Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 151]
| |
Schemat. 8. Cap. 3.
| |
[pagina 152]
| |
Ideò & Saul de se confessus, ne pilo quidem meliorGa naar margenoot+ prudentiórve ex ea confessione euasit. Dum siquidem Dauidem innoxium ad necem persequeretur, accideretque vt Dauid dormienti Regi seruisque stertentibus, hastam & scyphum aquae, qui erat ad caput eius, auferret, eque eminentiori loco custodes regis negligentiae accusaret, nominatimque ducem militiae Abner, dicens: Nónne respondebis Abner? Et respondente Abner ac dicente, Quis es tu qui clamas & inquietas regem? ait Dauid ad Abner: Numquid non vir tu es? & quis alius similis tui in Israël? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est vnus de turba, vt interficeret regem dominum tuum. Non est bonum hoc quod fecisti. Nunc ergo vide, vbi sit hasta regis, & vbi sit scyphus aquae, qui erat ad caput eius. Cognouit autem Saul vocem Dauid, & dixit: Numquid vox haec tua, fili mi Dauid? Et ait Dauid; Vox mea, domine mi rex. Quam ob causam dominus meus persequitur seruum suum? Quid feci? aut quod est malum in manu mea? & ait Saul: Peccavi; reuertere, fili mi Dauid: nequaquam enim vltrà tibi malè faciam, eò quòd pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie. Apparet enim quòd stultè egerim, & ignorauerim multa nimis. Dauid occasionem nocendi suo persecutori toties oblatam, numquam arripuit; Saul verò toties econtrà oblatam, pacis, amicitiae, & resipiscientiae occasionem visus est quidem apprehendere; verùm, quoties oblatam permisit elabi, toties deplorauit absentem. Quis meritò vel non datam vel elapsam conqueraturGa naar margenoot+ occasionem, cùm ferè semper ipsa in vigilantis incurrat oculos? Augustinus de se lepidum refert exemplum oblatae inopinatò occasionis, cuius ope & efficacia ardentissimas ambitionis curarumque saecularium febres in se aliisque curaret.Ga naar margenoot+ Inhiabam honoribus, lucris, coniugio, & tu, Domine, irridebas. Patiebar in eis cupiditatibus amarissimas difficultates. Sed quid? an ipse suo malo medelam occasionemve remedij conquirebat? Non id lego. Sed Deo acceptum refert, qui mirabili eum iuuit occasione. Quàm ergo (inquit) miser eram! & quomodo egisti, vt sentirem miseriam meam? Pergit | |
[pagina 153]
| |
narrare. Die illo, quo, cùm pararem recitare Imperatori laudes; quibus plura mentirer, & mentienti faueretur ab scientibus, easque curas anhelaret cor meum, & cogitationum tabificarum febribus aestuaret; transiens per quemdam vicum Mediolanensem (en tibi à Deo datam occasionem) animaduerti pauperem mendicum (iam credo saturum)Ga naar margenoot+ iocantem atque laetantem: & ingemui; & locutus sum cum amicis meis qui mecum erant, multos dolores insaniarum nostrarum, &c. securitas, laetitia, liber animus mendici, ipsi occasionem praebuerunt, suam culpandi curandique cupiditatem, animique aestuantis inquietudinem. Si non arripuisset, data quidem aequè fuisset, sed neglecta & inefficax, eius culpâ. Non praeteriit quoque oblatam inopinatò occasionemGa naar margenoot+ Alipius, singularis eius amicus, sed insaniis Circensium ludorum spectandorum multùm deditus. Quodam namque die,Ga naar margenoot+ cùm sederem (inquit Augustinus) loco solito, & coram me adessent discipuli, venit, salutauit, sedit; atque in ea quae agebantur animum intendit. Et fortè (en tibi similiter & isti Occasionem praeter dantis accipientisque opinionem sponte se ingerentem, sed non negligenter exceptam prehensamque) lectio in manibus erat; quam dum exponerem, & opportunè mihi videretur adhibenda similitudo Circensium, quò illud quod insinuabam & iucundius & planius fieret, cum irrisione mordaci eorum quos illa captiuasset insania: tu scis Deus noster, quòd tunc de Alipio ab illa peste sanando non cogitauerim. At ille in se rapuit (per occasionem) meque illud non nisi propter se dixisse credidit. Ita Augustinus. Vt autem videamus, eamdem rem ab aliquibus aliquando in occasionem boni accipi, ab aliis verò interdum rapi in malum: audiamus quod ibidem additur. Et quod alius, inquit, acciperet adGa naar margenoot+ succensendum mihi, accepit honestus adolescens ad succensendum sibi, & ad me ardentiùs diligendum. |
|