Occasio arrepta. Neglecta(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina 277] [p. 277] Periocha. Qvae priscis memorata Sophis, viduata capillis Occiput, at frontem crinita Occasio (nempe Obuia prensari facilis, fugitiua regressum Nec prece, nec pretio, lacrymisque, datura priorem) Hanc dare Palladiá Juuenes meditantur arenâ. Ecce tibi in Scenam prodibit amabile Tempvs, Quo duce se cuiuis Pandora Occasio promtam Jngeret: atque suas deproment ordine vires. Praesto aderit Praestes, stellata in veste, Tonantis Aliger; exacuens nutantia corda Iuuentae, Temporis & molles ne spernant Virginis horas: Ast ansam arripiant auidi, quae Numine Diuûm Obtigit, et capiant quas fert Occasio dotes. At verò, insidiis & tetri fraude satanae, Vertitur in risum Tempvs: similique cachinno Excipitur tantis Occasio foeta tropaeis. Ilicet illud abit: volucri simul ocyor Euro Haec fugit, opportuna aliis; qui fronte comatam Jniectaque manu sistunt, donisque fruuntur. Elapsam implorant serò lugentque priores. Ne tamen aeternas subeant pro crimine flammas; Angelus addit opem, vitae veniaeque sequester. Amissá praedâ Daemon furit: vtque dolorem Leniat, in quondam captos exasperat iram. Vorige Volgende