ‘Libro de Anathomia Humani Corporis’ ejus De Natura Rerum encyclopedicae disputationis explicatur.
Plane verbis neerlandicis mediis prima editio illius disputationis subest, sed aliqua ex parte contrahitur. Tria argumenta agitat quorum primum partes corporis humani physiologice potius quam anatomice describit, secundum vero artem obstetricam necnon gynaecologicam juxta Muscionis et Sorani doctrinas explicat, tertium autem theoriam de servanda sanitate et de ordine vivendi physice juxta pseudo-aristotelicum illud documentum ex Epistola pernota Alexandro regi missa tractat.
Cum, nullo obloquente, supradictus liber ex Cantimpratensi codice deesset in theodisca conversione totius ejus operis cui nomen Der Naturen Bloeme (i.e. Flos Naturae) auctore neerlandico didactico poeta Jacobo a Maerlant, jam prius codex membranaceus 19308 eidem Jacobo adscribebatur. Novis argumentis hanc hypothesin collustrare operam dedimus. Etsi nulla certa ratio Jacobum a Maerlant hujus codicis scriptorem esse manifeste demonstrat, omnia tamen in illum concurrunt de illoque consentiunt.
Quid ad scientiam biologicam et medicam hoc opus valeat, nullo dubio quin specimen scolasticarum doctrinarum Medii Aevi aestimandum sit. Operibus Ypermanni longissime vincitur.
Codex Bruxellensis 19308 conspicuum ad promovendam eruditionem et ad animos excolendos aptissimum scriptum ingeniis humanisque civium ordinibus vernacula lingua habendus est.