Ad candidvm lectorem.
Cvm inaudissem, amice Lector, non vno loco à quibusdam in gratiam studiosae Iuuentutis, Dialogos & Dramata (occasione Typi Occasionis ante biennium in lucem editi) fuisse data, versibus forsan, quos iconibus Occasionis subieci eum in finem transscriptis; tametsi non dubito quin id illi meliùs elegantiusque, cùm nec Poëtam nec Choragum profitear; quia tamen Drama illud in promtu erat, quod olim ad tenerae aetatis exercitium, simplici Camoena luseram; vndeque versiculos ipsis iconum lamellis incisos excerpseram: Visum fuit quibusdam (quorum dignitati & auctoritati plura debeo) facturum me studiosae Iuuentuti rem non ingratam, si Drama ipsum, quod toti de Occasione tractatui principium dedit, eiusdem ad calcem adnecterem. Feci non grauatè: praesertim cùm vt nihil admodum vtilitatis adferret, nihil quoque sit obfuturum. Hoc interim te monitum velim, Dialogum hunc non iam in Scenas vt antè, sed in Schemata digestum; vt iconibus ipsis singulisque libri partibus examussim re spondeat, sicque ab inuicem lucem accipiant. Itaque & hoc nostrum qualequale studium, Lector, boni consulito.