Occasio arrepta. Neglecta(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 331] [p. 331] Ad librvm. VAde, Liber. Dubitas? comes est Occasio, vade. Hac duce Maeandros tesqua nec vlla time. J, propera; adspirans tibi velificabitur aura Avstriadvm: incisas quae velit esse moras. Auster, io, perfla. quid enim? caeco impete Psyllus Austrinis iterùm flatibus arma mouet. Namque procellarum quondam furibundus habenis Exitium spirans Auster agebat equos. Arma, arma, exclamant Psylli: simul arma capessunt; Et stolidè in ventos irrita tela vibrant. Auster, arenarum cumulos mugitibus inflans. Mergit arenosis arma virosque iugis. Ecquid in obscuris ludo? nox atra recede. Quis mihi nunc Auster, quis mihi Psyllus erit? Fallor? an Haeretici Psyllorum in imagine pugnant? Scilicet hydrorum sanguine vtrique tument. Haec si Aquilas contra armigeras (quas ardua Gentis Avstriacae attollens gloria in astra rapit) Vesanas ductans acies malè prouida turba Iuerit: aut flammá luminis icta cadet; Aut malè ventosis composta tumultibus Austri Sentiet in proprium tela retorta caput. Ergo, Liber, temnas inimica ausa omnia, cùm te Maiestas & amor protegat Avstriadvm. Et propera securus iter; ne Occasio ridens Jngerat; En, sequeris, quae fugienda doces. I.C.B. Vorige Volgende