Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 275]
| |
Dentrificium.
Saecvla! quàm simplex tam candidus iste libellus
Quod bonus & pueris peruius esse velit;
Sentiet obliquos Caluini de grege dentes,
Nasos, queîs benè olet praeter oleta nihil.
Planos versiculos carpent: hui! talia nobis
Procudunt vestrae docta Lycaea scholae?
Cur? Rvssam nec scurra cano, nec mordeo Momvs.
Putidulè id faciam; Macte! Poëta vocer.
Versibus avreolis sic nempe parissima scripsit,
Qui putridè Iesvm proscidit & Socios.
Aurea si vobis tam plumbea; sat scio, vestrum
Nil hîc ad nasum, nil facit ad stomachum.
Ergo aliò dentes: nam, rodere siqua lubido est;
Quod longùm rodant, Amphitheatra dabunt.
Si canibus liuent, si broncis sesquipede exstant;
Nitro ibi defrictos, lima dolabit eos.
At cauesis, atrox haec limatura venenum est:
Quale nec inferno Cerberus ore vomit.
|
|