Occasio arrepta. Neglecta
(1605)–Jan David– Auteursrechtvrij
[pagina 60]
| |
Stimvlante Daemone, miserè elvditvr Occasio. 4.
A.
Hanc quoque nunc, Iuuenes, certatim inuadite Laruam;
Quandoquidem dat sponte sua se Occasio sponsam.
B.
Huc socij; noua nascitur hic occasio risus.
C.
Prô monstrum horrendum!
D.
Quid id est? Num femina, vel mas?
E.
Fronte capillitium gerit, ast glabrum occiput illi.
F.
Mos pueris, sponsam Maij exornare calendis,
Reginaeque instar longa deducere pompa,
Et rumis capiti obtensis, fausta omnia Nymphae
Acclamare nouae; quid si pro tempore, pro re,
Haec eadem nobis ludatur fabula?
G.
Bellè.
| |
[pagina 61]
| |
Schematis 4. explicatio;
| |
[pagina 62]
| |
mnum exuberat: sed non indignantur omnes ad indignum facinus; quia fauor humanus, assentatio, & amicitiae priuatae, efficiunt, vt commune malum non aequa lance ponderetur: magisque horretur hac ratione (merita licet) priuati cuiusquam correptio, quàm illata per eius culpam communitati iniuria. Verùm praesenti iam operi accingamur, & luctuosum hunc insensatorum iuuenum plausum, quantum feret animus, contemplemur. Stimulante daemone, vt habet imaginis argumentum, miserè eluditur Occasio. Sicuti namque priùs Tempori illuserunt, ita nunc & Occasionis illusores effecti, pergunt insanire. Sic ruunt in praeceps, qui ingrati Deo, nec pretiosissima quidem eius dona flocci pendunt: vt ob id non immeritò dicat Quinctilianus; Maximum omnium vitiorum signumGa naar margenoot+ est ingratitudo. Et, si gratiam homini non referre, simileGa naar margenoot+ homicidio est, quantum crimen est, Deo non referre? inquit Ambrosius. Quocirca, vt Publius Mimus ait: DixerisGa naar margenoot+ maledicta cuncta, si ingratum hominem dixeris. Et quis istos istorumque occasionis prodigos, ingratos, iniurios, & impios esse inficiatur? At actus ipsorum & intolerandam proteruiam singillatim expendamus. Ridendam, in sponsae inuersae morem, OccasionemGa naar margenoot+ Ga naar margenoot+ exponit diabolus; tantisper saltem (vt inquit) donec elabatur: quasi verò non hic sit primarius eius scopus, vt nempe Occasio elabatur. Atque in tantum nefas audaces facit, pudorem omnem abstergit, & honesti praetextus fuco, scelus exsecrabile reddit speciosum: quasi ipsa Occasio se ad tantam sibi contumeliam inferendam sponte offerat sua, cùm non nisi ad praeclara quaeque à Deo concedatur. Instigatoris huius ad malum, non valde alienam à proposito figuram exhibuit impurus ille Vagao eunuchus. Cui postquam dixisset Holofernes; Vade & suade Hebraeam illam,Ga naar margenoot+ vt sponte consentiat habitare mecum. Foedum est enim apud Assyrios, si foemina irrideat virum agendo, vt immunis ab eo transeat. Introiuit Vagao ad Iudith, & dixit; Non vereatur bona | |
[pagina 63]
| |
puella introire ad dominum meum, vt honorificetur ante faciem eius, vt manducet cum eo, & bibat vinum in iucunditate. Illudi sibi ille ab ea nolebat, & interim ipsi meditabatur illudere: specioso ad hoc vtens honorificentiae pallio, quo etiam scelus oram Deo capitale talibus fascinis obligata non auersaretur. Optatissimam suae libidini sponsam putabat oblatam infestissimus Deo barbarus; sed ignorabat miser Deum ipsi per huius Heroinae manum afferre interitum. Ast illusionem occasioni constructam, in hoc Vagaonis stratagemate, animus erat obiter considerare. Nunc singula percurramus. |
|