Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 144]
| |
Imprvdentes sero sapivnt, svamque, deplorant amentiam. 8.
A.
Hei mihi! quo Tempvs quo se gratissimus hospes
Proripuit?
B.
Quò blanda parens Occasio rerum
Tam locuples abijt?
C.
O si mihi Iupiter illam
Nunc statuat reducem, neglectaque tempora reddat!
D.
Vt mihi nulla breuis, sine fructu, diffluat hora!
E.
O mihi delapsi fiat si copia vultus!
A.
Tempvs, ades! Nobis vtinam te Occasio sistas!
Grati eritis.
B.
Vos amplectemur.
C.
Dona placebunt
D.
O volucres Diui, pia Numina, adeste, redite.
E.
Vos reuoco.
F.
Frustrà:
G.
Renuunt auersa reuerti.
| |
[pagina 145]
| |
Schematis 8. explicatio;
| |
[pagina 146]
| |
natus Democritus. Stulti, inquit, desiderant absentia,Ga naar margenoot+ praesentia verò, etsi meliora praeteritis, negligunt. Atque ita assiduus eos manet luctus, pro temporanea illa vanaque laetitia, quam sibi ipsi effinxerunt, in occasionis temporisque illusione, qualem in tertio & quarto Schemate eos exercuisse notauimus. Hinc in caput ipsorum iusto Dei iudicio vibretur, quod dixit Sapiens: Extrema gaudij luctus occupat. quodque D.Ga naar margenoot+ Iacobus, in sua inculcat epistola. Miseri estote, & lugete, &Ga naar margenoot+ plorate: risus vester in luctum conuertatur, & gaudium in moerorem. Et verè, iusta rerum trutina hanc eis stultitiae mercedem decernit. Nam, quod dicit Propheta de idololatris condignam peccatis poenam luentibus, de istis quoque, sensu non longè petito, dici potest. De mercedibus (inquit) meretricis congregataGa naar margenoot+ sunt, (bona scilicet, praemia, donaria) & vsque ad mercedem meretricis reuertentur. Super hoc plangam & vlulabo, vadam spoliatus & nudus: faciam planctum velut draconum, & luctum quasi struthionum. Ac si dicamus breuibus: Vnde lucrum, inde damnum: Malè parta, malè dilabuntur: Turpe compendium, infame dispendium. Vtque Rhadamanthi sententia, in rerum diuinarum humanarumque irrisorem lata, commemorat, ad Rei sic expostulantis interrogationem:
Vt Rhadamanthaeum stetit ante tribunal Erasmus,Ga naar margenoot+
Anne ioco scribens seriò damnor? ais.
Cui iudex: Libri dant seria damna iocosi.
Si tibi cvlpa iocvs, sit tibi poena iocvs.
Stultuli isti temerariique Temporis Occasionisque illusores, magnum sibi hoc ludo gaudium plausumque excitarant, tamquam mercedem meretricum inde corradentes, seque illarum trophaeis exornantes: iam verò, dum sentiunt quantum damni tam stultus ardor attulerit; aequum est, vt & inde supplicium, quod sibi pepererunt, ferant; faciantque iam planctum pro plausu, & pro lusu luctum. Et quidem iuxta iam dicti Vatis exemplum, in se nomine ipsorum transfiguratum. Dicit D. Hieronymus, quòd draco victus ab elephante,Ga naar margenoot+ mirabiliter sibilat. Struthio autem oua sua in arena dimittit, & à | |
[pagina 147]
| |
bestiis conculcantur, perditque ea non rarò: & tametsi non plangat, luget tamen, quando per crassam negligentiam ita proiecta, non sine moestitudine calcata deplorat. Exemplum itaque draconis ponitur propter modum planctus, struthionis verò propter causam; quae nostris aequè conueniunt. Insensati namque caelestium donorum contemtores, percepto vesaniae detrimento, planctum draconum aemulantur exteriùs vlulatibus omnia complentes: & postquamGa naar margenoot+ cum struthione per tam stupidam oscitantiam, oua, semina, spem sobolis, messem in herba, vitaeque aeternae media perdiderunt, moerore seu metanoea meritò conficiuntur interiùs, quòd occasionem tantorum bonorum foetam contemserunt. His itaque illud conuenit, quod Demades deGa naar margenoot+ Atheniensibus dicere solebat: Eos scilicet numquam de pace quaerenda decernere, nisi pullis vestibus indutos. Innuens, eos esse bellandi cupidiores, quàm sat esset; nec nisi clade suorum admonitos de pace cogitare. Ita isti, post nimis pertinax suae insipientiae bellum, nimisque prolixam vecordiae consectationem, serò tandem nimio suo malo edocti, sentiunt meliora fuisse capessenda consilia. Faciunt itaque isti in hoc Schemate, quod dicit regius propheta: Multiplicatae sunt infirmitates eorum; posteàGa naar margenoot+ accelerauerunt. Ita siquidem lubebat interdum populo Israelitico insanire, & contemto Deo vero circa idola se effundere: sed quando meritas tantae stultitiae dederunt poenas, variis modis à Deo afflicti; tunc accelerabant ad veniam postulandam, postquam icti sapere incipiebant. Quod & alibi idem his verbis exprimit: Cùm occideret eos, quaerebant eum; & reuertebantur, &Ga naar margenoot+ diluculo veniebant ad eum. Vexatione scilicet, iuxta Isaiae dictum,Ga naar margenoot+ dante intellectum, ad mentem & resipiscentiam venire videbantur, culpamque agnoscere. Verùm, sicuti quidam ita ad resipiscentiam vexatorum, verè cognoscunt errorem, & saltem ad mentem redeunt, vt prioris vitae commissa deplorent; ita non pauci sentiunt quidem incommoda pro meritis inflicta, sed stupiditate quadam animi praepediti, non redduntur adhuc per illa prudentiores. | |
[pagina 148]
| |
Similes illos dixerim illi Achaeo Calliconi, qui fictile vasGa naar margenoot+ puluinaris loco capiti supponebat. Verùm, quia duricie illius offendebatur, paleis impleuit, vt mollius haberet cubile. Sentiebat quidem incommoditatem tam rigidi ceruicalis; sed sensus ille exterior tam parùm interiores sensus erudiuit, vt non minus stoliditatis in medela posuerit, quàm in priore errore posuerat. |
|